1. Defuncto Fridlevo, filius Frotho septem annos natus concordi Danorum arbitrio subrogatur. Tantum siquidem ab universis Fridlevi memoriae ac nomini tributum, ut tam tenero eius sanguini regnum daretur. Iidem, contione praehabita, infantiam regis a tutoribus excipiendam duxerunt, ne ob principis puerilitatem rerum excideret summa. Habito ergo delectu, Westmarus et Colo fratres in educationis regiae ministerium arcessuntur. Isulfo quoque et Aggoni octoque aliis illustribus viris non modo regis tutela credita, verum etiam gerendi sub ipso regni potestas indulta. Abunde iis vires animique suppetebant, crebra non corporis tantum, sed etiam ingenii dote pollentibus. Ita Danorum rem publicam, exspectato regis robore, vicaria tutabantur officia.
Uxor Colonis erat Gøtwara, quae eximiae procacitate facundiae quantumlibet disertos ac loquaces enervare solebat. Altercando quippe efficax erat et in omni disceptationum genere copiosa. Pugnabat siquidem verbis, non modo quaestionibus freta, verum etiam pervicacibus armata responsis. Imbellem nemo feminam debellare poterat, a lingua spicula mutuantem. Quosdam verbositatis petulantia refellebat, alios veluti quibusdam cavillationum nexibus implicatos fallaciarum laqueis strangulabat. Adeo vegetum mulieri ingenium fuit. Ceterum condere pacta aut rescindere praepotens erat, utriusque horum efficaciam oris aculeo gestans. Quippe disicere foedera ac sociare callebat. Ita ad utrumlibet anceps linguae commercium fuit.
Duodecim Westmaro filii erant, ex quorum numero tribus commune Grep nomen incessit. Hos simul conceptos idem partus absolvit, ortus aequalitatem vocabuli societate testantes. His summa caestibus aut ferro dimicandi peritia exstitit. Colo terna filiorum sorte gaudebat. Soror regis Gunwara erat, cui ob eximiam formae pulchritudinem Speciosae cognomen exstabat. Filii Westmari Colonisque, cum et aetate iam puberes et animis acres essent, fiducia in temeritatem versa, ad obscenos ac degeneres ritus inquinatam flagitiis indolem contulerunt. Adeo enim insolenter se indomiteque gesserunt, ut, constupratis aliorum nuptis ac filiabus, proscripsisse pudicitiam atque in prostibulum relegasse viderentur. Corruptis quoque matronarum fulcris, ne toris quidem virginalibus abstinebant. Suus nullum thalamus securitate donabat, nec quisquam fere patriae locus luxuriae eorum vestigiis vacuus erat. Mariti metu, coniuges corporum suorum ludibrio vexabantur. Iniuriis obtemperatum est: cessit copularum respectus, violensque amplexuum usus exstabat; publicata est Venus, coniugiorum reverentia pereunte; raptim luxuria petebatur. In causa otium erat, quod expertia agitationis corpora amica vitiis quiete diffluerent.
Tandem Grep, hoc nomen participantium maximus, ut diffusum libidinis motum certa sponte sisteret, errabundae Veneris portum in germanae regis amore petere ausus exstitit. Nec apte quidem; nam sicut vagabundam atque erroneam voluptatem verecundiae frenis coerceri oportuit, ita a populari prolem regiam concupisci temerarium fuit. Illa proci petulantiam pertimescens, quo tutior ab iniuria foret, saeptum vallo conclave petivit. Adhibiti sunt ei triginta vernaculi, qui iugem corporis eius custodiam excubando praestarent.
Igitur contubernales Frothonis circa indumentorum usum feminea admodum ope defecti, cum non haberent, unde nova assuere aut lacera reficere possent, regem celebrandi coniugii monitis adhortantur. Ille primum excusationis verba ab aetatis teneritudine mutuatus, ad postremum perseverantiori suorum rogatui cessit. Quo curiosius a monitoribus habilem connubio suo feminam perquirente, praecipue regis Hunorum filia collaudatur. Ad haec Frotho, repugnandi ratione pertinacius quaesita, a patre didicisse se refert non expedire regibus e longinquo copulam peti nec Venerem nisi a finitimis posci.
Quod audiens Gøtwara cavilla regem amicis reluctari cognovit. Cuius ut vacillantem firmaret animum fiduciamque pusillae mentis erigeret: 'Iunioribus,' inquit, 'nuptiae competunt; senes sepulcrum manet. Adolescentiae gressus votis fortunaque proficiunt; inops ad bustum senecta devergit. Spes iuventam consequitur; senium exspes inclinat occasus. Adolescit sors puberum, numquam infectum omissura quod coepit.' Ob cuius dicti venerationem postulationis officium suscipere rogata, refragandi rationem senii praetentione componit nec se tam ardui mandati gerulam ob infirmum aetatis habitum fore posse testatur. Rex pretio opus agnoscens, aureo torque prolato, legationis praemium pollicetur. Habebat namque torques nexilia bullarum caelamina intersitaque regum simulacra, quae ad interioris fili ductum nunc contrahi, nunc dirimi possent, ornamentum luxui potius quam usui praeparatum. Westmarum quoque et Colonem cum eorum filiis in idem legationis opus accersiri placuit, quod eorum sollertiam Frotho repulsae rubore carituram putaret.
Ii simul cum Gøtwara profecti prius triduano ab Hunorum rege convivio excepti sunt, quam legationis suae consultum expromerent. Is enim antiquitus recipiendorum hospitum usus exstabat. Extracto in triduum epulo, virgo regia pleno comitatis alloquio legatis blanditura progreditur. Nec parum convivalibus hospitum gaudiis praesentiae eius iucunditas attulit. Cui Westmarus, crebrescentibus poculis, propositi seriem iocosa admodum assertione detexit, puellae mentem familiari collocutionis genere tentaturus. Itaque quo minus sibi repulsam conscisceret, compositis in risum verbis legationis negotium praecurrebat, inter convivales plausus ludicrum ausus sociare sermonem. Illa se Frothonem tamquam famae et claritudinis inopem fastidire dicebat. Nulli etenim quondam illustrium feminarum connubiis idonei censebantur, nisi qui sibi ingens famae pretium gestarum insigniter rerum fulgore struxissent. Summum in proco vitium desidia fuit. Nihil magis in nuptiarum petitore quam claritatis inopia damnabatur. Sola gloriae ubertas ceterarum rerum opulentiam exhibebat. Puellae quoque non tam procantium se formas quam edita speciose facinora mirabantur.
Igitur legati voti desperatione torpentes ulteriorem rei conatum Gøtwarae prudentiae tradunt. Illa non verbis modo, sed etiam sucis in Venerem mixtis virginem enervare conata, asserere coepit Frothonem laeva tamquam dextra uti, item nandi dimicandique promptissimam habere peritiam. Oblata quoque potione rigorem puellae cupidine permutavit Veneremque et voluptatem abolitae indignationis loco constituit. Deinde Westmarum Colonemque cum eorum liberis de industria adire regem iterandaeque legationi insistere iubet; postremo si difficilem accepissent, pugnae provocatione praevenire repulsam.
Igitur Westmarus regiam cum armatis ingressus: 'Iam aut precibus obsequi,' inquit, 'aut pugna precantes aggredi necesse erit. Elegimus speciose defungi quam infecta legatione reverti, ne repulsa foedi propositoque vacui, unde gloriam impetrare speravimus, eius contrarium referamus. Si natam negas, admitte pugnam; alterum necesse est praestes. Mori aut exaudiri volumus; apud te si non laeta, saltem tristia percepturi sumus. Gratius nostram Frotho cladem quam repulsam excipiet.' Nec plura elocutus iugulum regis ferro se petiturum minatur. Contra rex non decere ait amplitudinem regiam, quem honore praecelleret, aequare conflictu, nec oportere dignitate impares pugnae paritate conferri. At Westmarus nihil de certaminis exhortatione remittens ad ultimum ipsam virginis mentem explorare iubetur, quod antiqui in matrimoniorum delectu libera nupturas optione donassent. Haerebat siquidem animo rex inter metum pugnae pudoremque trepida fluctuatione suspensus. Ita Westmarus ad praecordialem puellae sententiam relegatus, sciens feminam omnem ut volubilis animi, ita versilis esse propositi, tanto rem fidentius exsequi coepit, quanto virginum votis plus varietatis inesse compertum habuit. Auxit curae eius fiduciam adiecitque studio spem simplicitas virginis proprio permissa consilio libertasque feminae politioribus blanditiarum delenimentis palpanda, non modo abduci facilis, verum etiam obsequi praeceps. Pater vero, quo certius filiae mentem inspiceret, legatos subsequi coepit.
Illa prius in amorem proci latenti potionis operatione perducta, plura se de Frothonis indole referebat spe praesumpsisse quam fama, quippe cum is ab illustri genus parente duxerit, naturaque omnis suae soleat origini respondere. Quamobrem iuvenem sibi non tam praesentis quam futuri splendoris intuitu placuisse. Quibus auditis mirabundus pater, sed ne permissam quidem puellae licentiam rescindere passus, Frothonis eam coniugio pollicetur. Quam postmodum, provisis abunde commeatibus, tollens magnifico rerum apparatu, consequentibus se legatis, Daniam adire deproperat, sciens neminem patre melius filiam nuptiis oblaturum. Frotho sicut iucundissime sponsam excepit, ita futuri quoque soceri maiestatem amplissimis honoribus celebravit, quem, peractis taedis, magna auri argentique summa donatum dimisit.
Igitur Hanunda usus (Hunorum haec regis filia erat) florentissima pace triennium duxit. Cuius contubernales, otio petulantiam nacti, partam quiete lasciviam improbissimis extulere sceleribus. Quosdam enim restibus in sublime pertractos more agitabilis pilae pendula corporum impulsione vexabant; aliis haedinum incedentibus corium substernentes lubrici tergoris offendiculo per occultum funis raptum incautos subegere gressus; alios veste nudatos variis verberum suppliciis lacerabant; alios clavis affixos laquei more suspensionis multavere ludibrio; quorundam barbae et verticis pilos faculis torruerunt; aliis pubem atque inguina subiecto torre cremabant. Advenas ossibus converberabant; alios ad intemperantiam compulsos immoderata potione rumpebant. Virginibus nubere non licebat, nisi quarum castitas iis ante delibata fuisset. Nemini filiam nuptum dare licebat nisi gratiam ipsorum favoremque mercato. Nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non pretio praeemisset assensum. Praeterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum turbam passim dissolutissimae libidinis suae flagitia porrexerunt. Mixtam petulantiae rabiem duplex furoris species agitabat. Convenis hospitibusque receptuum loco convicia praebebantur. Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus et lascivis reperta sunt. Adeo sub rege puero temeritas libertate nutrita est. Nihil enim tantum peccandi licentiam protrahit quantum ultionis poenaeque dilatio.
Tam effrenata militum procacitas non exteris tantum, sed etiam patriae invisum fecerat regem. Dolenter siquidem ferebant Dani superbe sibi ac crudeliter imperari. Grep vero haud humili contentus Venere eo se temeritatis effudit, ut cum regina commercio libidinis habito tam regi perfidus quam ceteris violentus exsisteret. Adolevit deinde paulatim infamia, tacitoque gradu criminis suspicio serpsit, ante vulgo comperta quam regi. Grep enim in omnes, qui vel modicam huius rei mentionem egissent, animadvertere solitus accusationem sui formidabilem fecerat. Opinio tamen sceleris primum susurris alita est, dehinc excepta rumoribus; difficilis siquidem apud conscios alieni criminis occultatio est.
Procus Gunwarae creber exstabat. Igitur Grep, repulsae ultionem clandestinis artibus impetrare conatus, aestimandi procos arbitrium flagitat, exquisitissimis puellam nuptiis deberi testando. Obscurabat autem iram, ne virginis odio quaesitum videretur officium. Oranti rex merita iuvenum inspectanda permittit. Primum itaque cunctos Gunwarae petitores convivii simulatione contraxit ac deinde conclave, cui puella assueverat, desectis eorum capitibus cingens crudele ceteris spectaculum praebuit.
Nihil tamen eius apud Frothonem gratiae detractum est, quo minus consueto familiaritatis officio fungeretur. Conveniendi siquidem regis copiam pretio peti debere constituit, neminem alloquio eius usurum pronuntians, ni munera detulisset. Neque enim tanti ducis aditum trito consuetudinis genere, sed plenis ambitionis studiis impetrandum edixit, regiae caritatis simulatione crudelitatis infamiam levaturus. Taliter lacessitum vulgus afflictationis suae querelam tacitis gemitibus agitabat. Nulli miseriam temporum culpandi palam animus erat, nemini ingruentem calumniam apertis efferendi querimoniis ausus incesserat; internus omnium praecordia dolor hoc acrius quo occultius lacerabat.
