III. Lectiones de S. Halvardo.

(Ex Breviario Nidrosiensi).

1. Sanctus Haluardus ex nobilioribus ortus natalibus, cuius pater Vebiorn, mater vero Thorni dicebatur. Mater vero Thorni fuit filia Gudbrandi comitis, qui Gudbrandus genuit etiam Ostam sancti Olaui matrem. Erat corpore castus, honestate prepollens, iusticie cultor. Factus adolescens, cepit in re familiari procuranda patris adiutor existere. Duo pondera sibi fecerat, ne fraudem faceret, sibi minus, fratri vero maius pensabat.

2. Instante verno tempore partes vicinas visitauit, venit ad stagnum Dram nomine, per quod iturus erat, extraxit modicam lintrem de alga et ascendit eam. Et subito aduenit mulier pregnans, rogabat, vt eam secum ferret. Jussa sedit in puppi, et sic iter arripuit. Et subito vidit tres viros itinere, quo mulier venerat, ad littus accurrentes. Qui statim aliam cimbam arripientes, post eos velocius nauigabant.

3. Tunc sanctus Haluardus mulieri ait: Agnoscis hos? Ait: Agnosco. Ut video, te querunt, quid fecisti? Ait: Imponunt super me causam furti. Potes te purgare? Ait: Possum, si michi parcere velint. Uenientes viri predicti dixerunt: Cur tu, Haluarde, talis adolescens, tam malam mulierem tuendam suscepisti, que digna est morte. Sanctus pro ea multis modis respondit. Inter alia dixit: Redemptionem pro ea dabo, tantum impregnantem et infantem in vtero habentem ne occidatis. Illi vero contra eum furentes, vnus eorum arcum arripiens tetendit, et sagitta fortiter emissa pectori martyris infigitur. Etiam mulierem occiderunt, et in littore sepelierunt. Ad collum sancti saxum ligauerunt, et in profundum submerserunt, sed per diuinam gratiam et merita martyris corpus eius longe post cum saxo super mare natans repertum est.

Источник: C. R. Unger. Heilagra manna søgur: Fortællinger og legender om hellige mænd og kvinder. I. Christiania. 1877. S. 398–399.

© Tim Stridmann