Gesta Danorum

Liber IX

9.1.1. Olavus Gøtrici filius, patre mortuo, regnat. Hic paternae vindictae studio civilibus patriam bellis implicare sustinuit, publicam pietatem privato affectui subiciendo. Cuius exstincti corpus collis Olavi titulo celeber prope Lethram congestus excepit.

 

9.2.1. Huic succedit Hemmingus, cuius dignum memoratu opus non reperi, nisi quod pacem cum Caesare Lodowico iurisiurandi firmitate composuit. Et forte complura temporum eius insignia, quamquam praeclara exstiterint, vetustatis livore teguntur.

 

9.3.1. Post hos Siwardus cognomento Ring, quem eiusdem nominis pater, Norvagiae dux, olim ex Gøtrici filia susceperat, Scanis Sialandisque fautoribus regnat. Nam consobrinus eius Ringo idemque Gøtrici nepos Iutiam occupabat. Igitur unius regni dividua potestas, tamquam utraque parte ob parvitatem ignobili, non sperni modo, sed etiam lacessi ab exteris coepit. Quos Siwardus maiore odio quam regni aemulum insecutus, peregrina bella civilibus praeferendo quinquennio periculis patriae defensionem suam opponere perseveravit. Elegit enim vulnus tolerare domesticum, quo promptius sanaret externum.

9.3.2. Quamobrem Ringo, dominationis eius occupandae occasione suscepta, universum imperii ius in se transferre conatus, foris excubias peragentem intus lacerare sustinuit. Provincias siquidem, quae ab ipso possidebantur, invadens, communis patriae defensionem ingrata mente pensabat. Igitur ex Sialandicis quidam Siwardi studiosiores, quo sinceriorem absenti fidem gererent, filium eius Regnerum vixdum cunis erutum regis nomine censuerunt, non quod ipsum regimini intempestivum nescirent, sed ut tanti pignoris ductu adversum Ringonem torpentium sociorum animos excitarent. Audiens autem Ringo Siwardum interim ab expeditione regressum, Sialandenses magna manu petitos, ni se dederent, ferro perituros edixit.

9.3.3. At Sialandici, quibus aut rubor aut periculum imperabatur, viribus ob paucitatem diffisi, deliberandae rei indutias poposcerunt. Quibus impetratis, cum nec Siwardi gratiam colere liberum nec Ringonis amplecti videretur honestum, diu inter metum pudoremque solliciti iactabantur. Qua in re ne senibus quidem consilio suppetente, Regnerus tunc forte contioni praesens: 'Brevis', inquit, 'arcus subito spiculum iacit. Ego vero, tametsi puerili ausu maiorum ora praecurrere videar, ignoscendum erratis veniamque immature editis precor. Verum prudentiae monitor, tametsi despicabilis videatur, respuendus non est. Docili quippe animo sorbenda est utilium disciplina. At quoniam, ut desertores ac transfugas notari turpe, ita supra vires audere temerarium est, et utrobique par culpa subesse convincitur, simulata transitione petendus est hostis, idemque, cum primum facultas obvenerit, opportuna desertione linquendus. Satius ergo erit adversarii iram obsequii figmento praecurrere quam negatione eundem in nosmet ipsos acrius incessendos armare. Quid enim fortioris imperium detrectantes agimus, nisi quod ipsi in iugulum nostrum arma sponte praestamus? Saepe involutioribus studiis efficacissima fraus alitur. Astu illaqueanda est vulpes.'

9.3.4. Cuius consilii salubritate et fluctuantium civium cunctationem discussit et hostilibus castris noxium robur adiecit. Contio quoque, infantiae eius non facundiam minus quam ingenium mirans, egregiae indolis decretum, habitu annorum excellentius, cupide amplexata est. Nec rubori fuit defectis consilio senibus puerilibus obsequi monitis, quae quamquam a tenero manassent, integerrimo disciplinae pondere redundabant. Auctorem vero consilii instanti periculo obicere veriti, educationis gratia Norvagiam transtulerunt. Brevi post conserta pugna Ringonem Sywardus aggreditur; quo occiso, ipse immedicabili plaga perstrictus paucis interiectis diebus ex vulnere decessit. Cui Regnerus in regnum succedit.

 

9.4.1. Quo tempore rex Suetiae Frø, interfecto Norvagiensium rege Sywardo, coniuges necessariorum eius prostibulo relegatas publice constuprandas exhibuit. Quo Regnerus audito, avitae ultionis studio Norvagiam petivit. Eo veniente, matronae complures, quae corporum suorum ludibria aut nuper passae fuerant aut in proximo pudicitiae periculum verebantur, viriliter cultae cupide castris eius adproperare coeperunt, profitentes se fatum contumeliae praelaturas. Nec erubuit futurus muliebris improperii vindex adversum auctorem turpitudinis, quarum ignominiam ulcisci venerat, auxilia mutuari.

9.4.2. Inter quas affuit et Lathgertha, perita bellandi femina, quae virilem in virgine animum gerens, immisso humeris capillitio, prima inter promptissimos dimicabat. Cuius incomparabilem operam admirantibus cunctis — quippe caesaries tergo involare conspecta feminam esse prodebat — Regnerus, avi interfectore prostrato, de puella, quam in acie praeviam praenotaverat, commilitones plurimum percontatus est, unius feminae viribus victoriam sibi constitisse professus. Quam cum illustri inter barbaros loco natam cognovisset, per internuntios procari perstitit.

9.4.3. Illa, legatione tacite spreta, consensum simulat. Cumque datis fallaciter responsis anhelanti proco potiendi voti fiduciam attulisset, adiectum urso canem in aedis suae vestibulo religari praecepit, contra omne amatoris studium per obiectas beluas proprium tutatura conclave. Regnerus vero favorabili nuntio recreatus navigium scandit, emensusque fretum, comitibus apud Gølerdal — id valli nomen est — subsistere iussis, solitarius puellae penates accedit. Ubi exceptus a beluis, alteram telo traicit, alteram faucibus apprehensam obtorto gutture strangulavit, virginemque victi periculi praemium habuit. Ex cuius matrimonio geminis filiabus, quarum nomina memoriae prodita non sunt, filioque Fridlevo susceptis, triennium feriatus est.

9.4.4. Cuius ob recentes nuptias reditu desperato, Iuti, gens insolens, Scanis in societatem contractis, Sialandos, qui Regneri fidem propensiori caritate colebant, bello lacessere tentant. Quo comperto, Regnerus tricenas instruit puppes, ventisque navigationi parentibus, Scanos apud Whiteby vicum bellum ausos obtrivit, exactaque hieme cum Iutis prope Lymfiorthinum eius regionis fretum habitantibus secundis eventibus dimicavit. Tertio item ac quarto Scanis Hallandisque felici auspicio domitis, in Thoram Herothi regis filiam nuptiarum amore converso, sibi ac Lathgerthae repudium interiecit. Damnabat enim coniugis fidem, quam olim in perniciem suam summae ferocitatis beluas admovisse meminerat.