2. Quo cognito, Gøtarus Norvagiae rex contractis contione militibus refert proprium Danos fastidire regem, exoptare alium, si copiam accepissent, seque eo exercitum agere decrevisse; facile Daniam occupari posse, si armis adita foret; a Frothone enim tam avare quam atrociter patriae imperitatum esse.
Tum exsurgens Ericus contraria rem allegatione prohibuit: 'Saepe,' inquiens, 'alieni appetitores proprio privari solere meminimus. Saepe amborum captator utriusque perditor fuit. Praevalidum enim oportet alitem esse, qui praedam alius unguibus extrahere cupiat. Animat te frustra internus regionis livor, quem plerumque hostilis explodit adventus. Nam etsi nunc Dani dividuis esse sententiis videantur, unanimes tamen mox excipient hostem. Crebro corrixantes porcos conciliavere lupi. Patrium quisque ducem extero praefert. Provincia omnis regem domesticum quam advenam impensius colit. Neque enim te Frotho domi praestolabitur, sed foris excipiet adventantem. Extremis se aquilae scalpunt, anterius alites certant. Nosti ipse paenitentia vacuum debere consultum esse prudentis. Proceribus abunde stiparis; tua tibi quies maneat; per alios gerendi sane belli facultatem propemodum exploratam habere poteris. Liceat militi regiam praetentare fortunam; salutem tuam pacifice moderare, alieno negotium periculo moliturus. Satius est servum deperire quam herum. Quod fabro forceps, tuus tibi satelles agat: ille ferramenti remedio manus cauterium cavet atque a digitorum sibi incendio temperat; tu quoque tibi tuorum opera parcere et consulere disce.'
Haec Ericus. Quem Gøtarus, ut imprudentem hactenus habitum, responsionis suae contextum exquisita sententiarum gravitate compsisse miratus, Diserti donat agnomine, excellentem eius prudentiam appellationis honore iudicans prosequendam. Frater siquidem eius Rollerus opinionem iuvenis eximio suae fulgore suppresserat. Ericus nominis beneficio rem adici petit, vocabuli largitionem muneris additione cumulandam testatus. Rex navigium donat; Scrøter remiges vocitabant. Erant autem Ericus et Rollerus Regneri pugilis filii, patre eodem sati diversaque editi matre. Matrem quippe Rolleri eandemque Erici novercam Cracam vocabant.
Igitur Rafno cuidam, permittente Gøtaro, lacessendi per piraticam Danos negotium cessit. Excipit illum Oddo, cui tunc temporis apud Danos maxima piraticae deferebatur auctoritas, vir magicae artis doctus, ita ut absque carina altum pererrans hostilia saepe navigia concitatis carmine procellis everteret. Itaque, ne cum piratis in maritimarum virium certamen descenderet, exasperatos maleficio fluctus ad naufragia iisdem infligenda perducere solebat. Hic ut negotiatoribus atrox, ita clemens agrestibus exstitit, non eadem merces qua stivam aestimatione commensus, rustici operis munditias sordidi quaestus laboribus anteponens. Idem, inito cum Normannis conflictu, ita vi carminum hostilem hebetavit aspectum, ut destrictos Danorum enses eminus radios iacere et tamquam flammabundos scintillare putarent. Ceterum adeo retusis obtutibus erant, ut ne ferrum quidem vagina detractum visu excipere possent; victa quippe fulgore acies praestigiosi coruscaminis impatiens erat. Caeso itaque Rafno cum multa suorum parte, sex solae naves Norvagiam relapsae documento fuere regi haud facile Danos obteri posse. Ab his etiam Frothonem sola pugilum ope subnixum invito regnare populo vulgatum est, dominio in tyrannidem verso.
Cuius famae experiendae gratia Rollerus, ut erat exterarum lustrator rerum ignotaque visendi avidus, Frothonis se vovit contubernio potiturum. Ericus illum, quamquam habitu corporis eximius esset, temere votum nuncupasse firmabat. Ad ultimum, pertinacissimam propositi eius perseverantiam conspicatus, se quoque simili voti nuncupatione constringit. Iisdem se rex pollicitus est, quoscumque delectu probassent, comites donaturum. Itaque fratribus primo patrem adiri placuit commeatusque et necessaria tam longinqui itineris subsidia postulari. A quo paterne suscepti die postera in nemus visendi pecoris gratia perducuntur; senex quippe armentis opulens erat. Aperiebantur quoque illis gazae, quas diu clausa telluris antra condiderant. E quibus si quae placuissent, sublegi permissa sunt. Nec cupidius oblatum beneficium quam receptum. Itaque egestis humo opibus, complacitas tollunt. Horum interea remiges aut curam egere corporis aut iactis se molibus exercebant. Alii saltu, quidam cursu concitavere corpus; hi vires valida saxorum iaculatione tentabant, illi sagittae usum tenso experiebantur arcu. Ita roboris firmitatem vario agitationis genere prosequebantur. Fuere etiam qui somnum quietemque potione captarent.
Mittitur deinde Rollerus a patre cognoscendi causa domi interim acta. Is ut maternum fumare tugurium vidit, foris accedens parvulumque foramen furtiva luminis applicatione traiciens, introspecta aede, animadvertit matrem informi cacabo coctilia pulmenta versantem. Suspexit praeterea tres colubras superne tenui reste depensas, ex quarum ore proflua tabes guttatim humorem epulo ministrabat. Duae quippe colore piceae erant, tertia squamis albida videbatur, reliquis modico eminentius pensa. Haec nexum in cauda gestabat, cum ceterae immisso ventri funiculo tenerentur. Ille rem maleficio consentaneam ratus, silentio quod viderat pressit, ne matrem veneficii ream astruere putaretur. Ignorabat enim innocuam anguium exstitisse naturam, nescius quantum illo vigoris epulo pararetur.
Supervenientes deinde Regnerus et Ericus, ut fumidam aspexere casam, ingressi discubitum petivere. Quibus ad mensam sitis, Craca privigno filioque una cibum capturis catillum discoloris dapis admovit: pars quippe picea, sed croceis guttis interlita, pars albida videbatur; quippe pro varia serpentum specie geminus pultem color infecerat. Cuius cum solam uterque particulam delibasset, Ericus non ex colorum habitu, sed interni vigoris effectu epulas aestimans nigrantem dapis partem, sed suco potiore confectam, catino quam celerrime verso, ad se transtulit albidamque sibi admotam prius Rollero applicans, cenam felicius gessit. Et ne mutationis industria notaretur, taliter, inquit, aestuante freto puppim in proram referri solitam. Nec tenue viri ingenium fuit, industrii operis dissimulationem a navigii consuetudine mutuantis.
Ericus itaque fausta iam dape refectus, interna ipsius opera ad summum humanae sapientiae pondus evasit. Quippe epuli vigor, supra quam credi poterat, omnium illi scientiarum copiam ingeneravit, ita ut etiam ferinarum pecudaliumque vocum interpretatione calleret. Neque enim solum humanarum rerum peritissimus erat, verum etiam sensuales brutorum sonos ad certarum affectionum intellegentiam referebat. Praeterea tam comis atque ornati eloquii erat, ut, quicquid disserere cuperet, continuo proverbiorum lepore poliret.
At ubi superveniens Craca concham transpositam partemque pultis potiorem ab Erico comesam cognovit, fortunam filio praeparatam privigno cessisse condoluit. Cui mox gemebunda supplicare coepit, ne umquam sua fratrem ope deficeret, quem ipsius mater tot novae felicitatis opibus cumulasset. Quippe sapido unius epuli gustu rationis atque eloquentiae summam nec non gerendorum prospere conflictuum gratiam assecutus videbatur. Adiecit quoque Rollerum propemodum consilii capacem, futurumque ut destinati sibi obsonii prorsus expers non esset. Monuit quoque, si suprema necessitatis violentia postularet, nominis sui nuncupatione remedium celerius esse quaerendum, affirmans se divina partim virtute subnixam et quasi consortem caelitum insitam numinis gestare potentiam. Ericus se ad astandum fratri natura pertrahi dixit, probrosum referens alitem, qui proprium polluat nidum. At Cracam magis propria molestabat incuria, quam fortuna filii gravaret adversa; artificem enim ingenio suo deludi magnum olim ruboris incitamentum fuit.
Deinde haec ipsa, comitante viro, fratres ad mare profecturos abducit. Qui uno egressi navigio duo sibi mox alia devinxerunt. Et iam Danicum attigere litus, cum, explorato loco, haud longe septem subisse navigia discunt. Tum Ericus duos Danicae facundos linguae eo sine veste proficisci iubet, qui rem cautius speculaturi nuditatis suae tamquam per Ericum factae Oddoni querimoniam afferentes certius explorata referrent. Illi apud Oddonem familiarius habiti omne ducis propositum versutis auribus venati sunt. Statuerat enim diluculo hostem improvidum aggredi, quo certius nocturnis implicatum tegminibus obtruncaret, affirmans eo lucis tempore corporibus humanis plus stuporis atque gravedinis inesse solere. Praecepit quoque naves saxis ad iaciendum habilibus onerari, futuram exitii sui causam accelerans. Exploratores concubia nocte dilapsi nuntiant Oddonem exquisitis ad iactum lapillis tota replesse navigia, cetera quae acceperant intimantes.
Ericus, re admodum cognita, cum classis suae paucitatem attenderet, aquas in hostium perniciem evocandas earumque sibi conciliandum putavit auxilium. Itaque scapha exceptus ac tacito remorum nisu propius hostium carinis advectus, vicinas aquae tabulas sensim intorto terebro cavat ac mox remigio vix auras pulsante reditui consulit. Adeo autem circumspecte se gessit, ut excubitorum nemo aditum eius abscessumve deprehenderet.
Quo enavigante, paulatim Oddonis rates excepta rimatim unda depressit. Eaedem, aqua latius introrsum stagnante, recondi gurgite videbantur. Nec parum descensui addidit internum lapidum pondus. Et iam transtra fluctibus diluebantur forosque exaequabat mare, cum Oddo, navigia propemodum undis aequata conspiciens, receptum immodice fretum urceis egeri iubet. Itaque nauticis occiduas navigii partes ab aquarum influxu defendere perseverantibus, comminus hostis apparuit. Igitur arma capessentibus acrior imminebat gurges, parantibus proelium enandi opus incidit.
Erico bellum undae, non arma gessere. Pugnabat pro eo mare, cui ipse nocendi vires aditumque praebuerat. Itaque Ericus, fluctu felicius quam ferro usus, efficaci aquarum opera pugnam absens gerere videbatur, a pelago praesidium mutuatus. Victoria arti contributa est; neque enim offusum undis navigium pugnae patiens esse poterat. Taliter Oddone cum sociis interempto, captisque qui in statione erant, neminem cladis nuntium evasisse compertum est.
Ericus, peracta iam strage, maturato recessu Lessø insulam subit. Ubi non reperto, quo famem lenire posset, duobus praedam navigiis domum dirigit, commeatus indidem iterum relaturis. Ipse uno dumtaxat adeundi regis copiam petit. Accessa itaque Syalandia, discurrentes per litora nautici pecus sternere aggressi sunt: aut enim levanda esuries aut fame periclitandum erat. Armento caeso, nudata in navim cadavera detractis coniecere tergoribus. Quod cum possessores pecoris comperissent, classe praedones insequi properarunt. Cumque se Ericus ab armenti dominis impeti cognovisset, Caesarum boum corpora signatis funibus alligata fluctibus occultanda providit. Deinde, si quid apud se quaesiti cadaveris esset, supervenientibus Syalandicis perlustradi licentiam tribuit, affirmans occultandis rebus angustos navium angulos esse. Illi, cadavere nusquam reperto, suspicione in alios relata, reos praedae innocuos arbitrati sunt. Dum nulla rapinae vestigia patuissent, alios sibi nocuisse putantes sontibus ignoverunt. Quibus enavigantibus, Ericus elatum undis cadaver excepit.
3. Interea Frotho Oddonem cum suis occubuisse cognoscit; quippe, ignorato facinoris auctore, famosus cladem rumor exceperat. Erant tamen, qui se terna vela litoribus appellentia eademque rursum in Boream abeuntia conspexisse narrarent. Tum Ericus portum, a quo Frotho non longe deversabatur, accessit, statimque ut e navi vestigium extulit, inopinato casu correptus ruibundo terram corpore petivit. Ille sibi in lapsu faustum ominatus eventum, tenui principio meliores augurabatur exitus affuturos. Cuius cum Grep compertum habuisset adventum, festinus ad mare contendit, quem ceteris disertiorem acceperat, exquisitorum verborum acumine tentaturus. Quippe non tam praestantis quam procacis facundiae pervicaci cunctos sermone vincebat. Igitur a convicio litigium orsus talibus Ericum dictis aggreditur.
