II. De sancto Halwardo martyre in Norwegia

(Den latinske Legende om Sanct Hallvard, saaledes som den meddeles i Acta Sanctorum, Mai Tom. III, S. 401, efter er Haandskrift i Utrecht; Jfr. Munchs Norske Folks Histories III, S. 197 f.).

Sanctus Halwardus ex nobilibus ortus natalibus claruit, cuius pater Vebron(!) mater vero Thorni dicebatur. Cuius videlicet Thorni mater, ut fertur, filia fuit Gutbrandi comitis, qui etiam Gutbrandus genuit Ascham(!) Sancti Olavi matrem. Puer autem Halwardus crevit in domo paterna cunctis prædilectus. Erat autem primo religioni deditus christianæ, obediens parentibus, erga propinquos benevolus, corpore castus, honestate præpollens, iustitiæ cultor. Cumque Sanctus Halwardus in adolescentiam devenisset, cœpit in re familiari procuranda patris adiutor existere. Fertur etiam, quod apud cunctos habetur, quod a primævo duo pondera fecerat sibi, quo, ne aliquando fraudem faceret, sibi minus, fratri autem maius pensaret.

Cumque mercandi gratia Gotlandiam veniret, et sua ibidem negotia exercere cœpissit, venit quidam terræ illius indigena vir prædives, Botwidus nomine. Hic cum viros ignotos vidissit, ad eos accedens, qui essent et unde, requisivit. Cui illi cuncta per ordinem indicabant. Hic vero, cum Sanctum Halwardum conspexisset, ait: Quis est adolescens iste? At illi nomen et genus indicabant. Quod cum vir prædictus audisset, ait: Video vultum tuum singularem, et præ cunctis hic stantibus honorabilem. Certe scio, quod magni prodigii lucet in te futurum aliquid, unde te cum tuis contribulibus ad refectionem invito. Quod Sanctus Halwardus gratanter acceptavit. Ille vero suscipiens, omni humanitate exhibita, convivium præparavit, et cuncta, quæ in venalibus habebat, comparavit, et multo plura redonavit; et tempore navigandi adveniente, omnia necessaria ei tribuit, et in pace abire permisit. Sicque sanctus salvis omnibus cum sociis est reversus ad patriam.

Post modicum vero temporis, verno instante tempore, egressus Sanctus Halwardus de domo patris, ut pro suis negotiis agendis partes vicinas visitaret, venit ad stagnum Dram nomine, per quod iturus erat, extrahensque modicam lintrem de alga, ascendit eam. Et subito venit mulier prægnans, tremens ac palpitans, rogitans, ut eam secum ferret. Et interrogata, quæ esset, et quo vellet, indicato nomine, se transituram per mare velle, affirmavit: et ideo cum videret hominem eo itinere properantem, ne tardior periret, ideo celeriter accurrisse. Jussaque mulier sedit in puppi. Ille vero iter arripuit navigando. Et subito vidit ad littus, quo mulier venerat, tres viros velociter accurrentes, qui statim aliam cymbam accipientes, post eos velocius navigant. Tunc Sanctus Halwardus ait: Agnoscis hos? Ait illa: Agnosco. Et ille: Ut video, te requirunt; dic mihi, quid feceris? Respondit illa: Verum est, quod me persequuntur, sed quod mihi imputant, non feci; imponunt enim super me causam furti. At ille: Potes te ex hoc purgare ferro ardente? At illa: Possum et parata sum, si mihi parcere velint.

Viri autem illi, ipsos velociter insequentes, dixerunt: Cur tu, Halwarde, talis adolescens, tam generosis editus parentibus, tam malam feminam tuendam suscepisti? Redde eam, ut moriatur, quoniam digna. Quibus Halwardus dixit: Quid enim mali fecit? Qui dixerunt: Furata est res fratris nostri, infringens domum eius. Quibus ille ait: Et quomodo domum infregit? Dicunt ei: Extraxit ansulam de poste, quæ tenebat seram. Et ille: Hoc opus non est mulieris, sed fortissimi viri. An aliquis invenitur, qui eam viderat hoc fecisse, vel in eius domo sublata invenistis? Sin autem incertum est, cur morietur? Nonne magis iustum, si potest, purget se a crimine? Sin autem, quod legibus iustum est, de ea fiat, aut redemptionem pro ea dabo, tantum ut imprægnantem et infantem in utero habentem ne occidatis. Oportet igitur vos sedari, nec temere quid agere. Tunc illi econtra hoc furentes vociferabant. Unus autem quisquam eorum arcum eripiens tetendit. Et sagitta fortiter emissa pectori martyris infigitur. Quo perempto etiam mulierem occidunt, et in littore sepelierunt. Ipsi vero saxum ad collum eius ligaverunt, et in mare demerserunt: sed per divinam gratiam et merita martyris, corpus eius longe post cum saxo super mare natans repertum est.

Источник: C. R. Unger. Heilagra manna søgur: Fortællinger og legender om hellige mænd og kvinder. I. Christiania. 1877. S. 397–398.

© Tim Stridmann