9.4.5. Interea rex Sueonum Herothus, silvas forte venatione complexus, repertas a comitibus angues filiae detulit nutriendas. Illa paterno ocius obsecuta praecepto, vipereum genus virgineis manibus educare sustinuit; quin etiam curae habuit, ut integrum bovis cadaver earum quotidie satietati suppeteret, ignorans se privato pabulo publicam sustentare perniciem. Quae cum adultae pestilentissimo halitu viciniam urerent, rex, inertis operae paenitens, potiturum filia, qui pestem amovisset, edixit. Quo non minori fortitudinis quam libidinis incitamento frequens iuventus adducta periculosam inaniter operam erogabat.

9.4.6. Cuius rei summam Regnerus ab intermeantibus expertus, laneum a nutrice sagulum villosaque admodum femoralia, quibus inflictos anguium morsus elideret, expetivit. Nam ut munimenti gratia referto pilis cultu utendum credidit, ita agilitatis causa tractabilem sumpsit. Cumque navigio Suetiam appulisset, incidente gelu, aquis de industria corpus iniecit humefactamque vestem, quo minus penetrabilis redderetur, brumae durandam praebuit. Qua amictus salutatos comites ad fidem Fridlevo servandam hortatus, solus procedit ad regiam. Qua visa, ensem lateri nectens, dextrae telum inserit amentatum.

9.4.7. Procedenti inusitatae magnitudinis obvius allabitur serpens; huic alter, granditate par priorisque prolapsum insecutus, arrepsit. Qui iuvenem modo caudae voluminibus quatere, modo pertinaci vomitu ac veneno conspuere certabant. Interea aulici, tutiora complexi latibula, perinde ac paventes puellulae rem eminus inspectabant. Ipse rex pari metu perterritus in angustum cum paucis conclave refugerat. At Regnerus, gelati cultus duritie fretus, non armis modo, sed etiam amictu virulentos frustrabatur assultus, solusque duarum rictum pertinaci spiritu virus in se profundentium infatigabili congressione sustinuit. Quippe morsus clipeo, venenum veste respuit. Ad ultimum excussum manu telum strenue incessentium se beluarum corporibus adigit, eoque utriusque praecordia lacerans, felicem pugnae eventum habuit.

9.4.8. Cuius cultum rex curiosius contemplatus, cum hirtum atque hispidum animadvertisset, praecipue tamen occiduae vestis horrorem maximeque incomptam braccarum speciem eludens, Lothbrog eum per ludibrium agnominavit. Quem etiam ut ex laboribus recrearet, cum amicis epulaturum accersit. Ille prius revisendos sibi, quos reliquerat, arbitros aiebat profectusque eosdem futurae epulationis gratia nitidius cultus adducit. Ac demum, peracto convivio, praefixum victoriae pignus accepit. Ex qua Rathbarthum Dunwatumque, egregiae indolis pignora, procreavit; iisdem Sywardus, Biornus, Agnerus Ivarusque natura fratres adiecti sunt.

9.4.9. Interea Iuti ac Scani, insopibili seditionis face succensi, abrogato Regneri titulo, Haraldo cuidam rerum contribuunt summam. Adversum quos Regnerus, legatis Norvagiam missis, cum amica precaretur auxilia, Lathgertha, pristini amoris pertinaciore haustu exuberans, cum viro ac filio navigationem arripuit. Centum ac viginti navium classem ei, a quo olim repudio fuerat, exhibere sustinuit. Qui etiam, universae opis egenum se iudicans, ab omni aetate praesidium mutuari curavit, robustisque imbecilles agglomerans, fortium cuneis senum puerorumque partes inserere non erubuit.

9.4.10 Igitur apud campum, qui Latialiter Laneus dicitur, imprimis Scanorum res obterere orsus, grave cum factiosis bellum habuit. Ubi Ivarus septimum agens annum, insigni pugna edita, puerili corpore grandaevum robur exercuit. Sywardus vero, dum hosti vim adverso corpore ingerit, humi collapsus prono vulnus excepit. Quae res inspectantibus sociis gravissimam circumspiciendae fugae sollicitudinem attulit nec Sywardum modo, sed et omnia fere Regnericae partis arma deiecit. Verum hunc attonitarum mentium lapsum Regnerus virili opera hortatuque firmavit paratosque vinci victoriam conari perpulit.

9.4.11. Lathgertha quoque, teneris membris incomparabilem sortita spiritum, trepidantis militiae studium specioso fortitudinis exemplo erexit. Militari namque discursu inopinatorum terga circumvolans, socialem metum in hostilia castra convertit. Ad ultimum, laxata Haraldi acie atque ipso per summam suorum stragem fugato, cum domum ex acie revertisset, spiculo, quod toga occultaverat, noctu mariti iugulum attentavit totiusque potentiae eius ac nominis summam invasit. Insolentissimus namque feminae spiritus absque viro regnum gerere quam fortunae eius communicare iucundius duxit.

9.4.12. Interea Sywardus oppido, quod in vicinia erat, allatus, curandum medicis corpus praebebat. Quibus ad summam usque desperationem provectis, dum vulneris immanitas adhibita fomentorum genera frustraretur, quidam stupenda magnitudine aegri lectulum adire conspectus, si sibi illorum, quos armis oppressurus foret, animas dedicasset, protinus incolumitate gavisurum promittit. Nec nomine quidem suppresso, Roftarum se dici subiunxit. Animadvertens autem Sywardus parvulae promissionis impendio ingens comparari beneficium posse, petitis cupide paruit. Tunc senex attrectatae tabis livorem repentino manus auxilio dispulit subitamque vulneri cicatricem intendit. Postremo pupillas eius pulvere perfundens abiit. Qui, maculis repente coortis, eximiam vermiculorum similitudinem obstupescentibus oculis ingeneravit. Crediderim huius miraculi auctorem futuram iuvenis saevitiam evidentiori luminum testimonio prodere voluisse, ne perspicacior corporis pars sequentis vitae praesagio vacua maneret. Quem anus, quae potionibus eius praeerat, vermiculatas ore notas praeferre conspiciens, inusitato iuvenis horrore permota, subito lapsu decidens, linqui animo coepit. Quo evenit, ut Sywardo serpentini oculi vulgatum late cognomen accederet.

9.4.13. Interea nuptam Regneri Thoram violentus morbi casus absumpsit, eaque res amantissimo coniugis viro infinitam aegritudinis molestiam peperit. Quam optime negotio discutiendam ratus, solatium ab exercitio mutuari doloremque labore temperare constituit. Militiam itaque detrahendae aegritudinis pariendique solaminis gratia meditatus, statuit, ut unusquisque paterfamilias, quem inter liberos contemptissimum duceret, aut si quem pigrioris operae ac minus spectatae fidei servum haberet, stipendia sibi meriturum offerret. Quod edictum, tametsi parum proposito competens videretur, invalidissimos Danicae gentis aliarum nationum fortissimis praestare docuit magnumque iuventuti profectum attulit, delectis certatim socordiae notam abstergere cupientibus.