Grep:
Stulte, quis es? quid inane petis? dic, unde iter aut quo?
Quae via, quod studium, quis pater, unde genus?
Praecipuus vigor iis regumque domesticus est lar,
qui proprias numquam deseruere domos.
Acceptatur enim paucis, quod pessimus edit;
invisi raro facta placere solent.
Ericus:
Regno mihi pater est, habitus facundia linguae,
cui solum virtus semper amata fuit.
Optavi sapere tantum, discrimina morum
lustravi, varium per loca nactus iter.
In rebus mens stulta modum deprendere nescit,
turpis et affectus immoderata sui.
Remorum ductus velorum vincitur usu,
aequora ventus agit, tristior aura solum:
Nam freta remigium penetrat, mendacia terras;
istas ore premi constat, at illa manu.
Grep:
Ut gallus caeni, sic litis plenus haberis,
sorde gravis putes nec nisi crimen oles.
Adversum scurram causam producere non est,
qui vacua vocis mobilitate viget.
Ericus:
Hercule, ni fallor, ad eum, qui protulit ipsum,
editus ignave sermo redire solet.
Ad prolatorem iusto conamine divi
fusa parum docte verba referre solent.
Quando lupi dubias primum discernimus aures,
ipsum in vicino credimus esse lupum.
Nulla fides fidei vacuo praestanda putatur,
quem rumor sontem proditionis agit.
Grep:
Dictorum temere poenas, puer improbe, solves,
bubo viae vacuus, noctua luce carens.
Quae nunc ructaris demens, emissa dolebis
interituque tui dicta profana lues.
Exanimis corvos exsangui corpore pasces,
esca feris, avidae praeda futurus avi.
Ericus:
Augurium timidi pravique assueta voluntas
numquam se digno continuere loco.
Qui dominum fallit, qui foedas concipit artes,
tam sibi quam sociis insidiosus erit.
Aede lupum quicumque fovet, nutrire putatur
praedonem proprio perniciemque lari.
Grep:
Non ego reginam, sicut tu rere, fefelli,
sed tenerae tutor condicionis eram.
Haec mihi res auxit, huius mihi gratia primum
munera, robur, opes consiliumque tulit.
Ericus:
En te cura premit culpae rea, tutior huic est
libertas, cui mens intemerata manet.
Decipitur quisquis servum sibi poscit amicum;
saepe solet domino verna nocere suo.
Ad haec Grep responsionis aptitudine destitutus admotis equum calcaribus excipit. At ubi domum pervenit, tumultuoso clamoris impetu regiam complet verbisque se victum vociferans omnem in arma militem concitabat, tamquam manu infaustum vocis certamen ulturus. Iurabat enim se advenam aciem aquilarum unguibus substraturum. Contra rex docet deliberationem furori dandam: improvida plerumque nocere consilia, nihil caute simul ac celeriter geri posse, plurimum praecipites obesse nisus; ad ultimum multitudine paucos incessere non decere. Ceterum sollertem esse, qui furenti animo frenos iniciat saevientemque ad tempus impetum interpellet. Taliter rex praecipitem iuvenis iram consilio cedere coegit. Nec tamen concitati animi rabiem adeo penitus ad modestiam revocavit, quin altercationum athleta parum prospera disceptatione confusus, negata armorum vindicta, saltem ultionis loco veneficia sibi patere deposceret.
Quo impetrato, cum exquisita magorum turba litus repetere parat. Primum itaque immolati diis equi abscisum caput conto excipiens subiectis stipitibus distentos faucium rictus aperuit, sperans se primos Erici conatus atrocis spectaculi formidine frustraturum. Arbitrabatur enim ineptas barbarorum mentes oblatae cervicis terriculamento cessuras. Et iam Ericus obvium illis iter agebat; qui, prospecto eminus capite, obscenitatis apparatum intellegens silere socios cautiusque se gerere iubet nec quemquam temere praecipitare sermonem, ne incauto effamine ullum maleficiis instruerent locum, adiciens, si sermone opus incideret, verba se pro omnibus habiturum. Iamque medius illos amnis secreverat, cum magi, ut Ericum pontis aditu deturbarent, contum, quo equi caput refixerant, fluvio citimum locant. Ille nihilo minus intrepide pontem aggressus: 'In latorem,' inquit, 'gestaminis sui fortuna recidat; nos melior consequatur eventus! Male maleficis cedat, infaustae molis gerulum onus obruat; nobis potiora tribuant omina sospitatem!' Nec secus quam optabatur evenit. Continuo namque excussa cervice ruens ferentem stipes oppressit. Ita omnis ille maleficiorum paratus ad unius exsecrationis imperium spe sua vacuus exspiravit.
Deinde procedentem paulisper Ericum subit destinanda regi esse ab advenis dona. Igitur repertum forte glaciale frustum veste diligenter obvolvens muneris loco regi deferendum curavit. At ubi ad regiam perventum est, prior introitum petens fratrem pone consequi iubet. Et iam vernae regis, ut ludibrio venientem exciperent, lubricam limini substravere pellem; quam, ingrediente Erico, celeri funis tractu corripientes lapsum insistenti fecissent, ni Rollerus pone subiens pectore nutabundum exciperet fratrem. Ericus itaque semifusus nudum habere tergum fraternitatis inopem referebat. Cumque Gunwara talia regi permittenda negaret, ille stoliditatis legatum damnabat, apud quem insidiarum cautela non esset. Itaque ludibrii excusationem ludificati incuriam fecit.
Ardebat intra aedem ignis vultui temporis haud indebitus, quippe iam medium hiemis fluxerat. Huic distinctis consessibus hinc rex, inde pugiles assedere. Qui, applicante se ipsis Erico, ululantium more luporum horrisonas dedere voces. Rex strepitum inhibere coepit, docens non debere pectoribus humanis ferinos inesse sonos. Subiunxit Ericus canum hunc esse morem, ut uno inchoante ceteri latratum edant, quod propriam cuncti moribus originem prodant ac suum quisque genus fateatur. Interrogatus autem a Colone, qui delatorum regi munerum custos erat, an ulla secum dona vexisset, glaciem, quam sinu occultaverat, promit. Quam cum illi trans foculum porrexisset, tamquam manu recipientis elapsam flammis de industria tradidit. Cunctis, qui aderant, conspicuum nitore frustum cernentibus, visum est igni liquidum incidisse metallum. Quod cum Ericus receptoris incuria excussum esse contenderet, quid supplicii muneris amissori debeatur, inquirit. Rex reginae sententiam contulit. Quae suadere coepit, ne ipse legis a se latae statutum solveret, qua transmissorum sibi munerum perditores morte multandos cavisset. Ceteri quoque decretam lege poenam remittendam esse negabant. Itaque rex supplicii necessitatem admittere monitus Colonem laqueo consumi permisit.
Deinde Frotho Ericum alloqui sic orsus est: 'Tu, qui verborum fastu ac phaleratae vocis ostentatione lascivis, unde huc te aut cur adventasse commemoras?' Ad haec Ericus: 'a Rennesø prodii sedemque apud lapidem cepi.' Contra Frotho: 'Quo deinde concesseris, rogo.' Cui Ericus: 'Deverti a lapide trabe vectus identidemque apud lapidem locum cepi.' Ad haec Frotho: 'Quorsum inde cursum direxeris, aut ubi te vesper exceperit, quaeso.' Tum Ericus: 'Profectus a petra ad saxum perveni itemque apud lapidem cubui.' Cui Frotho: 'Creber illic cautium numerus erat.' Ad haec Ericus: 'Crebrior arena patenter conspicitur.' Contra Frotho: 'Quid tibi negotii fuerit, aut quorsum illinc declinaveris, refer.' Tum Ericus: 'Profectus a petra delphinum cursitante navigio reperi.' Cui Frotho: 'Iam nova prompsisti, quamquam utrumque horum in mari frequens sit; sed velim, quis te deinde trames abduxerit, nosse.' Ad haec Ericus: 'A delphino delphinum petivi.' Contra Frotho: 'Frequens illic delphinorum est agmen.' Tum Ericus: 'Frequentius undis innatat.' Cui Frotho: 'Libet scire, quo te a delphinis proficiscentem viae raptaverit labor.' Ad haec Ericus: 'Arboreum mox truncum offendi.' Contra Frotho: 'Quorsum post haec iter emetiri coepisti?' Tum Ericus: 'A trunco ad stipitem concessi.' Cui Frotho: 'Frequens illic arboribus locus exsistit, cum hospitum tuorum sedes tam crebro truncorum nomine complectaris.' Ad haec Ericus: 'Frequentior nemoribus inest.' Contra Frotho: 'Quo deinde vestigium pertuleris, ede.' Tum Ericus: 'Identidem ad trunca silvarum robora penetravi; me autem illic acquiescente, exsatiati humanis cadaveribus lupi suprema telorum acumina collambebant. Ibi cuspis a robore regis excussa est, Fridlevi nepos.' Cui Frotho: 'Haereo altercationis anceps, cum intellectum meum obscura admodum ambage fefelleris.' Ad haec Ericus: 'Praemium a te peracti certaminis merui, cui sub involucro quaedam haud satis intellecta deprompsi. Caedem enim Oddonis mea gestam manu superiori cuspidis appellatione signavi.'
Cui cum regina quoque eloquentiae palmam ac victricis facundiae praemium adiudicasset, continuo rex armillam brachio suo detractam decretae mercedis loco tradidit atque subiunxit: 'Velim ex temet habitam tibi cum Greppo disceptationem cognoscere, qua illum palam se victum protestari non puduit.' Tunc Ericus: 'Rubor illum exprobrati adulterii perculit, cui cum defensionem afferre non posset, cum tua se fassus est uxore moechatum.' At rex ad Hanundam conversus, qua mente criminationem exciperet, percontatur. Quae non solum voce crimen confessa, sed etiam vultu testem reatus ruborem exserens, evidens culpae indicium praebuit. Rex non verba modo, verum etiam oris signa conspiciens, sed qua lege in reum animadverteret haesitans, debitam crimini poenam reginae contulit arbitrio decernendam. Quae cum creditum sibi iudicium reatui suo affine cognosceret ideoque aestimationem criminis aliquamdiu sententiae dubia volutaret, dissiliens Greppus, ut Ericum telo traiceret, procurrit, criminantis caede suam redimere cupiens. Quem Rollerus destricto ense occupans molitionis suae praedamnavit exemplo. Aitque Ericus: 'Optima est affinium opera opis indigo.' Et Rollerus: 'Inter asperos casus officiose asciscendi sunt boni.' Tum Frotho: 'Credo eventurum vobis, quod vulgo dici assolet, ferienti interdum breve percussionis gaudium fore nec diu manum ictu exhilarari solere.' Et Ericus: 'Non est arguendus, cuius operi excusamentum iustitia tribuit. Tantum enim inter nostram atque Greppi operam distat, quantum inter defendentis se atque alium impetentis interest actionem.'
Deinde fratres Greppi fremebundi dissilire coeperunt, iurantes se aut in totam Erici classem ultum ituros aut pugnam ei denisque cum ipso pugilibus illaturos. Quibus Ericus: 'Aegris iter arte providendum est; hebetem tenenti aciem mollia ac tenera lustrare convenit; retusum habenti cultrum artuatim sectionis perquirenda est via. Quoniam ergo laboranti optima est mali mora nec quicquam in adversis necessitatis dilatione felicius, triduum apparatui peto, dummodo assequi possim a rege recens mactatae pecudis tergus.' Cui Frotho: 'Corium meretur qui corio concidit,' aperte superiorem petitori exprobrans casum. At ille exhibita pelle crepidas creat, quas abietino gummi interfusis mixtim arenis oblinens, quo firmius vestigia ponerent, suis suorumque pedibus adaptavit. Considerato tandem, quem certamini locum legeret, terrestris pugnae et totius militaris operae rudem se referens campum gelati maris exposcit. In hunc utrisque consensum est. Rex apparatibus indutias tribuens Westmari filios secedere iubet, incongruum asserens etiam male meritum hospitio advenam pelli.
Deinde ad investigandum supplicii modum, cuius exigendi arbitrium reginae mandaverat, redit. Quae cum, omissa censura, veniam lapsui precaretur, adiecit Ericus, muliebriter erratis saepius ignoscendum nec poenam infligendam esse, nisi correctio culpam nequivisset avertere. Ignovitque Hanundae rex.
Appetente crepusculo: 'Apud Gøtarum,' inquit Ericus, 'epulaturi in convivio militis non solum cenacula procurantur, sed etiam per ascriptos consessus certi distinguuntur accubitus.' Rex loca, quibus athletae sui insederant, occupanda concedit. Deinde verna epulum affert. At Ericus comitatis regiae non ignarus, qua prandiorum uti reliquiis vetabatur, frustum, cuius particulam delibasset, abiecit, integras escas lacera ciborum fragmenta nominans. Ita rarescentibus epulis, ministri alias inopiae verecundia suggerunt, parvulae cenae impendentes, quod grandi convivio sufficere potuisset. Ait ergo rex: 'Assoletne Gøtari miles tactam semel dapem tamquam amolita ciborum frusta disperdere primaque fercula ultimorum ritu fragminum aspernari?' Ad haec Ericus: 'Nihil sibi de Gøtari moribus incondita vindicavit affectio, nihil assuetudo incomposita possidet.' At Frotho: 'Ergo domini tui moribus discors non omnem argueris prudentiam attendisse. Qui enim maiorum exemplis obviat, transfugam ac defectorem se probat.' Tum Ericus: 'Sapiens a sapientiori erudiri debet. Discendo enim doctrina proficit, dogmate disciplina provehitur.' Contra Frotho: 'Quid mihi exemplaris documenti haec tua superfluitatis imitatio dabit?' Ad haec Ericus: 'Tutius regem fides parvula quam ingens vallat perfidia.' Cui Frotho: 'Ergo tu nos accuratiore ceteris obsequio complecteris?' Tum Ericus: 'Nemo non natum stabulo aut ingenitum praesepio applicat. Necdum omnium experientiam accepisti. Praeterea apud Gøtarum potionis usus epulo permixtus esse solet; liquor cibo coniunctim superadditus comissabundos iuvat.' Contra Frotho: 'Impudentiorem potus aut epuli petitorem non reperi.' Ad haec Ericus: 'Pauci tacentis egestatem aestimant aut silentis necessitudinem metiuntur.'
Tum soror regis ingenti patera potionem proferre iussa. Cuius Ericus dexteram cum oblato simul cratere corripiens: 'An hoc,' inquit, 'regum optime, munus tua mihi delegavit humanitas? Num mihi, quod teneo, irrevocabilis doni loco cessurum esse confirmas?' Rex pateram tantum postulari ratus pronuntiat donum. At Ericus virginem sibi veluti cum patera datam applicat. Quo viso rex: 'Fatuum,' inquit, 'opera prodit. Apud nos intacta virginum libertas haberi solet.' Tunc Ericus puellae manum perinde ac poculi nomine traditam ferro desecturum se simulans: 'Si,' inquit, 'plura quam dederis ceperim, aut si totum temere teneo, saltem parte potiri liceat.' Rex, promissi errore recognito, puellam tradidit, nolens incuriae vitium levitate rescindere, quo gravior pollicentis videretur auctoritas; quamquam inania pacta revocare maturitati potius quam inconstantiae deputetur.
Deinde illum ad naves, accepta revertendi sponsione, dimittit. Tempore quod pugnae debebatur instante, Ericus cum suis crustatum glacie aequor ingressus lubricum instabilemque gradu hostem solearum nixus firmitate prostravit. Statuerat enim Frotho, ne quis inclinatis aut laborantibus auxilio foret. Deinde victor repetit regem. Igitur Gøtwara, consumptae infeliciter subolis exitio maesta simulque eam ulcisci avida, pronuntiat adversus Ericum altercandi collibitum sibi fore certamen, ita ut ipsa torquem magni ponderis, ille vitam in pignore poneret, aut aurum vincendo aut letum succumbendo laturus. Comprobante certamen Erico, penes Gunwaram pignus deponitur.
Igitur Gøtwara prior sic orsa:
Quando tuam limas admissa cote bipennem,
nonne terit tremulas mentula quassa nates?
Ericus sic contra:
Ut cuivis natura pilos in corpore sevit,
omnis nempe suo barba ferenda loco est.
Re Veneris homines artus agitare necesse est;
motus quippe suos nam labor omnis habet.
Cum natis excipitur nate vel cum subdita penem
vulva capit, quid ad haec addere mas renuit?
Ad haec illa tamquam elocutionis inops, cui necem destinaverat, aurum tradere coacta est, filiorum interfectori poenae loco eximium erogans munus. Cumulata siquidem infelicitas est, non vindicata malignitas. Primum enim orbitati adacta ac deinde verborum violentia confutata, cum opibus simul eloquentiae pretium perdidit; beavit liberorum sublatorem, auctorem orbitatis suae praemio munerata, nihil pro repensanda filiorum clade praeter inscitiae probrum ac rerum inopiam referens. Quo viso Westmarus verbis superiorem viribus incessere statuit, vincentis praemium in victi nece constituens, ut utriusque salus in pignore posita videretur. Nec Ericus condicione uti abnuit, ne lingua quam manu promptior existimari posset. Erat autem tale certaminis genus: circulus vimine vel fune contextus magno pedum manuumque conatu decertaturis raptim distrahendus exhiberi solebat, fortiori tribuens palmam; quem colluctantium si quis alteri detraxisset, victoria donabatur. In quem modum agonizans Ericus correptam acrius restem manibus concertantis excussit. Quod Frotho videns: 'Arduum,' inquit, 'reor contra fortem fune contendere.' Et Ericus: 'Arduum utique, cum corpori struma insidet aut tergum occupat gibbus.' Statimque propulsum pede senem colli simul ac dorsi fractione contrivit. Ita Westmarus inefficax ultionis molitor, dum vindicem agere studuit, in ulciscendorum sortem incidit, quorum ulcisci cupierat caedem, imagine profligatus.
At Frothone Ericum iactu sicae traicere meditante, conscia fraternae mentis Gunwara, sponsum periculi praemonitura, neminem inquit sapientem fore, qui sui provisor non sit. Quo dicto Ericus propulsandae fraudis admonitus suggestam sibi cautelam argutus excepit. Continuo namque exsiliens triumphalem ait fore gloriam sapientis, dolum suimet ultorem exsistere, modesto vocationis genere insidiantis ingenium lacerans. Quem cum rex repentino cultri iactu declinantem occupare non posset, adverso parieti errabundum incidit ferrum. Tunc sic Ericus: 'Porrigenda sunt amicis munera, non iactanda; probabile fecisses donum, si comitem ferro vaginam dedisses.' Quam rex continuo cingulo detractam petenti tradidit, moderatione hostis odium deponere coactus. Ita alienae simulationis industria delenitus emissum maligne telum benigne possidendum concessit. Sic Ericus exceptam dissimulanter iniuriam ad beneficium transtulit, destinatum cladi suae ferrum eximii muneris loco complexus. Quod enim Frotho nocendi studio gesserat, hic liberalitatis nomine colorabat. Deinde corporum curae indultum est.
Noctu Gunwara, tacite excitato eo, fuga opus esse proponit, perquam utile referens rebus integris incolumi redire curru. Qua comite litus ingressus classem regiam illic forte subductam, diffissa laterum parte, navigationi inhabilem reddidit insertisque rursum asserculis sarsit, quo minus ab intuentibus laesio nosceretur. Deinde navigium, quo se comitesque receperat, haud procul litore depelli curat. Quem rex laceratis insequi navibus parans, mox fluctu foros aequante, quamquam armis admodum onustus exsisteret, enare inter alios coepit, propriae salutis servandae quam alienae lacessendae cupidior effectus. Praecipitatis in altum proris, sedibus suis remiges stagnans introrsum aestus excussit. Quo Rollerus Ericusque conspecto cum contemptu periculi incunctanter se profundo dedere natabundique fluctuantem excepere regem. Iamque eum superfusa ter unda subruerat, cum Ericus caesarie comprehensum pelago levat. Cetera naufragorum turba aut aquis obruta aut aegre litori restituta est. Rex humido nudatus cultu sicca circumactus veste contegitur. Multus illi ab ore liquor crebra pectoris ructatione manabat. Vox quoque eum continuis lassata singultibus deficere videbatur. Tandem redditus calor frigore hebetatos artus spiritu vegetiore firmabat. Residere siquidem nec assurgere poterat, haud iuste virium compos. Paulatim pristini roboris potentia subiit. Interrogatus tandem, an vitam pacemque deposceret, admota oculis manu deiectam luminum aciem attollere nitebatur.
At ubi sensim corpori virtus reddita est et voci fiducia maior incessit: 'Per hanc,' inquit, 'lucem, quam invitus excipio, per caelum, quod parum libenter haurio suspicioque, obsecro vos obtestorque, ne mihi ulteriorem eius usum praestare animum inducatis. Frustra volentem perire servastis. Aquis mihi interire negatum est, ferri saltem officio moriar. A nemine victus tuo primum, Erice, ingenio cessi, hoc infelicior, quod, qui illustribus viris invictus exstiti, plebeio de me victoriam praebui. Ingens hoc regii pudoris irritamentum est. Sufficit haec sola duci ad moriendum causa, cui nihil gloria magis placere convenit; qua si careat, ceterorum inopem putes. Nihil enim in rege celebrius fama. Credita mihi erat rationis atque eloquentiae summa; sed quorum utroque pollere videbar, utroque destitutus sum, eo calamitosior, quod regum victor ab agresti victus videor. Quid vita donas, quem gloria spoliasti? Sororem, regnum, gazam, supellectilem et, quod iis maius est, claritudinem perdidi, tot infelix casibus, quot tu fortunatus agnosceris. Quid tanto superstes dedecori reservabor? Quae mihi libertas tam felix erit, ut captivitatis ignominiam demat? Quid mihi sequentia conferent tempora, quae nihil nisi praeteritorum miseriam redolentia longam animo paenitentiam generabunt? Quid vitae productio proderit, solam tristitiae memoriam relatura? Nihil calamitosis iucundius morte. Felix est obitus, qui succedit optatus; hic non temporum dulcedinem tollit, sed rerum fastidium consumit. In prosperis salus, in adversis melius fatum petitur. Nulla me meliorum spes ad vivendi cupiditatem adducit. Quis ad solidum laceratam fortunae meae sortem resarciet casus? Et iam horum, nisi periclitantem excepissetis, immemor essem. Reddideris regnum, sororem reduxeris, instauraveris gazam: claritatem reparare non poteris. Nihil, quod resartum est, integri splendorem habebit. Captivum fuisse Frothonem longaeva recensebit fama. Ceterum si inflictas vobis ex me calumnias numeratis, vestris occidere manibus merui; si damna recolitis, beneficii paenitebit. Pudebit subventum fuisse hosti, si atrocitatis eius in vos magnitudo taxetur. Quid reo parcitis? quid manum a persecutoris vestri iugulo cohibetis? Par est, ut in me sors, quam vobis paraveram, recidat. Fateor, si mihi in vos ea, quam in me geritis, potestas incideret, nihil a me pietati deferendum esse. Quod si vobis facto innocens sum, voluntate saltem reus teneor. Redundet in me, quaeso, nocentis animi culpa, qui interdum operis loco censeri solet. Si fato ferrum negatis, propria mihi manu cladem consciscendam curabo.'