9.4.14. Praeterea, ut omnis controversiarum lis, semotis actionum instrumentis, nec accusantis impetitione nec rei defensione admissa, duodecim patrum approbatorum iudicio mandaretur, instituit. Cuius legis beneficio, temeraria litium contractione submota, improborum calumniae sufficienter obviatum existimans, arma in Britanniam erexit regemque eius Hamam, Hellae nobilissimi iuvenis patrem, pugna perstrictum occidit. Inde Scotiae ac Petiae insularumque, quas Australes vel Meridianas vocant, ducibus interfectis, Sywardo ac Rathbartho filiis vacuas gubernatore provincias in potestatem addixit. Norvagiam quoque, principe suo violenter exutam, Fridlevo parere praecepit eundemque Orchadibus proprio duce defectis praeferre curavit.

9.4.15. Interea Danorum quidam, pertinacioris erga Regnerum odii, obstinatis ad rebellandum animis, Haraldi quondam profugi partibus advoluti, prostratam tyranni fortunam attollere conati sunt. Qua temeritate insolentissimos belli civilis adversum regem spiritus excitaverunt externisque liberum domesticis implicuere periculis. Ad quos constringendos Regnerus cum insularium Danorum classe profectus, rebellium agmen elisit Haraldumque, superati exercitus ducem, fuga in Germaniam actum, honorem improbe partum impudenter abicere compulit. Captivos quoque simplici morte afficere non contentus, tortos necare maluit, ut, qui ad deserendam impietatem adduci non poterant, ne spiritum quidem nisi per summam poenarum violentiam deponere sinerentur. Ceterum latifundia eorum, qui cum Haraldo profugerant, secum stipendia peragentibus partitus est, eo patres punitiores iudicans, quod ad liberos, quos suo iudicio repulissent, carioribus patrimonio spoliatis, honorem hereditatis suae translatum viderent.

9.4.16. Sed ne sic quidem ultionis satietate perfusus, insuper Saxoniam, quod eam asylum hostium Haraldique profugium crederet, oppugnare constituens, implorato filiorum auxilio, Karolum tunc forte illis imperii sui finibus immorantem offendit. Cuius cum, interceptis vigilibus, praeiectas fefellisset excubias atque ob hoc cetera factu levia duceret conatuque promptiora speraret, subito divina futuri muliercula, tamquam caeleste quoddam oraculum aut divinae voluntatis interpres, salutari regem praedictione permonuit adventantisque periculi malum felici vaticinio praecucurrit, Sywardi classem ad Sighnini fluminis fauces appulisse denuntians. Imperator attente accepto monitu hostilem interpretatus adventum, significatos sibi barbaros pugnae oppositu constringendos curavit. Qua in Regnerum habita, non similiter, ut discriminis cautelam hausit, belli actum implevit. Itaque infatigabilis ille totius paene Europae domitor, serenissimis amplissimisque victoriis tantam terrarum partem emensus, tot civitatum, tot gentium victorem exercitum, aversis bello pectoribus, unius provinciae parvula manu profligatum aspexit.

9.4.17. Cumque Regnerus, oneratis tributo Saxonibus, de morte Herothi certum e Suetia nuntium accepisset, liberosque suos Sorli, suffecti regis, calumnia avitis bonis exutos cognosceret, Biorni, Fridlevi atque Rathbarthi collegium apprecatus — nam Regnaldus, Withsercus et Ericus, quos ex Suanlogha progenuerat, nondum habilem armis aetatem impleverant — Suetiam petiit. Cui occurrens cum exercitu Sorlus, publice an privatim dimicandi optione facta, singularem deligenti conflictum Scarthum, spectatae audaciae pugilem, cum septena filiorum manu ex provocatione pugnaturum admovit. Cum quibus Regnerus, tribus filiis in certaminis societatem assumptis, utroque exercitu inspectante, congressus, agone victor excessit. Biornus vero, quod integer hosti cladem ingesserat, tamquam a ferrei lateris firmitate sempiternum usurpavit agnomen. Qua victoria Regnerus omnis periculi superandi fiduciam nactus, Sorlum cum universis, quas ductaverat, copiis impetitum occidit.

9.4.18. Cumque, Biorno ob conspicuae fortitudinis meritum Suetica praelatione donato, aliquanto bellorum interstitio quievisset, cuiusdam forte mulierculae amantior factus, quo promptiorem sibi potiendae eius aditum strueret, patrem ipsius amplissimo beneficentiae cultu officiosissime captandum curavit. Saepe enim numero accersitum ad epulas plurimis comitatis officiis prosequebatur. Nam et venientem assurgendi reverentia discumbentemque proximo sibi consessu veneratus est. Saepe etiam donis, interdum benignissimo recreavit alloquio. Qui cum tantae honorationis causam a nullo suo merito profectam animadverteret, cogitatione varie deflexa, ex amore filiae suae tantam principis liberalitatem descendisse cognovit, libidinosum propositum humanitatis nomine colorantis. Quam, ut exactissimum amantis ingenium frustraretur, tanto impensius observandam curavit, quanto eam latentioribus studiis ac pervicacioribus modis ambiri comperit. Verum Regnerus, certissimo consensus eius nuntio recreatus, villam, in qua asservabatur, accessit nihilque amori invium putans in vicino quendam rusticae vitae solitarius hospitio petiit. Mane commutata cum feminis veste, amicae laneum opus explicanti muliebriter cultus astitit virgineoque operi rudes artificii manus callide, ne proderetur, admovit; nocte vero votis, virginem amplexatus, indulsit.

9.4.19. Cumque, maturescente partu, temeratae pudicitiae facinus tumidiore puellae gremio proderetur, incertus pater, cui se filia polluendam dedisset, ignoratum stupri auctorem ex ipsa maxime cognoscere perseveravit. Qua se neminem praeter pedissequam lecti participem habuisse pertinacius affirmante, rem regi cognoscendam mandavit. Ille, insontem famulam inusitata criminatione notari non sustinens, proprii sceleris professione alienae innocentiae fidem facere non erubuit. Qua humanitate et muliebris calumniae partes repulit et, ne ridiculus rumor apud improbas aures sereretur, effecit. Praeterea gignendum ex ea filium sui sanguinis esse, quodque eum Ubbonem nuncupari vellet, adiecit. Qui cum aliquatenus excrevisset, tenerae aetatis ingenio maturae discretionis habitum apprehendit. Matris enim dilectionem, quod excellenti se toro miscuisset, amplexus, venerationem patris, quod ad obscuriorem iusto copulam descendisset, abiecit.