Contra sic Ericus: 'Dii a te, quaeso, avertant stolidam mentem; avertant, inquam, ne clarissimae vitae finem flagitio quaeras. Sane quidem ab ipsis prohibitum est benignum in alios in se parricidam fore. Tentatus es a fortuna, quo mentis habitu adversa exciperes, explorante. Probamentum tibi dedere fata, non casum. Nihil tibi maeroris inflictum est, quod sors melior abolere non possit. Cautela etenim praebita est, non mutata felicitas. Nemo modeste se in prosperis agit, qui adversa tolerare non didicit. Praeterea omnis bonorum usus post agnita gratius mala percipitur; iucundior est voluptas, quae rerum amaritudini succedit. Salutem tuam aversaberis, si superfuso semel aequore maduisti? Quod si aquis frangeris, quando ferrum aequanimiter tolerabis? Enasse armatum quis non gloriae magis tribuat quam rubori? Quot se felices reputarent, si tua sorte infelices essent? Summa te rerum manet; floret animus, pubescit aetas, plura spe complecti poteris, quam gesseris rebus. Numquam hoc tibi levitatis inesse vellem, ut non modo fugere aspera, sed etiam ob eorum impatientiam vitam abicere cupias. Quovis effeminatior est, qui adversorum metu vivendi fiduciam perdit. Nemo sapientum morte res adversas redimere solet. Stulta est in alium indignatio, temeraria in se. Ignavus est furor, qui suum condemnat auctorem. Quod si ultro ob iniuriam aut levem animi commotionem fatum appetis, quem tui vindicem derelinquis? Quis tam amens, ut dubium fortunae habitum proprio ulcisci interitu velit? Quis adeo felix vixit, quin tristior illum quandoque fortuna pulsaret? Inconcussa duxisti tempora, continua felicitate usus, et nunc ad modicam tristitiae salebram, ut dolori parcas, vitam deserere paras? Quomodo leviorum impatiens graviora deinde supercilia ferre poteris? Insipidus est, qui numquam maeroris poculum degustavit; nemo dura non passus temperanter facilibus utitur. Qui fortitudinis columen esse debueras, enervis animi specimen exhibebis? Fortissimo parente editus ultimae imbecillitatis spectaculum dabis? Sic a maioribus discrepabis, ut feminis mollior fias? Necdum adolescere coepisti, et iam te vitae satietas cepit? Quis hanc prior imaginem praebuit? Clarissimi avi nepos, invicto patre editus, levem contrariorum auram perpeti non valebis? Indoles tua avitae virtutis habitum repraesentat. A nemine victus es; tua tibi solum incuria nocuit. Periculo per nos erutus es, non subactus. Amicitiam iniuriae deputabis, odium pro gratia relaturus? Obsequio placari debueras, non moveri. Numquam te dii eo furoris excedere velint, ut servatorem insidiatoris loco notare sustineas. An eo tibi rei erimus, quo benefici sumus, indignationem officiis contracturi? Reputabis hostem, cui salutis tuae praemium debes? Neque enim te liberum captivavimus, sed ope praevenimus laborantem. Et ecce gazam, opes, supellectilem reddo. Soror tua si mihi temere desponsata creditur, cui decreveris, nubat; enimvero intacta illi pudicitia manet. Ceterum militare tibi, si acceptaveris, volo. Cave, ne ab re ira animum obstines. Nulla te rerum iactura concussit, nihil libertati tuae detractum est. Obsequentem me tibi, non imperantem agnosces; qualemcumque de capite meo sententiam decreveris, comprobo. Idem te hic quod in regia posse confide. Eandem hic quam in aula imperitandi potentiam tenes. Hoc de nobis in loco, quicquid apud regiam placuisset, institue; proni ad parendum sumus.' Hactenus Ericus.
At regem haec tam in se quam in hostem mansuefecit oratio. Deinde, compositis pacatisque omnibus, reditur in litus. Rex Ericum ac nauticos vehiculis excipi iubet. At ubi in regiam est ventum, contionem advocari facit, in quam accersito Erico sub sponsalium fide sororem ac centurionatum dedit. Adiecit deinde fastidio sibi fore reginam, filiam placuisse Gøtari. Ideoque novum illi legationis opus deberi; optime ab ipso negotium expleri posse, cuius nihil arduum conatui videretur fore. Praeterea se Gøtwaram ut celati criminis consciam silicibus obruturum; Hanundam vero redditurum patri, ne in Dania conversantem capitis sui insidiatricem haberet.
Ericus consilium probat, suam imperatis operam pollicens, excepto quod reginam repudio actam Rollero melius maritandam astrueret, a quo nulla maiestatis suspicio foret. Quam sententiam Frotho perinde ac divinitus datum documentum venerabundus excepit. Regina quoque, ne violentia astringi videretur, muliebriter obtemperavit, affirmans a natura dolendi necessitatem non esse, omnemque animi aegritudinem ab opinione proficisci solere. Ceterum plangendam non esse poenam, quae meritis accidisset. Ita ergo fratres coniunctas egere nuptias, altero sororem regis, altero repudiatam reginam ducente.
Deinde, sumptis secum coniugibus, navigationem in Norvagiam referunt; neque enim illas a virorum latere aut viae longinquitas aut futuri periculi metus divellere poterat, affirmantes, ut plumam hirto, sic se maritis cohaesuras fore. Et iam Cracam, demortuo Regnero, Brac cuidam nupsisse comperiunt; deinde paternae gazae memores egestam humo pecuniam tollunt. At Gøtarus omnem Erici fortunam, fama virum praeeunte, didicerat. Ut autem ipsum advenisse cognovit, veritus ultima quaeque in Norvagienses eximia sui fiducia moliturum, uxore privare suamque illi filiam ademptae coniugis loco copulare studebat. Regina namque nuper demortua, nullas magis quam germanae Frothonis nuptias affectabat.
Cuius Ericus intentione comperta convocatis sociis refert suam necdum cautibus abstitisse fortunam. Ceterum spectare se fascem labilem esse, qui vinculo non firmetur, perindeque omne poenae pondus repente decidere, quod culpae catena non fixerit. Id eos apud Frothonem nuper expertos esse, cernentes innocentiam suam inter aegerrimos casus diis opitulantibus fuisse defensam, eademque ulterius conservata consimilem in adversis opem sperare debere. Deinde fugam eos paulisper fingere oportere, si primum a Gøtaro lacessiti forent, iustiorem belli titulum habituros. Manum siquidem capitis periculo obici omni iure permissum esse. Raro autem quemquam commissam cum innoxiis pugnam feliciter exsequi posse. Prius ergo hostem adversum se provocandum esse, quo iustior eundem impetendi causa succederet. Nec plura elocutus domum Bracum invisere pergit.
Deinde ad Gunwaram conversus experiendae eius fidei gratia percontatur, an Gøtarum cordi haberet, indignum docens regiae stirpis puellam toro popularis astringi. Quem illa per deorum numina impensius obtestari aggressa, fictimne an veraciter excogitata haberet. Eo per serium se locutum dicente: 'Ergo,' inquit, 'extremum mihi ruborem inicere paras, quam virginem adamasti, viduam relicturus. Saepe rebus contrarium fama praedicat popularis; me de te fefellit opinio. Constanti nupsisse putabam, et nunc ventis leviorem experior, quem indubitatae fidei fuisse sperabam.' Haec fata abunde lacrimas dedit. Grata Erico uxoris indignatio fuit, cui mox amplexum iniciens: 'Scire,' ait, 'volebam, quantum tibi in me fidei esset; mors sola diremptionis nostrae ius possidet. Te tamen Gøtarus raptui destinat, amorem latrocinio quaesiturus. Quam cum peregerit, tua gestum simula voluntate, nihilo minus nuptias dilatura, quousque filiam mihi tui loco tradiderit. Qua impetrata, uno ego ac Gøtarus die nuptias acturi sumus. Itaque disparata nobis ad convivandum triclinia, sed medium parietem communicantia praeberi curato, ne, me forte coram oculis habito, languidiore regem contemplatione perstringas. Hoc enim ad eludendum raptoris studium perquam efficax commentum erit.' Deinde Bracum cum delecta promptissimorum manu haud procul regia delitere praecepit, sibi, cum res posceret, auxilio futurum.
Post haec, accito Rollero, provocandi regis gratia cum nupta ac supellectile simulato metu fugam navigio petivit. Igitur Gøtari sibi classem instare conspiciens: 'En,' ait, 'arcus doli insidiarum spiculum iacit,' statimque, concitatis clamore nautis, clavo puppim convertit. Quem Gøtarus propemodum advectus, quis rector esset navigii, percontatur; Ericum esse cognoscit. Item exclamans, an ipse sit, qui mirifico verborum habitu ceterorum facundiam frustraretur, inquirit. Quibus auditis, Ericus olim ab ipso se Diserti cognomine donatum esse nec frustra appellationis augurium excepisse subiunxit. Dehinc ab utrisque proximum in litus concessum est, ubi Gøtarus, Erici legatione cognita, Frothonis se refert sororem cupere, legato vero filiam exhibere malle, quo minus eum alii suam cessisse coniugem paeniteret. Itaque non incongruum fore, si legationis fructus in suum recidisset latorem. Ericum igitur sibi generum complacere, dummodo per Gunwaram Frothonis affinitatem impetrare potuisset.
Ericus regis benevolentiam exosculatus sententiam probat, ultro sibi offerri asserens, quo maius a diis immortalibus exoptare non posset. Ab ipso tamen Gunwarae mentem arbitriumque praenosci debere. Illa adulantem se regem simulato favore excepit petentique promptum deferre videbatur assensum, obsecrans, ut Erici nuptiis suas praecurri pateretur, quibus primum admissis, aptior regalibus suppeteret locus, ob hoc quidem maxime, ne denuo nuptura novum connubii pactum reducta veteris memoria fastidiret. Praeterea non expedire firmabat binos paratus una celebratione confundi.
Rex responsis evictus affatim postulata collaudat. Qui cum ex crebris Erici colloquiis clarissima sententiarum schemata, quibus animo delectari ac refici possit, hausisset, non contentus ei filiam in matrimonium dedisse, Litharfulki quoque provinciam tradit, beneficium affinitati impertiendum existimans. Craca vero, quae Erico ob incantationum sollertiam itineris comes accita fuerat, adversam oculorum valetudinem simulans ita faciem peplo obstrinxerat, ut ne sola quidem cognoscendi capitis particula promineret; rogata, quaenam esset, Gunwarae se sororem perhibuit, eadem matre, diverso vero patre progenitam.
At ubi in Gøtari penates perventum, taedarum Alvildae (id filiae eius nomen erat) convivium exhibetur. Diversis Ericus ac rex aedibus accumbebant, quarum tecta paries communis exceperat. Eaedem deintus pensilibus per totum obductae aulaeis erant. Assedit Gøtaro Gunwara, sed Ericum altrinsecus Craca cum Alvilda stipabat. Qui inter iocandum subducto sensim e pariete assere, quantum loci humanum corpus transmittere posset, aperuit ignarisque convivis spatium meatui pervium fecit. Deinde sponsam, Frothoni an sibi nubere mallet, curiosius percontari inter epulas coepit, maxime cum, observato copularum respectu, regia proles consentaneae nobilitatis amplexui debeatur, ne unius coniugum dignitas alterius indignitate depereat. Qua se inconcessis a patre nuptiis usuram negante, reginam eam fore ceterasque opibus excessuram promittens, ex repugnante obsequentem effecit, non minus opum spe quam gloria captam. Cracam quoque traditum est exhibitae potionis temperamento Frothonis amori virgineam adegisse cupidinem.
At Gøtarus Erici post epulas convivium petit, nuptialis ioci licentiam adaucturus. Quo exeunte, Gunwara, sicut ante iussa fuerat, subducti asseris loco pervium transgressa parietem, proximum Erico discubitum occupat. Cui Gøtarus eam consessu iunctam miratus, qualiter et quare eo venerit, percontari impensius coepit. Illa sororem se Gunwarae regemque formarum falli similitudine memorabat. Cuius cum rex cognoscendi causa subito regiam repetivisset, Gunwara postico se, quo venerat, referens pristino in loco cunctis spectanda consedit. Qua visa Gøtarus parum luminibus credulus maxima cum agnitionis diffidentia ad Ericum iter remensus relatam suo more Gunwaram prae oculis habuit. Ita quoties aularum aditus permutavit, toties utrobique, quam quaerebat, offendit. Et iam non consimilis, sed eadem hinc inde facies ingenti regem admiratione torquebat; impossibile enim ad omnem videbatur modum absque notabili discrimine eundem diversis habitum inesse formarum. Soluto tandem convivio, filiam et Ericum nuptiali in cubiculum usque comitatu prosequitur. Ipse alias cubitum redit.
At Ericus Alvildam Frothoni destinatam seorsum cubare permittit, Gunwaram ut ante, deluso rege, complexus. Itaque Gøtarus insomnem agens noctem stupido errantique animo ludificationis suae speciem agitabat; neque enim paritas specierum, sed identitas videbatur. Unde incerta adeo atque anceps illum aestimatio subiit, ut errori tribueret, quod re vera deprehensum habebat. Tandem pariete fraudem instrui potuisse animo obversatum est. Quem cum diligentius inspici lustrarique iussisset, nulla fractionis vestigia deprehendit; inconcussa siquidem totius aedis integritas apparebat. Quippe Ericus nocte concubia, quo minus dolus conspicuus foret, soluti parietis sarserat laesionem.
Deinde duos cognoscendae rei causa tacite Erici cubiculo intromissos ac post aulaeam consistere iussos cuncta curiosius attendere iubet. Iidem Ericum cum Gunwara repertum occidendi quoque praeceptum acceperant. Qui, inita latenter aede, velatis cortina angulis praesentiam occultantes Ericum ac Gunwaram nexis invicem brachiis communi toro fruentes conspiciunt. Quos semisopitos rati profundiorem quietis copiam exspectabant, opperiri volentes, donec exsequendi sceleris occasionem gravior porrigeret somnus. Qui cum, stertente sonorius Erico, concepti liberius somni speciem agnovissent, continuo trucidandi eius gratia destrictis prodiere mucronibus. Quorum Ericus insidioso expergefactus accursu, cum imminentes capiti gladios suspexisset, dicto novercae nomine, quod olim inter pericula nuncupare iussus fuerat, promptum necessitatis remedium expertus est. Clipeus enim eius, qui sublimius a trabe pendebat, ilico in eum collapsus inerme corpus quasi de industria, ne a latronibus confoderetur, obtexit. At ille fortuna haud frustra usus proximi latronis utrumque pedem rapto desecuit ferro. Alterum Gunwara non impetu minori hasta transfodit, muliebri corpore virilem animum aequans.
Taliter Ericus insidiis liberatus, repetito mari, nocturnae navigationi se praeparat. At Rollerus iis, qui comminus excubare iussi fuerant, signum irrumpendae regiae lituo dedit. Quo rex audito hostium adventum indicari ratus, praeceps fugam navigio tenuit. Interea Bracus et qui cum eo irruperant convulsam regis supellectilem Erici navibus imponendam curabant. Medium ferme noctis agendis impensum est praedis. Quorum mane rex cognita fuga insecutionem molitus, per amicorum quendam, ne quid subito pararet aut cum impetu exsequeretur, admonitus est. Persuadebatur quippe maiore instrumento opus esse nec expedire cum paucis in Daniam consequi fugientes. Sed ne sic quidem impatiens animus damni impetum pressit; nihil enim magis moverat regem, quam quod alienae cladis paratus recidisset in suos. Enavigans autem rex pervenit in portum, qui nunc ab Ømi vocabulum tenet. Ubi, adversa tempestate oborta, alimentis defectus satius arbitratus est moriendi necessitatem ferro subire quam fame. Itaque nautici, manu in se ipsos versa, alternis vulneribus acceleravere fatum. Rex cum paucis montium praerupta secutus elabitur. Indicium cladis colles editi praebent. Interea Erico prospere navigationem emenso, Frothoni cum Alvilda nuptiae actae sunt.
4. Post haec Sclavorum mandatur irruptio. Ad quam coercendam Ericus cum octo navigiis destinatur, quippe Frotho rudis adhuc rei bellicae videbatur. Ericus igitur, ne virilem umquam operam detrectaret, susceptum gratulanter officium fortiter exsequendum curavit. Qui cum piratas septenis navibus esse cognosceret, una tantum e suis advectus reliquas ligneis propugnaculis cingi tonsisque arborum ramalibus obduci iubet. Deinde, cum hosticae classis numerum plenius speculaturus procederet, insequentibus se Sclavis, ocius ad suos refugere coepit. At hostes, ut insidiarum ignari, ita fugientem comprehendere avidi, crebro incunctantique fluctus remigio concussere. Naves enim Erici liquido cognosci non poterant, frondentis silvae speciem praeferentes. Qui cum angustiori se maris flexui tradidissent, subito Erici classe conclusos vident. Sed primum inusitata facie stupidi navigio nemus agi putabant, deinde fraudem foliis subesse cognoscunt. Seram ergo incuriae paenitentiam agentes habitam incautius navigationem remetiri tentabant. Sed dum puppes obvertere parant, ab hoste eas insiliri conspiciunt. Ericus vero, subducto in litus navigio, funda procul in hostes saxa torquebat. Igitur Sclavorum caesi plerique, quadraginta capti fuere, qui postea vinculis ac fame coerciti inter varias cruciatus angustias spiritum deposuerunt.
Interea Frotho traiciendae in Sclaviam expeditionis gratia tam e Danis quam ex finitimis ingentem acciverat classem. Huius minima ratis exstabat, quae bissenos veheret nauticos totidemque remigiis agi posset. Post haec Ericus, sociis patientius praestolari iussis, actae iam cladis famam Frothoni perlaturus occurrit. Cumque navigando puppim forte piraticam vadosis ac minus altis gurgitibus inflictam haerere conspiceret, quod res fortuitas dictorum gravitate prosequi solitus erat: 'Obscura est,' inquit, 'ignobilium sors fortunaque vilium sordida.' Deinde, nave propius applicata, piratas proprium contis navigium expedire connisos ac circa eius servationem impensius occupatos oppressit.
Quo peracto cum ad regiam classem redisset, Frothonem nuntia victoriae salutatione reficere cupiens salvum fore florentissimae pacis auctorem iubet. Rex verum eius dictum fieri precatus augurem esse sapientis animum affirmabat. Ericus vera a se dici parvulaque victoria maioris omen afferri respondit, exiguis saepe rebus magnarum praesagia captari testatus. Regem deinde manum spargere hortatus Iutiae equitatum terreno proficisci itinere iubet, reliqua exercitus parte marinum ineunte compendium. Tanta autem navigiorum frequentia mare compleverat, ut nec receptui portus nec castris litora aut commeatibus impensae suppeterent. Terrestris autem acies tanta fuisse fertur, ut compendii gratia complanasse montes, meabiles effecisse paludes, lacunas aggeribus exaequasse vastissimasque voragines iniectis molibus explesse dicatur.
Interea Strumico Sclavorum rege belli indutias per legatos petente, Frotho tempus apparatui negat, affirmans hostem indutiis instrui non oportere. Praeterea hactenus se bellicorum operum expertem vixisse, nec debere eorum initia ancipiti rerum exspectatione suspendere, quod quisquis primam feliciter militiam gesserit, consimilem de cetero fortunam sperare possit. Tale enim quemque omen habiturum pugnae, quale congressionum principia dederint, cum initiales bellorum successus sequentibus augurio fore soleant. Ericus responsi prudentiam laudat, affirmans ita ludum foris agi oportere, prout domi fuerit inchoatus, Danos a Sclavis provocatos esse significans. Quod dictum acerrimo proelio prosecutus, Strumico cum gentis suae fortissimis interfecto, residuos in fidem accepit.
Tum Frotho convocatis Sclavis per praeconem edixit, ut, si qui inter eos rapinae aut furto assuevissent, ocius exhiberentur, promittens se talium mores primis honoribus donaturum. Iussit etiam, ut quicumque malarum artium studiis calluissent, praemia recepturi prodirent. Grata Sclavis promissio fuit. Cuius spem quidam cupidius quam consideratius secuti prius prodidere se ipsos, quam alieno possent indicio declarari. Quos tanta lucri cupiditas fefellit, ut ruborem quaestui postponentes crimen pro gloria ducerent. Quibus sponte exhibitis: 'Hac,' inquit, 'Sclavi, vos ipsos patriam peste vacuefacere convenit.' Continuoque eos a lictoribus abripi iussos in altissimas cruces civium manu suffigendos curavit. Plures a paucioribus punitos crederes. Ita callidi ingenii rex, dum veniam, quam victis hostibus tribuit, crimen confessis negavit, totam paene Sclavicae gentis stirpem consumpsit. Sic indebiti praemii cupiditatem debita consecuta est poena, iustoque supplicio indignae mercedis aviditas adacta est. Crediderim iure exitio traditos, qui, cum taciturnitatis munimento salutem servare potuissent, voce periculum acciverunt.
5. Rex recentis victoriae titulis devectus, ne iustitia quam armis defectior videretur, novis exercitum legibus formare constituit, quarum praesens quasdam ritus usurpat, quasdam arbitraria iuris novitas abolevit. Edixit enim, ut primipilus quisque, praedae partitione facta, maiorem cetero milite portionem acciperet; ducibus vero, quibus in acie signa anteferri solerent, dignitatis causa captivum concessit aurum. Gregarium vero militem argento voluit esse contentum. Arma ad pugiles redundare, captiva navigia popularibus cedere iussit, utpote iis debita, quibus condendi rates instruendique ius esset.
Praeterea sanxit, ne quis rem familiarem seris mandare praesumeret, duplum ex fisco regis amissorum pretium recepturus. Quam si quis arcarum claustris obserandam duxisset, aureae librae regi debitor fieret. Statuit etiam, ut in eum, qui furi ignosceret, furti poena recideret. Praeterea, si quis in acie primus fugam capesseret, a communi iure alienus exsisteret.
At ubi in Daniam rediit, ut, quicquid Grep sinistra morum usurpatione corruperat, bonis artibus expiaret, arbitrariam feminis nubendi potestatem indulsit, ne qua tori coactio fieret. Itaque lege cavit, ut iis in matrimonium cederent, quibus inconsulto patre nupsissent. At si libera consensisset in servum, eius condicionem aequaret libertatisque beneficio spoliata servilis fortunae statum indueret. Maribus quoque, quamcumque primitus cognovissent, ducendi legem inflixit. Adulteros a veris coniugibus corporum parte spoliandos constituit, quo minus continentia flagitiis elideretur.
Edixit quoque, ut, si Danus Dano rapinam infligeret, duplum rependeret ac violatae pacis crimine censeretur. At si quis rem furto quaesitam ad alienam domum perferret, et hospes post illum aedis suae fores occluderet, bonorum omnium poenam incurreret atque in contione coram omnibus vapularet, quod se eidem delicto obnoxium fecisse videretur.
Praeterea quisquis exsulum patriae suae hostis evaderet aut inimicum civibus scutum afferret, rerum ac vitae periculo poenas lueret. Si quis autem ad exsequendum regis imperium ob animi contumaciam piger exsisteret, exsilio multaretur. Solebat namque sagitta lignea ferreae speciem habens nuntii loco viritim per omnes mitti, quoties repentina belli necessitas incidisset. Qui vero ex popularibus primipilum in acie anteiret, ex servo liber, ex agresti illustris evaderet. At si ingenuus foret, satrapa crearetur. Tanta olim audaces stipendia merebantur. Adeo veteres nobilitatem fortitudini tribuendam putabant. Siquidem non fortunae virtutem, sed virtuti fortunam deferri oportere existimatum est.
Praecepit quoque, ne lis ulla iurisiurandi fide aut pignerum positione contraheretur; qui vero alium pignus secum ponere iussisset, iedem aureae librae dimidium solveret, alioqui gravem corporis multam subiret. Providerat enim rex ex pignerum positione maximas litium causas incidere posse. De qualibet vero controversia ferro decerni sanxit, speciosius viribus quam verbis confligendum existimans. Quod si alter dimicantium relato pede praenotati orbis gyrum excederet, perinde ac victus causae detrimentum reciperet. Sin autem quavis de re pugilem popularis impeteret, ipsum armatus exciperet cubitali dumtaxat stipite pugnaturum. Quin etiam cladem Dani ab alienigena oppressi duorum extraneorum caede sarciendam instituit.
6. Interea Gøtarus sumendi de Erico supplicii gratia pugnae exercitum comparat. E contrario Frotho cum magno classis apparatu Norvagiam petit. Cum ad insulam Rennesø pariter appulissent, Gøtarus Frothoniani nominis magnitudine territus pacem per legatos efflagitat. Ad quos Ericus: 'Inverecundus,' ait, 'est latro, qui prior concordiam quaerit aut bonis communicare praesumit. Qui enim obtinere gestit, obniti debet; ictus ictui opponendus est livorque livore pellendus.' Cumque hoc dictum Gøtarus attentis eminus auribus excepisset, quam poterat clara voce: 'Ita', inquit, 'quisque virturi militat, prout beneficii meminit.' Cui Ericus: 'Beneficentiam tuam reddito tibi consilio repensavi.' Quo sermone egregios monitus omni donorum genere praestantiores indicabat. Et ut Gøtarum accepti consilii ingratum ostenderet: 'Quando coniugem mihi,' inquit, 'cum vita adimere cupiebas, melioris exempli speciem lacerasti. Solum inter nos ferrum decernendi ius obtinet.' Post haec Gøtarus parum prospera congressione Danorum classem adortus occiditur. Cuius regnum Rollerus beneficii nomine postmodum a Frothone suscepit, quod septeno provinciarum numero tendebatur. Eundem quoque Ericus collata sibi quondam a Gøtaro provincia muneratus est. His gestis Frotho per summam ac securam pacem triennium gessit.
7. Inter haec rex Hunorum, audito gnatae repudio, adiuncto sibi rege Orientalium Olimaro adversum Danos biennio belli apparatum contraxit. Igitur Frotho non solum indigenas, sed etiam Norvagienses ac Sclavos in copias vocat. A quo Ericus hostiles speculatum acies missus Olimarum, qui classis magistratum acceperat, Hunorum rege terrestres ductante copias, haud procul Ruscia reperit, quem taliter affari coepit:
Quid sibi vult, quaeso, belli gravis iste paratus,
aut quo classe potens, rex Olimare, ruis?
At Olimarus:
Fridlevi natum nobis incessere cordi est;
at quis es audaci talia voce rogans?
Ad quem Ericus:
Vincendi invictum subiit spes irrita mentem:
Frothonem nullus exsuperare potest.