9.4.20. Post haec Regnerus expeditionem in Hellesponticos parans, vocataque Danorum contione, saluberrimas se populo leges laturum promittens, ut unusquisque paterfamilias, sicut ante, quem minimi inter liberos duxerat, militaturum exhibuerat, ita tunc valentioris operae filium aut probatioris fidei servum armaret, edixit. Quo facto, omnibus, quos ex Thora procreaverat, filiis praeter Ubbonem assumptis, Hellespontum eiusque regem Dian variis contusum bellis lacessendo perdomuit. Ad ultimum eundem creberrimis discriminibus implicatum exstinxit.

9.4.21. Cuius filii Dian et Daxon, olim Ruteni regis filias maritali sorte complexi, impetratis a socero copiis, ardentissimo spiritu paternae vindictae negotium rapuerunt. Quorum Regnerus immensum animadvertens exercitum, diffidentia copiarum habita, equos aeneos ductilibus rotulis superpositos ac versatilibus curriculis circumductos in confertisimos hostes maxima vi exagitari praecepit. Quae res tantum ad laxandum adversariorum aciem valuit, ut vincendi spes magis in machinamento quam milite reposita videretur, cuius intolerabilis moles, quicquid impulit, obruit. Altero ergo ducum interfecto, altero fuga sublapso, universus Hellesponticorum cessit exercitus. Scithae quoque, Daxon artissimo materni sanguinis vinculo contingentes, eodem obtriti discrimine referuntur. Quorum provincia Withserco attributa, Rutenorum rex parum viribus fidens formidolosa Regneri arma fuga praecurrere maturavit.

9.4.22. At Regnerus, ceteris prompta sibi deditione substratis, cum quinquennem propemodum piraticam explevisset, Biarmos nuper devictos invalida subiectionis fide palam imperium detrectantes invenit. Qui cum adventum eius compertum haberent, carminibus aggressi caelum, sollicitatas nubes ad summam usque nimborum violentiam impulerunt. Quae res Danos aliquamdiu navigatione prohibitos alimentorum facultate defecit. Eosdem quoque, subito remissa tempestate, aestuosissimi fervoris flagrantia torruit. Nec ea quidem pestis concitati frigoris magnitudine tolerabilior exstitit. Itaque anceps geminae intemperantiae malum vicissim affecta corpora immoderata utriusque status accessione corrupit. Ceterum laxi ventris profluvium complurimos exanimavit. Ita Danorum plerique, dubia caeli qualitate conclusi, passim, oborta corporum pestilentia, decesserunt.

9.4.23. Cumque se Regnerus adulterina magis quam vera aeris vi praepeditum animadverteret, utcumque navigatione producta, in Curorum Semborumque regionem accessit; qui maiestatem eius perinde atque honoratissimi victoris amplitudinem impensius venerati sunt. Quo beneficio rex magis adversus Biarmorum insolentiam efferatus, spretae maiestatis suae vindictam inopinato petivit assultu. Quorum ignoti nominis rex, subitanea hostium irruptione perculsus simulque conserendae cum ipsis manus fiducia vacuus, Matullum Finmarchiae ducem perfugio petiit. Cuius peritissima sagittariorum opera fretus Regneri apud Biarmiam hiberna peragentem impune laceravit exercitum.

9.4.24. Quippe Finni, lubricorum stipitum celeri allapsu cursum intendere soliti, arbitraria velocitatis potentia rapiuntur promptissimamque propinquitatis vel absentiae facultatem obtinere creduntur. Mox enim ut hostem laeserunt, eadem celeritate, qua subeunt, avolant nec procursu languidius reditum tentant. Itaque et vehiculorum et corporum agilitate instandi fugiendique expertissimam obtinent potestatem. Credendum est tunc Regnerum fortunae suae imbecillitatem admiranter tulisse, cum se, olim Romani culminis triumphatorem, ab inermi inconditoque agmine ad ultimum usque discrimen abripi pervideret. Itaque, qui splendidissimum Romanae militiae decus maximique ac serenissimi ducis insignes copias excellenter obtriverat, agrestis et ignobilis vulgi sordidissimo atque tenuissimo apparatui cessit, isque, cuius bellicam antea claritatem fortissimae gentis vis hebetare nequiverat, despicabilis populi parvulam manum sustinere non valuit.

9.4.25. Quo evenit, ut ea manu, qua clarissimam orbis pompam ac gravissimum militaris roboris instrumentum fortissime contudit, qua tot peditum, tot castrorum, tanti equitatus fragorem apertissime subruit, vilem obscuramque plebeculam furtim et quasi per latrocinium incessere sustineret illustremque gloriam suam, palam atque interdiu partam, nocturna fallacia maculare non erubesceret, manifestae fortitudinis loco clandestinas amplexatus insidias. Quae res, ut opere deformis, ita exitu utilis fuit. Nec Finnorum quam Caroli fuga parcius gratulatus est, plus se virium in nudissima plebe quam in instructissimo milite reperisse confessus; siquidem gravissimam Romanorum armaturam quam levia pannosae gentis spicula tolerabilius ferre potuit. Ubi Biarmorum rege interfecto, Finnorum vero fugato, Regnerus saxis rerum gestarum apices prae se ferentibus iisdemque superne locatis aeternum victoriae suae monumentum affixit.

9.4.26. Interea Ubbo per avum suum Hesbernum ad sacrilegam regni cupiditatem adductus, abiecta paterni respectus verecundia, capiti suo regium arrogavit insigne. Cuius cum Regnerus insolentiam ex Suetiae ducibus Kelthero Thorkilloque cognosceret, Gothiam versus praepropere navigationem exercuit. Quos Hesbernus Regneri partibus singulari fide devinctos expertus, praemio sollicitatos regis desertores efficere laborabat. Illi, non flexo e sententia proposito, ex Biorni arbitrio suum consistere retulerunt, confessi Sueonum neminem, quod ab eius placito destitisset, ausurum. Nec segniter ipsum Hesbernus benignissimis legatorum alloquiis captavit. Qui se perfidiae quam bonae fidei propiorem fore denegans, piissimi patris amori improbissimi fratris gratiam anteferri perquam nefarium iudicabat; in ipsos vero legatos perinde ac gravissimi criminis hortatores laqueo animadvertit. Sueti quoque de reliqua legatorum turba pari clade noxiae exhortationis poenas sumpserunt.

9.4.27. Igitur Hesbernus occulto clandestinoque paratui parum prosperum ratus constare progressum, accitis palam copiis, manifeste procurrit ad bellum. At praefectus Iutiae Ivarus neutram sacrilegae pugnae partem pietati propinquam autumans, impium bellum voluntario praecucurrit exsilio. Regnerus vero Hesbernum apud sinum, qui Latialiter Viridis appellatur, aggressus occidit, exanimisque abscisum caput prora excipi mandans, terribile factiosis spectaculum edidit.