Contra Olimarus:
Quicquid contingit, primo semel accidit, et res
non sperata satis saepe subire solet.
Qua sententia a nemine nimium fidei in fortuna reponendum esse perdocuit. Deinde Ericus Hunorum agmen exploraturus obequitat. Quod Ericum praeteriens invicemque ab ipso praeteritum primam ortivo sole aciem, postremam occiduo praebuit. Itaque, penes quem tot millium regimen foret, ab obviis sciscitatus est. Quem Hun forte conspiciens (rex hic Hunorum erat) speculandi ministerium accepisse cognovit perquiritque, quod percontatori vocabulum foret. Ericus se ubique adventantem nec usquam compertum vocitari perhibuit. Rex item admoto interprete, quid Frotho operis exerceret, interrogat. Cui Ericus: 'Numquam Frotho domi inimicum praestolatur exercitum nec hostem in aedibus opperitur. Pernox enim et pervigil esse debet alienum appetens culmen. Nemo stertendo victoriam cepit, nec luporum quisquam cubando cadaver invenit.' Quem rex exquisitis dictorum sententiis callere cognoscens: 'Hic,' ait, 'fortasse Ericus est, a quo filiam meam falsi criminis insimulatam accepi.' Qui continuo prendi iussus, non decere inquit unum a pluribus abripi. Quo dicto non modo regis animum complacavit, sed etiam ad ignoscendi sibi voluntatem perduxit. Cuius impunitatis causam potius a calliditate quam benevolentia profectam constabat, cum ob hoc maxime dimitteretur, ut Frothonem nuntiatae multitudinis rumore terreret.
A quo cum reversus explorata referre iuberetur, sex classium senos reges earumque quamlibet quina navium millia complectentem vidisse se retulit, quarum unamquamque trecentorum remigum capacem esse constaret. Quemlibet vero totius summae millenarium quaternis alis contineri dicebat. Volebat autem millenarium mille ac ducentorum capacem intellegi, cum ala omnis trecentorum numero compleatur. Cunctante vero Frothone, quid contra tot acturus esset, attentiusque subsidia circumspiciente: 'Probum,' inquit Ericus, 'audacia iuvat; acri cane occupandus est ursus; molossis quippe, non imbellibus caniculis opus est.' Quo dicto Frothoni contrahendae classis consilium praebuit. Qua instructa, adversum hostem navigatio tenditur. Igitur insulas, quae Daniam Orientemque interiacent, proeliis subigunt. Unde procedentes naves aliquot Rutenae classis offendunt. Quarum cum Frotho paucitatem incessere deforme duxisset: 'A macro,' inquit Ericus, 'et tenui petendus est cibus. Raro pinguescet qui cadit; neque enim mordendi potens est, quem vastus occupaverit follis.' Quo documento regi irruptionis edendae ruborem excussit eumque mox ad paucitatem multitudine lacessendam perduxit, utilitatem pudori praeferendam significans.
Post haec ad Olimarum processum est, qui multitudinis segnitie excipere hostem quam aggredi praeoptabat; quippe Rutenorum navigia incomposita minusque ob granditatem ad remigium habilia videbantur. Sed ne ei quidem numerositatis potentia profuit. Inusitata namque Rutenorum multitudo copiis quam virtute praestantior robustae Danorum paucitati victoriam tradidit. Frotho, cum patriam repetere vellet, inauditum navigationis impedimentum expertus est: quippe crebra interfectorum corpora nec minus scutorum hastarumque fragmenta iactante aestu universum maris constraverant sinum. Itaque portus non angusti minus quam olidi erant; igitur mediis obstrictae cadaveribus haesere puppes. Nec putria quidem ac circumflua corpora remis abigere aut contis propellere poterant, quo minus uno sublato mox aliud advolutum impelleret classem. Bellum cum mortuis obortum crederes; novum contra exanimes discrimen exstabat. Iamque cuncti Rutenorum reges, Olimaro Dagoque exceptis, Marte conciderant. Bella quoque Rutenos <--->
Post haec interrogatus a rege Ericus, an Olimari copias Hunorum aequaret exercitus, carmine sic eloqui orsus est:
Hercule deprendi nulli numerabile vulgus,
vulgus, cuius erat terra nec unda capax.
Colluxere ignes crebri, silva omnis obarsit,
index innumerae flamma cohortis erat.
Calcibus obtrita tellus subsedit equinis,
edebant rapidos stridula plaustra sonos;
ingemuere rotae, ventos auriga premebat,
ut tonitrum currus assimulasse putes.
Vix armatorum coetus sine lege ruentes
ponderis impatiens pressa ferebat humus.
Obmugire aer visus mihi, terra moveri,
tantus in externo milite motus erat.
Nam quindena simul vexilla micantia vidi,
quodque ex iis centum signa minora tenet,
post quorum quodvis poterant bis dena videri;
signorum numero par erat ordo ducum.
Igitur Frothone, quid contra tot opponeret, perquirente, redeundum docet patiendumque hostes propria primum immanitate consumi. Oboeditum monitui est; neque enim minore studio probatum consilium quam editum fuit. At Huni per avia solitudinesque progressi, nusquam repertis commeatibus, passim inedia periclitari coeperunt. Quippe regio vasta ac palustris exstabat, nec erat ullum egestatis subsidium reperire. Tandem, fusis comesisque iumentis, tam vehiculorum quam victus inopes spargebantur. Ceterum error par fami periculum erat: non equis, non asinis parcitur, non foedis aut putribus abstinetur. Postremo ne canibus quidem temperatum est; nefas omne morientibus licitum fuit. Nihil enim tam difficile, quod necessitas suprema non imperet. Ad ultimum fame exhaustis publica clades incessit: efferebantur absque cessatione corpora, cunctisque exitium formidantibus, nulli miseratio pereuntium fuit; humanitatem quippe metus excluserat. Primum itaque regem paulatim defecere cohortes, deinde centuriatim diffluxit agmen. Deseruit eum quoque Uggerus vates, vir aetatis incognitae et supra humanum terminum prolixae, qui Frothonem transfugae titulo petens, quicquid ab Hunis parabatur, edocuit.
Inter haec Hithinus, rex aliquantae Norvagiensium gentis, Frothonis classem centum quinquaginta navigiis accedebat. E quibus duodecim lectis, propius navigationem coepit habere, erecto in malum scuto socios adventare significans. Qui regi in proximum amicitiae gradum receptus magnum copiis eius attulit supplementum. Eidem postmodum cum Hilda, Høgini Iutorum reguli filia, spectatae admodum opinionis virgine, mutuus amor incessit; quippe nondum invicem conspectos alterna incenderat fama. At ubi mutuae conspectionis copia incidit, neuter obtutum ab altero remittere poterat; adeo pertinax amor oculos morabatur.
Interea Frotho, distributo per municipia milite, diligentius impensas hibernis commeatibus necessarias convectabat. Sed ne sic quidem onerosum impensis exercitum sustentare suffecit. Par propemodum Hunorum cladi pernicies incidit. Igitur ad inhibendum advenarum confluxum classe in Albiam missa, ne quid traiceretur, curae habuit, cuius duces Revillus et Mevillus fuere. Soluta hieme, Hithino Høginoque socialem exsequi piraticam placuit; non ignorabat enim Høginus suam a sodali filiam adamari. Erat autem is corporis habitu praestans, ingenio pervicax; Hithinus vero corpore perquam decoro, sed brevi exstitit.
Ceterum cum Frotho sustentandi exercitus sumptum in dies difficiliorem adverteret, Rollerum in Norvagiam, Olimarum in Suetiam, Ønevum regem et Glomerum piratarum praecipuum ad Orcades petendorum commeatuum gratia dirigit, proprias cuique copias tribuens. Triginta reges sequebantur Frothonem, qui ipsum amicitia vel obsequio colerent. Audiens autem Hun dimissas a Frothone copias, novum recentemque militem contrahit. At Høginus filiam suam Hithino despondit, coniurato invicem, uter ferro perisset, alterum alterius ultorem fore.
Autumno petitores commeatuum redeunt, trophaeis quam alimentis locupletiores. Rollerus enim provincias Sunmoriam et Normoriam, occiso earum rege Arthoro, vectigales effecerat. At Olimarus Thoriam Longum, Iamtorum atque Helsingorum regem, duosque alios haud inferioris potentiae duces, Hestiam quoque et cum Ølandia Curetiam, sed et insulas Suetiae praetentas, celeberrimus barbariae domitor, triumphavit. Itaque septingenta reducebat navigia, duplicato eductorum antea numero. Ønef vero et Glomero, Hithino quoque et Høgino Orcadum trophaea cessere. Iisdem cum nongentis navibus reditum est. Et iam quaesiti late sumptus convectaeque raptu impensae alendis abunde copiis suppetebant. Ceterum viginti regna imperio Frothonis adiecerant, quorum reges triginta praedictis adiuncti Danorum partibus militabant.
Harum virium fiducia cum Hunis pugna conseritur. Cuius prima dies tanta interfectorum strage recruduit, ut praecipui tres Rusciae fluvii cadaveribus velut ponte constrati pervii ac meabiles fierent. Praeterea, quantum quis itineris per triduum equo conficere posset, tantum locorum humanis cadaveribus completum videres. Adeo spatiosa caedis vestigia erant. Itaque proelio septem dies extracto, cecidit rex Hun. Cuius frater eodem nomine, inclinatam Hunorum aciem conspicatus, cum sua se cohorte dedere cunctatus non est. Eo bello septuaginta ac centum reges, qui aut ex Hunis erant aut inter Hunos militaverant, submisere se regi. Quem numerum Ericus superiori signorum expressione complexus fuerat, cum Hunorum multitudinem, Frothone percontante, distingueret.
Igitur Frotho vocatis in contionem regibus sub uno eodemque iure degendi normam imponit. Praefecit autem Olimarum Holmgardiae, Ønevum Cønogardiae, Hun vero captivo Saxoniam tribuens, Revillum Orcadibus donat. Provincias Helsingorum, Iarnberorum et Iamtorum cum utraque Lappia Dimaro cuidam procurandas attribuit, Dago Hestiae regimen erogavit. Quorum unumquemque certis tributi legibus oneravit, obsequium beneficio applicans. Itaque Frothonis regnum, Rusciam ab ortu complectens, ad occasum Rheno flumine limitatum erat.
8. Igitur Frotho, convocatis quas vicerat gentibus, lege cavit, ut quisquis paterfamilias conciderat bello, cum equo omnibusque armaturae suae insignibus tumulo mandaretur. Quem si quis vespillonum scelesta cupiditate tentasset, poenas non solum sanguine, sed etiam inhumato cadavere daret, busto atque inferiis cariturus. Siquidem par esse credebat, ut alieni corruptor cineris nullo funeris obsequio donaretur sortemque proprio referret corpore, quam in alieno perpetrasset. Centurionis vero vel satrapae corpus rogo propria nave constructo funerandum constituit. Dena autem gubernatorum corpora unius puppis igne consumi praecepit; ducem quempiam aut regem interfectum proprio iniectum navigio concremari. Tam scrupulosam ducendis interfectorum funeribus observationem praestari voluit, ne promiscuos exsequiarum ritus exsistere pateretur.
Decrevit etiam, ut quisquis militiae deditus spectatae virtutis titulum affectaret, impeteret unum, exciperet duos, tres modica pedis retractione vitaret, quattuor fugere non erubesceret. Aliam quoque super militum stipendiis consuetudinem a subiectis sibi regibus observandam edixit: patrium domesticumque militem hiberno tempore ternis argenti talentis donari iussit, gregarium aut conducticium binis, privatum ac militiae laboribus defunctum dumtaxat uno. Qua lege virtuti iniuriam afferebat, condiciones militum, non animos aestimans. In quo quidem erroris argui poterat, cum familiaritates meritis anteferret.
Nuptias ex Danorum imitatione celebrare praecepit ac, ne quis uxorem nisi empticiam duceret; venalia siquidem connubia plus stabilitatis habitura censebat, tutiorem matrimonii fidem existimans, quod pretio firmaretur. Praeterea si quis virginis stuprum vi petere ausus esset, supplicia abscisis corporis partibus lueret, alioqui mille talentis concubitus iniuriam pensaturus.