9.4.28. Ubbo vero profugio usus iterumque patrem, revocato apud Sialandiam bello, adortus, dum, laxata suorum acie, undique solus impetitur, tantum adversi agminis fudit, ut hostilium cadaverum excremento perinde ac munitione firmissima circumactus facile provocantium inhiberet accessum. Ad ultimum frequentioribus hostium globis offusus comprehensusque publicis vinculis onerandus abstrahitur. At ille, immensa vi extricatis rescissisque catenis, inditos sibi nexus disicere ac lacerare adorsus, nullis obicem modis effringere potuit. At ubi Ivarus tumultum patriae factiosi supplicio discussum comperit, Daniam petiit. Quem Regnerus, quod inter saevissimas parricidiorum procellas integerrimum se pietatis cultorem gesserat, amplissima veneratione suscepit.

9.4.29. Interea Daxon Withsercum Scithiae principantem diu nequicquam superare conatus, tandem fictae pacis commento circumventum aggreditur. Convivialiter ab eo exceptus armatum subornavit exercitum, qui simulata mercatione in urbem redis advectus hospitis domum nocturno laceraret assultu. Cuius latrocinii manum tanta Withsercus strage perculit, ut hostilium corporum cumulo circumfusus nisi scalis superne admotis comprehendi nequiret. Duodecim quoque comites eius pariter ab hoste capti, facta sibi repetendae patriae potestate, devotis pro rege capitibus, alienum participare periculum quam suum abicere maluerunt.

9.4.30. At Daxon, egregiae Withserci formae miseratione permotus, orientem speciosissimae indolis florem convellere passus non est. Cui non tantum salutem, sed et filiam dimidio regni sui dotatam in matrimonium obtulit ac decori incolumitatem quam fortitudini poenam afferre maluit. Ille vero precariae vitae usum animi magnitudine floccipendens, impunitatem perinde atque parvulum aliquod beneficium respuit, mortis sententiam sua sponte complexus, praefatus Regnerum vindictam filii remissius exacturum, si eum in eligendo mortis genere proprio usum arbitrio comperisset. Cuius temeritatem admiratus hostis ea fati specie, qua ipse in se animadvertisset, consumendum esse promittit. Quam libertatem iuvenis ingentis beneficii loco suscipiens, vinctum se cum sociis cremari petivit. Nec segniter Daxon avidis fati precibus obsecutus, pro beneficio optatae mortis supplicium erogavit.

9.4.31. Quo audito, Regnerus, obstinato ad moriendum luctu, non modo maerorem induit, verum et per summam animi aegritudinem lectulo corpus affixit doloremque conceptum gemitu patefecit. Quem coniunx, virilem supergressa fiduciam, imbecillitatis increpitum virili adhortatione firmavit revocatumque a maerore animum arma impensius celebrare perdocuit, affirmans fortissimum patrem cruentos filii cineres iustius armis quam lacrimis expiaturum. Monuit quoque, ne muliebriter lugens tantum sibi ignominiae fletu pareret, quantum antea claritatis virtute contraxerat. Ad hanc vocem veritus Regnerus, ne pristinos fortitudinis titulos effeminato maerore contereret, discusso maestitiae habitu depositisque doloris insignibus, promptissima vindictae spe iacentem revocavit audaciam. Adeo interdum ab invalidis fortia roborantur ingenia.

9.4.32. Ivaro ergo regni tutelam deferens Ubbonemque pristinae gratiae redditum paterna caritate complectens, traiecta in Rusciam classe, comprehensum Daxon catenarumque poena coercitum apud Ugarthiam custodiae causa relegavit. Siquidem tunc Regnerum adversus carissimi filii interfectorem clementissima animi moderatione usum esse constabat, cum ad concupitae ultionis satietatem exsilium sontis quam necem sufficere maluit. Qua quidem humanitate magnus Rutenis iniectus est rubor ulterius adversus eum saeviendi regem, quem ne iniuriarum quidem acerbitate ad infligendam captivis mortem impellere potuerant. Eundem quoque Regnerus brevi in gratiam reductum patriae reddidit, pollicentem se ei annua nudatum pedes cum duodecim patribus discalceatis suppliciter tributa pensurum. Enimvero in captivum ac supplicem leniter animadvertere quam cruentam securim destringere superbamque cervicem sedulo multate servitio quam semel elidere satius duxit.

9.4.33. Inde profectus filium suum Ericum, Ventosi Pillei cognomen habentem, Suetiae praefert. Ubi Fridlevo atque Siwardo apud se stipendia merentibus, Normannos Scotosque duobus aliis falso regis nomen arrogasse comperiens, imprimis Norvagicae rei usurpatorem sustulit eamque Biorno fruendam tradidit. Deinde, eo atque Erico accitis, Orcades populatus, ad ultimum Scotorum finibus appulit eorumque regem Murial triduano exhaustum proelio interfecit. Verum filii eius Dunwat atque Rathbarthus, pugna spectabiliter edita, ab hoste necati, sanguine suo cruentam patri victoriam pepererunt.

9.4.34. Cumque in Daniam reversus coniugem Suanlogam interim morbo cognovisset absumptam, protinus sollicitudini remedium solitudine quaesivit aegraeque mentis luctum intra penatium suorum claustra cohibere passus non est. Verum hanc maeroris acerbitatem Ivari regno pulsi repentinus detraxit adventus. Quippe Galli, fugato eo, in Hellam quendam Hamonis filium falsam regis contulerant potestatem. Quo duce Regnerus perinde atque locorum perito usus, educta classe portum, qui Yorwicus appellatur, accessit, ubi, expositis copiis, Hellam Gallicana virtute subnixum post extractam in triduum pugnam fugae amantem effecit, eaque res creberrimo Anglorum, rarissimo Danorum sanguine constitit.

9.4.35. Cumque ibidem Regnerus annum victor explesset, consequenter, excitis in opem filiis, Hiberniam petit occisoque eius rege Melbricto Duflinam barbaris opibus refertissimam obsedit, oppugnavit ac cepit; ibique annuo stativis habitis, Mediterraneum fretum pernavigans ad Hellesponticum penetravit, interiecta regionum spatia clarissimis emensus victoriis, continuae felicitatis progressum nusquam interpellante fortuna.

9.4.36. Inter haec Haraldus, quorundam astipulatione Danorum Regneri militiam languidiore studio comitantium recidivos patriae tumultus incutiens, regii nominis usurpator emersit. Qui Regneri ab Hellesponto redeuntis armis exceptus, cum rebus infeliciter gestis exhausta domesticae opis praesidia animadverteret, Lodowicum Maguntiae constitutum auxilia petiturus accessit. At Lodowicus, summo amplificandae religionis ardore confertus, condicionem barbaro intulit, opem spondendo, si Christi cultum exsequi consensisset. Nullam enim posse aiebat animorum intervenire concordiam dissona sacra complexis. Quamobrem petitorem opis primum religionis contubernio opus habere, neque magnorum operum consortes exsistere posse, quos supernae venerationis formula disparasset. Qua sententia et salutem hospiti et sibi pietatis praeconium peperit. Haraldum enim sollemni lavacro usum consequenter Saxonicis roboravit auxiliis.

9.4.37. Quibus is fretus in territorio Sleswicensi dicandam Deo aedem sollicita moliebatur impensa. Hic itaque sanctissimi tenoris specimen a Romanis ritibus mutuatus, profanato perfidorum errore, delubra diruit, victimarios proscripsit, flaminium abrogavit atque inconditae patriae Christianismi sacra primus intulit, reiectoque daemonum cultu divinum aemulatus est. Supremo, quicquid ad custodiam religionis attinuit, scrupulosissima cura servavit. Sed non tam efficaciter quam pie rem auspicatus est. Superveniens enim Regnerus inductaque per eum sacra temerans, vera religione proscripta, pristino adulterinam loco restituit ac suo caerimonias honore donavit. Haraldus vero profugus fortunam ad sacrilegium transtulit. Nam ut praecipuum inchoatae religionis specimen, ita primum neglectae spectaculum fuit atque ex splendido sanctitatis auctore infamis eiusdem desertor evasit.

9.4.38. Interea Hella ad Hibernos collatus omnes, qui se Regnero propiore fide devinxerant, ferro suppliciisque multavit. Quem Regnerus classe adortus, iusta omnipotentis animadversione manifestas detractae religionis poenas pependit. Comprehensus enim atque in carcerem coniectus, noxios artus colubris consumendos advertit atque ex viscerum suorum fibris tristem viperis alimoniam praebuit. Cuius adeso iocinore, cum cor ipsum funesti carnificis loco coluber obsideret, omnem operum suorum cursum animosa voce recensuit, superiori rerum contextui hanc adiciens clausulam: 'Si suculae verris supplicium scirent, haud dubio, diruptis haris, afflictum absolvere properarent.' Quo dicto Hella adhuc nonnullos filiorum eius vivere interpretatus, quiescere carnifices amoverique viperas iubet. Cumque satellites peragendae iussionis gratia accurrissent, Regnerus imperium regis funere suo praecesserat.

9.4.39. Quem quid aliud quam duas inter se fortunas partitas esse dicemus? alteram, quae ei incolumem classem, propensum imperium, praecipuas piraticae vires adiceret, alteram, quae claritatis ruinam, commilitonum necem, acerbissimum vitae exitum irrogaret, cum ipsum carnifex venenatis beluis circumfusum eo corde, quod adversus omne discrimen immobile gesserat, aspides exsatiantem videret. Itaque ex speciosissimo victore ad miserabilem captivi sortem deductus, ne quis nimium fortunae credat, edocuit.

 

9.5.1. Quem casum Ivarus, dum forte ludos inspectaret, accepit. Sed nihilo minus vultum in eodem habitu continens solitoque nulla ex parte infractior non solum nuntiatam parentis cladem doloris dissimulatione suppressit, sed ne strepitum quidem exoriri passus, attonitum rumore populum theatro discedere vetuit. Itaque neque oris hilaritatem deposuit, ne cessato ludo scaenam interrumperet, neque oculos a publico plausu ad privatam maestitiam deflexit, ne ex summo tripudio repente in ultimum prolapsus maerorem potius calamitosi filii quam iocabundi ducis partes egisse videretur.

9.5.2. Siwardus vero, eodem nuntio accepto, propior paternae caritati quam privatae passioni, hastile, quod forte in manu habebat, altius pedi stupefactus immersit, tristitiae salebra corpoream neglegente molestiam. Ut enim animi vulnus patientius ferre posset, corporis partem gravius afficere studuit. Quo facto simul fortitudinem maeroremque detexit, fortunam suam inter calamitosum filium constantemque ducem partitus.

9.5.3. At Biornus, inter tesserarum iactus delato ad se paternae mortis nuntio, tanta vi correptum manu calculum pressit, ut tabulae quoque cruorem digitis extortum infunderet; ubi nimirum fortunae iactum ipsa, quam versabat, alea leviorem esse didicit. Quod audiens Hella hunc trium parentis obitum fortiori animi robore sustinuisse iudicavit, qui nihil pietatis funeri praestitisset, ideoque sibi Ivari suspectissimam haberi virtutem.

9.5.4. Ivarus vero, petitis Angliae partibus, cum classem suam conserendi cum hoste belli impotentem animadverteret, astum audaciae praeferens Hellam acumine tentat, spatium arvi, quantum equino tergore complecti potuisset, in sequestrae pacis pignus expostulans. Et facile quidem, quod petiit, impetravit. Rex enim parvo preces stare autumans, a tanto hoste exiguum soli magnae rei loco expeti gratulatus est, ratus perquam breve tergus paululum ruris occupaturum. At Ivarus, corio in exiles admodum corrigias scissim extracto, habilem exaedificandae urbi agrum implicuit. Igitur Hella, prodigalitatis paenitentia succedente, magnitudinem corii sera aestimatione collegit, divisam cuticulam rectius quam incolumem mensus. Quam enim exiguum soli cincturam credidit, amplissima iugera latius occupantem aspexit. Ivarus vero conditae urbi abunde suffecturos obsidioni commeatus invexit, ab inedia perinde atque hoste defensam haberi cupiens.

9.5.5. Interea Siwardus ac Biornus cum quadringentarum navium classe supervenientes bellum regi manifesta provocatione significant. Idque statuto tempore exsecuti, comprehensi ipsius dorsum plaga aquilam figurante affici iubent, saevissimum hostem atrocissimi alitis signo profligare gaudentes. Nec vulnus impressisse contenti, laceratam salivere carnem. Taliter perempto Hella, Biornus ac Siwardus regna sua reduces expetivere; Ivarus Angliam biennio tenuit.

9.5.6. Interea Dani, perseverantissima bellum factione complexi, Siwardo cuidam atque Erico, regia gente creatis, publicam detulere tyrannidem. Quos Regneri filii communiter mille septingentarum navium classe apud Sleswicum adorti, semestri delevere pugna. Colles indicio manent, nec minus is, apud quem belligeratum est, sinus Siwardi funere inclaruit. Iamque praeter Regneri filios regius propemodum interierat sanguis. Exinde Biorno atque Erico domum reversis, Ivarus atque Siwardus, quo tenaciores rebellibus frenos imponerent, in Dania resederunt, Agnerum Angliae praeferentes. Qui repulsa provocatus Anglorum, opitulante Siwardo, contemptricem sui provinciam incolis vacuefaciendo, tenacia situ iugera cultore carere quam insolentem alere maluit, pinguissimaque insulae rura taeterrima vastitate perfundens desertae quam superbae regioni imperitare satius autumavit. Post haec Ericum apud Suetiam Osteni cuiusdam malignitate sublatum ulcisci cupiens, dum alienae vindictae artius incumbit, suum hosti sanguinem erogavit, dumque caesi fratris poenas avidius expetit, proprium fraternae caritati funus impendit.

9.5.7. Itaque Siwardus summis totius Danicae contionis suffragiis paternum apprehendit imperium. Hic autem post editas late strages domestica claritate contentus, toga quam armis illustris haberi maluit, omissoque castrorum cultu ex acerrimo tyranno exactissimum pacis custodem agere coepit, tantum decoris in otio atque vacatione constituens, quantum ante in victoriarum frequentia repositum autumabat. Adeo autem studiorum eius mutationem fortuna favorabiliter prosecuta est, ut, sicut ipse neminem, ita nec ipsum quisquam hostiliter laceraret.

9.5.8. Idem fato functus Ericum admodum infantulum naturae magis quam regni aut pacis heredem habuit. Quippe ericus, Haraldi frater, tenerrimam eius aetatulam spernens, irrupta cum seditiosis patria, regium occupavit insigne nec erubuit, lacessita legitimi ducis infantia, adulterinam arripere potestatem, hoc se regno indigniorem comprobans, quod imbellem eo spoliare sustinuit. Igitur illum sceptro, se ipsum virtutibus exuit, et dum armis incunabula appetit, omni pectus virilitate nudavit. Neque enim, ubi cupiditas ambitioque flagravit, consanguinea caritas sedem habuit. Sed hanc inhumanitatem supernae ultionis ira pensavit. Inter ipsum namque ac Guthormum, Haraldi filium, subito tanta clade confectum est bellum, ut, eorum utroque cum innumeris aliis interempto, regia Danorum stirps atrocissimis exhausta caedibus ad unicum superioris Siwardi filium redigeretur.

 

9.6.1. Hic consanguineorum iactura regnandi fortunam adeptus, utpote propinquorum nece quam incolumitate felicior, relictis aliorum exemplis, per aviti negotii vestigia decurrit; repente namque studiosissimus piratici muneris exsecutor apparuit. Et utinam in abolendo Christianismi cultu temerarium Regneriani spiritus non egisset heredem! Siquidem religiosissimum quemque aut suppliciis insequi aut rebus exuere exsilioque multare perseveravit. Sed frustra principium causer, cuius exitum probem; laudabilior enim est vita, cuius initium turpe speciosus finis abripit, quam cuius probabile exordium in culpas flagitiaque decurrit. Siquidem Ericus, ad salutares Ansgarii monitus sacrilegae mentis errore deposito, quicquid per eiusdem insolentiam commiserat, expiavit tantumque in excolenda religione se gessit, quantum egerat in aspernanda. Itaque non solum sanioris disciplinae haustum docili animo traxit, verum etiam primaevas maculas finali puritate pertersit. Hic filium Kanutum ex Guthormi filia eademque Haraldi nepte progenitum superstitem moriens dereliquit.

 

9.7.1. Huius infantia manente, regni pupillique tutor exposcitur; verum quoniam huiusce muneris advocationem praestare plerisque vel invidiosum vel arduum videbatur, sortitione virum legi placuit. Prudentissimi namque Danorum, in tam excellenti negotio arbitrario delectu uti pertimescentes, plus alienae fortunae quam suis sententiis permiserunt, electionis eventum fortuito magis quam solido consilio delegantes. Quo evenit, ut Enni-Gnupus quidam, amplissimae atque integerrimae virtutis, tam onerosae functioni humeros suos submittere cogeretur decretamque sorte administrationem ingressus non minus universorum res quam singularia regis incunabula tueretur. Unde et ei quidam parum annalium periti medium in fastis locum tribuunt. Cumque Kanutus, decursis adolescentiae spatiis, ab annis virilitatem traxisset, amotis, qui sibi beneficium educationis impenderant, ex paene desperato adolescente auctor insperatae probitatis evasit, hoc uno deflendus, quod absque Christianae religionis insignibus e vita ad mortem transitum habuit.

 

9.8.1. Sed mox ad filium eius Frothonem rerum summa concessit. Cuius fortuna armis belloque alita eo felicitatis excessit, ut provincias, quae a Danis quondam defecerant, pristino adactas iugo vetustis alligaret obsequiis. Qui etiam se ipsum apud Angliam, iam pridem Christianismi peritam, solemnibus aquis humectandum exhibuit. Ceterum privatam salutem suam in publicam exuberare cupiens, ab Agapito, qui tunc civitatis Romanae sacris praeerat, Daniam divinitus erudiri petivit. Quod antequam votis exsequeretur, absumptus est; nam fatis suis Romanae legationis praecucurrit adventum, animo certe quam effectu superior tantumque supernae compensationis ob pietatis propositum assecutus, quantum ceteris praestatur ex opere.

 

9.9.1. Huius filius Gormo, cui, quod ex Anglia oriundus exstitit, Anglici cognomen incessit, patre exstincto, promptiore fortuna quam diuturniore apud insulam regiam adeptus est arcem. Dum enim Daniam disponendae eius gratia petisset ex Anglia, longam parvuli secessus iacturam expertus est. Quippe Angli, libertatis suae fortunam in eius absentia reponentes, publicam a Danis defectionem moliendo praecipitem rebellandi fiduciam induerunt. Sed quo eum Anglia invidentius sprevit, hoc Dania fidentius coluit. Itaque, dum ad duarum provinciarum utramque avidas imperii manus porrexit, altera potitus, alterius irrevocabiliter dominationem amisit, nihil umquam fortiter pro ipsius recuperatione conatus. Adeo difficile praegrandia continentur imperia.

 

9.10.1. Post quem filius eius Haraldus Daniae regnator incessit, ob hoc quidem obscurioris apud posteros memoriae egregiorumque operum monumentis vacuus, quod regiarum opum servator magis quam propagator exstiterit.

 

9.11.1. Post hunc Gormo arcem obtinuit, semper infensi erga religionem animi, Christicolarum perinde ac taeterrimorum hominum respectum exstinguere cupiens. Omnes huiusce normae participes vario iniuriarum genere fatigatos, quibus potuit, calumniis insequi non quievit. Quin etiam, ut priscum delubris cultum restitueret, templum in fundo Sleswicensi a religiosis conditum tamquam sacrilegum aliquod impietatis domicilium ab imis fundamentorum partibus demolitus est, quos suppliciis non attigerat, sacrae cellae strage puniens. Hic tametsi proceritatis habitu eximius putaretur, parum respondentem corpori animum gessit. Ita enim mores suos intra regnandi satietatem continuit, ut servata potius quam aucta maiestate gauderet satiusque tueri proprium quam alienum incessere duceret, magis de acquisitorum custodia quam acquirendorum incremento sollicitus.

9.11.2. Hic a maioribus coniugalia sacra celebrare permonitus Anglorum regis Hedelradi filiam Thiram nuptiali studio insecutus est. Illa, ut erat gravitate atque industria ante alias praestans, condicionem proco attulit, non ante se ei nupturam praefata, quam Daniam sub dotis nomine recepisset. Eoque pacto intercedente Gormoni desponsa, nocte, qua prima genialem torum conscendit, sponsum perseverantissimis precibus aggressa, in triduum se virilis concubitus expertem dimitti petivit, non ante rebus Venereis indulgere constituens, quam matrimonium creandis liberis efficax futurum aliquo per quietem praesagio didicisset. Itaque simulatione continentiae matrimonii experientiam interpellabat, cognoscendae posteritatis propositum pudicitiae specie colorando, commerciumque libidinis distulit, verecundiae figmento fortunam propagandae successionis explorans. Alii eam, ut temperantia sua tori socium Christianismi sacris ascisceret, maritalis lecti blanditias detrectasse coniectant.

9.11.3. Verum quamquam iuvenis amori eius flagrantissimo animo inhaereret, alienae tamen continentiae quam propriae voluptati obsequi praetulit speciosiusque nocturnis motibus imperare quam lacrimosa amicae vota repellere arbitratus est, profectas ab industria preces pudicitiae propinquas autumans. Evenitque, ut, qui mariti partes agere debuerat, pudicitiae custodem praestaret, ne in capite nuptiarum stuprosae mentis nota afficeretur, quasi plus libidinis viribus quam propriae indulsisset verecundiae. Ceterum ne inconcessum virginis amorem libidinoso complexu praeripere videretur, vicina latera non solum alterius complexibus exuit, sed etiam destricto mucrone secrevit atque ex cubiculari lecto suum ac sponsae dividuum contubernium reddidit.

9.11.4. Sed voluptatem, quam gratuita humanitate distulit, mox laeta somnii specie delibavit. Quippe, profuso in somnum animo, existimavit duos alites coniugis suae genitali parte prolapsos, sed alterum altero grandiorem, corpora superne librantes praepeti caelum volatu petere exiguoque tempore interiecto reversos suis altrinsecus manibus insedisse. Secundo quoque ac tertio, parvula quiete recreatos, propassis alis aeri se credidisse, tandemque minorem ex his ad se pennis cruore oblitis comite vacuum remeasse. Ea opinione attonitus, ut erat somno pressus, indicem stuporis questum edidit ac totos penates tumultuoso clamore complevit. Quam speculationem eo percontantibus famulis explicante, Thira felicem se prole futuram autumans, omisso differendarum nuptiarum proposito, castimoniam, quam cupide precata fuerat, avidius remisit, caelibatumque ad Venerem transferens sponso gratam suimet potiendae copiam tribuit, continentis virtutem admissi concubitus satietate pensando, praefata minime se ei nupturam fuisse, nisi ex his adumbratae quietis imaginibus certiorem fecunditatis suae fortunam hausisset. Itaque ut vafro, ita inusitato consilio pudicitiae simulatio in futurae prolis agnitionem transivit. Nec sors opinionem frustrata est: brevi enim Haraldi atque Kanuti felix prole mater apparuit.

9.11.5. Qui cum virilem attigissent aetatem exserta classe effrenatam Sclavorum insolentiam domuerunt; nec Angliam quidem immunem ab hoc vexationis genere reliquerunt. Quorum Edelradus ingeniis delectatus illatam a nepotibus vim voluptatis loco habuit, amplissimi beneficii nomine taeterrimam amplexatus iniuriam. Multo enim amplius virtutis in eorum fortitudine quam pietate reposuit ideoque ab infestis lacessi quam ab ignavis coli speciosius duxit, tamquam ex ipso fortissimo indolis habitu futurum virilitatis eorum specimen pervideret. Non enim ambigere potuit, quin extera quandoque impetituri essent, qui materna tam audacter exigerent. Adeo autem iniurias officiis anteposuit, ut, praeterita filia, Angliam iisdem testamento legaret, avitum nomen paterno praeferre non dubitans, nec imprudenter, quoniam aliquanto speciosius mares quam feminas regni usum decere noverat, imbellis filiae ac fortissimorum nepotum condicionem separandam existimans. Quo evenit, ut Thira filios suos paternorum bonorum heredes non invidenter exheres ipsa conspiceret. Praelationem enim eorum honorabilem sibi magis quam contumeliosam fore arbitrata est.

9.11.6. Iidem, crebris piraticae quaestibus locupletati, summa cum fiducia spes suas ad iniciendum manus Hiberniae promoverunt. Cuius rex, Duflina, quae provinciae caput habebatur, obsessa, cum paucis admodum sagittariae artis peritis coniunctum urbi nemus ingressus, Kanutum, magna cum militum frequentia nocturnis ludorum spectaculis interpositum, insidioso fraudis circuitu vulnifica procul sagitta petivit, quae in adversum regis corpus incidens mortificum ei vulnus intorsit. Veritus autem Kanutus, ne periculum suum hostes effuso gaudio insequerentur, atque ob hoc cladis suae fortunam dissimulanter haberi cupiens, voce supremos anhelitus reddente ludos absque tumultuatione peragi iubet. Qua arte prius Danos Hiberniae potitores quam suum Hibernis exitum notum reddidit. Quis autem exstinctum non plangeret, cuius disciplina militum suorum victoriae consilio quam spiritu diuturniore suffecit? Salus namque Danorum in ultimas angustias deducta ac paene desperationis periculis implicata, quia morientis ducis iussui paruit, brevi, quos timuit, triumphavit.

9.11.7. Quo tempore Gormo ad ultimum aetatis suae finem provectus ingentem annorum seriem luminibus captus exegerat, senectam ad ultimos humanae condicionis terminos prorogando, magis de filiorum vita et incrementis quam reliquo spiritu suo sollicitus. Tanta autem maioris filii caritate tenebatur, ut a se occidendum iuraret, qui prior ipsius exitum nuntiasset. Cumque forte Thira haud dubium de eiusdem exitio nuntium accepisset, nemine id Gormoni palam insinuare audente, praesidium calliditatis amplexa, casum, quem ore prodere timuit, opere explicavit. Maritum namque regio cultu exutum taetriore circumdedit aliaque doloris insignia, per quae causam luctus aperiret, admovit, quod antiqui talibus inter exsequiarum actiones uti consueverant, acerbitatem maeroris habitus asperitate testantes. Tunc Gormo: 'En mihi', inquit, 'Kanuti fatum publicas?' Et Thira: 'Id ipsum', ait, 'tuo potius quam nostro declaratur augurio.' Quo dicto marito mortem, sibi viduitatis causam praebuit nec ante filium quam coniugem planxit. Itaque, dum viro nati fortunam exprimit, alterum alterius funeri sociavit, amborumque exsequias paribus prosecuta lacrimis, huic coniugales, maternos illi planctus impendit, quamquam tunc temporis magis solatiis erigenda quam cladibus obterenda fuisset.

© Tim Stridmann