9. Interea Hithinus apud Høginum quorundam obtrectatione insimulatus est, quasi filiam eius ante sponsalium sacra stupri illecebris temerasset, quod tunc immane cunctis gentibus facinus habebatur. Igitur Høginus, credulis auribus rem falso nuntiatam excipiens, Hithinum regia apud Sclavos stipendia colligentem classe lacessit consertaque manu victus Iutiam petivit. Itaque statam a Frothone pacem internum labefactaverat bellum, primique indigetes regiam detrectavere legem. Quamobrem Frotho, missis, qui simul eos accerserent, scrupulosius causam simultatis inquirit. Qua cognita, iuxta legis a se latae formulam pronuntiavit. Videns autem ne sic quidem eos in gratiam reduci posse, patre filiam pertinacius reposcente, litem ferro decidendam edixit. Id quippe solum dirimendae controversiae remedium videbatur. Inita pugna, Hithinus acerrima perstrictus plaga, cum sanguine et viribus corporis deficeret, insperatam hostis clementiam expertus est. Høginus siquidem, promptissimam occidendi ipsius facultatem adeptus, formae tamen eius et iuventae miseratione saevitiam mansuetudini cedere coegit. Itaque ne ephebum inter extremi spiritus momenta palpitantem exstingueret, abstinuit ferro. Olim namque impuberem aut invalidum vita spoliare rubori deputabatur. Adeo cuncta verecundiae momenta prisca pugilum fortitudo servabat. Ita Hithinus sociorum opera ad naves relatus hostis beneficio servatus est. Iidem septimo abinde anno apud insulam Hithinsø pugnam exorsi mutuis vulneribus consumpti sunt. Felix Høginus foret, si circa devictum semel Hithinum severitate potius quam clementia usus fuisset. Ferunt Hildam tanta mariti cupiditate flagrasse, ut noctu interfectorum manes redintegrandi belli gratia carminibus excitasse credatur.
10. Eodem tempore Alrico Sueonum regi adversum Gestiblindum Gothorum regem atrox incidit bellum. At Gestiblindus viribus minor Frothonem supplex accessit, se ac regnum percipiendae opis gratia dediturus. Qui mox, Skalc Scanico atque Erico in subsidium receptis, cum supplementis militum redit. Cumque militiae procursum in Alricum effundere statuisset, Ericus prius filium eius Gunthiovum, Wermis ac Soloringis praelatum, censuit impetendum, oportere asserens fessum tempestate nautam proximum captare litus. Praeterea radicum inopem raro virere truncum. Igitur irruptione facta perit Gunthiovus, nomenque eius tumulus refert. Audiens Alricus interemptionem filii, ultum ire deproperat. Conspicatus hostes, Ericum clandestino accersitum colloquio, recensitis patrum suorum foederibus, ut Gestiblindi militiam detrectaret, orabat. Quod Erico pertinacius abnuente, cum Gestiblindo dimicandi licentiam flagitat, privatam pugnam publicae praeferendam existimans. Quem Ericus senectute armis inhabilem referens tristemque eius valetudinem maxima cum aetatis excusatione praetendens, se eius loco obtulit pugnaturum, probrosum docens, si duellum praestare refugeret, pro quo bellum commissurus venisset.
Hinc absque cunctatione dimicatum est. Occisco Alrico, Ericus quam gravissime affectus, aegre compertis remediis, serum incolumitatis regressum habuit. At Frothoni ipsum occubuisse falso fama vulgaverat mentemque regis magno ob id maerore torquebat. Quam tristitiam Ericus reditus sui beneficio dispulit. Quippe Suetiam, Wermiam atque insulas Solis opera sua Frothonis adiectas imperio nuntiabat. Quem mox Frotho devictarum ab eo gentium regem constituit ac praeterea Helsingiam ei cum utraque Lappia, Finniam quoque et Estiam annuo stipendiorum iure contribuit. Nemo ante ipsum Sueticorum regum Erici nomine censebatur, ab ipso autem in ceteros vocabulum fluxit.
11. Eodem tempore regnabat Alf in Hethmarchia, filium habens Asmundum, Biorno vero in Wik provincia, cui Asuithus filius erat. Accidit autem Asmundum parum prospere venationi intentum, dum feras aut canibus occupare aut cassibus excipere pergeret, irruente forte caligine, longius a retiariis avio fuisse calle divulsum vastaque pererrantem iuga tandem equo et vestibus destitutum fungos et tubera peredisse, ad ultimum in Biornonis regis penetralia fortuito devenisse progressu. Praeterea ipse filiusque regis, convictu paulisper habito, ad confirmandum inter se amicitiae cultum omnibus coniuravere votis, quemcumque eorum vita prolixior excepisset, mortuo contumulandum fore. Tantus enim societatis eorum atque amicitiae vigor exstabat, ut neuter, altero fatis absumpto, lucem prorogare statueret.
Post haec Frotho, omnium subiectarum sibi gentium manu contracta, classe Norvagiam petit, Erico terrenum agmen ductare iusso. Humanae siquidem cupiditatis more, quo plura possederat, plus affectans, etiam vastissimam atque horridissimam orbis terrarum partem ab hoc iniuriae genere intentatem exsistere passus non est. Adeo opum accessio aviditati incrementum afferre consuevit. Igitur Norvagienses, abiecta defensionis spe, rebellandi fiducia defecti in Halogiae fines maiore ex parte profugere coeperunt. Stikla quoque virgo servandae castitatis causa patriae se subduxit, bellis quam nuptiis exerceri praeoptans.
Inter haec Asuithus morbo consumptus cum cane ac equo terreno mandatur antro. Cum quo Asmundus ob amicitiae iusiurandum vivus contumulari sustinuit, cibo quo vesceretur illato. Iamque Ericus cum exercitu superiora permensus Asuithi forte tumulum appetebat; cui Sueones thesauros inesse rati ligonibus perfregere collem. Itaque maioris quam credebatur altitudinis specum aperiri conspiciunt. Ad quem perlustrandum opus erat eo, qui se in illum pendulo circumligatum fune demitteret. Delectus est sorte ex promptissimis iuvenibus unus; quem cum Asmundus sporta restim sequente intromissum aspiceret, protinus, eiecto eo, corbem conscendit. Deinde superne astantibus ac moderantibus funem abstrahendi signum porrexit. Qui ingentis pecuniae spe reducto corbe, cum ignotam extracti speciem animadverterent, inusitata facie territi defunctumque redisse rati, proiecta reste, in diversa fugere. Quippe Asmundus taetro oris habitu ac veluti funebri quodam tabo obsitus videbatur. Qui fugientes revocare conatus, vociferari coepit falso eos formidare vivum. Quem videns Ericus praecipue cruentati oris eius imaginem mirabatur: in vultu siquidem profluus emicabat sanguis. Quippe Asuithus noctibus redivivus crebra colluctatione laevam illi aurem abruperat, foedumque indigestae ac crudae cicatricis spectaculum apparebat. Igitur a circumstantibus accepti vulneris causam referre iussus sic orsus est fari:
Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?
Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
Mala soli, gravis uni manet omnis domus orbis;
miseri quos hominum subsidiis destituit fors.
Mihi specus et iners nox tenebraeque et vetus antrum
oculis delicias eripuerunt animoque;
humus horrens, tumulus putris et immunditiarum
gravis aestus minuerunt iuvenilis decus oris
habitumque et validi roboris usum vitiarunt.
Super haec omnia contra exanimem conserui vim,
Grave luctae subiens pondus et immane periclum.
Laceris unguibus in me redivivus ruit Asuith
Stygia vi reparans post cineres horrida bella.
Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?
Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
Nescio quo Stygii numinis ausu
missus ab infernis spiritus Asuith
saevis alipedem dentibus edit
infandoque canem praebuit ori.
Nec contentus equi vel canis esu
mox in me rapidos transtulit ungues
discissaque gena sustulit aurem.
Hinc laceri vultus horret imago,
emicat inque fero vulnere sanguis.
Haud impune tamen monstrifer egit;
nam ferro secui mox caput eius
perfodique nocens stipite corpus.
Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?
Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
Iamque Frotho in Halogiae fines emoverat classem, ubi ad cognoscendam multitudinis suae speciem, quae numeri mensuram capacitatemque transscendere videbatur, collem a militibus congeri iubet,viritim lapide in acervum misso. Eundem quoque hostis numerandi agminis modum secutus est. Conspicui adhuc colles fidem visentibus praebent. Hic Frotho, conserta cum Norvagiensibus pugna, gravem caedibus diem egit. Noctu utrimque receptui consultum est. Appetente diluculo, terrestria permensus supervenit Ericus; hic regi certamen suggerit iterandum. Quo bello tanta de Danis strages accepta est, ut e ternis navium millibus solae centum septuaginta superstites fuisse credantur. Normanni vero tam vasta clade deleti sunt, ut fama sit ne quintae quidem vicorum parti remansisse cultorem.
12. Victor Frotho pacem per omnes gentes reficere cupiens, ut uniuscuiusque rem familiarem a furum incursu tutam praestaret otiumque regnis post arma assereret, armillam unam in rupe, quam Frothonis petram nominant, alteram apud Wik provinciam, habita cum Norvagiensibus contione, defixit, edictae a se innocentiae experimentum daturas, subductis iisdem in omnes regionis praesides animadvertendum minatus. Itaque summo cum praefectorum periculo aurum absque custodia mediis affixum triviis magnum avaritiae irritamentum exstabat, opportuna rapinae praeda plena cupiditatis ingenia provocante. Statuit idem, ut navigantes repertis ubicumque remis licite fruerentur. Amnem vero transituris usum equi, quem vado proximum reperissent, liberum esse concessit; eodem descendendum fore constituit, cum priores eius pedes solum attingerent, postremos adhuc unda sublueret. Talium siquidem commodorum beneficia potius humanitatis quam iniuriae nomine censenda credebat. Ceterum reum capitis fieri, qui superato amne equi usum longius expetere praesumpsisset, instituit. Iussit etiam, ne quis aedem vel arcam seris offirmatam haberet aut rem ullam claustrorum custodia contineret, triplicem amissorum restitutionem promittens. Praeterea tantum alieni cibi in commeatus assumi fas esse, quantum uni cenae sufficeret, promulgabat. Quam si quis in capiendo mensuram excederet, furto obnoxius haberetur. Furi vero traiectis ferro nervis in suspendium acto lupum collateralem affigi praecepit, ut malitiam hominis acerbitati beluae similitudo exaequaret poenae. Eandem quoque in furtorum conscios multam extendi curavit.
13. Ibidem septennio iucundissimum otii tempus emensus filium Alvonem filiamque Ofuram nomine procreavit. Iisdem forte diebus Arngrimus pugil Sueticus Frothonem accesserat, qui Scalc Scanicum, quod ab eo olim navigio spoliatus fuerat, ex provocatione lacessitum occidit. Quo facinore supra modum elatus, aggressus est Frothonis filiam postulare. Obseratas regis aures expertus, Erici Suetiam regentis subsidium flagitat. Quem Ericus hortari coepit, ut aliquo praeclari operis merito Frothonis sibi favorem ascisceret pugnaretque adversum Egtherum regem Biarmiae et Thengillum regem Finnimarchiae, quod ii soli, ceteris obsequentibus, Danicum detrectare viderentur imperium. Nec mora eo exercitum egit. Sunt autem Finni ultimi Septentrionis populi, vix quidem habitabilem orbis terrarum partem cultura ac mansione complexi. Acer iisdem telorum est usus. Non alia gens promptiore iaculandi peritia fruitur. Grandibus et latis sagittis dimicant. Incantationum studiis incumbunt; venationibus callent. Incerta illis habitatio est vagaque domus, ubicumque feram occupaverint, locantibus sedes. Pandis trabibus vecti conserta nivibus iuga percurrunt.
Hos Arngrimus conciliandae sibi claritatis causa adortus obtrivit. Qui cum infeliciter dimicando fuga dilaberentur, tribus lapillis post tergum coniectis, totidem montium instar hostibus apparere fecerunt. Igitur Arngrimus ludificati visus errore perstrictus ab insectando hoste exercitum revocavit, magnarum se rupium interiectu coercitum putans. Iidem postera die congressi victique coniectae in terram nivi ingentis fluvii speciem indiderunt. Itaque Suetis per summum visus errorem falsa rerum opinione delusis inusitata aquarum moles obstrepere videbatur. Ita victore vanam aquarum imaginem formidante, fugam impetravere Finni. Tertio identidem die reparavere bellum, nec iam amplius ullum fugae efficax remedium fuit. Videntes enim suas inclinari acies, potestati se permisere victoris. Quibus Arngrimus hanc tributi legem instituit, ut, recensito Finnorum numero, reda ferinis pellibus conferta ab unaquaque decade loco census exacto triennio penderetur. Deinde Egtherum Biarmiae ducem duello provocatum devicit indiditque condicionem Biarmis viritim pellem pro capite persolvendi.
Post haec spoliis trophaeisque auctus ad Ericum revertitur. Quem Ericus in Daniam consecutus multam iuvenis laudem Frothonis auribus instillabat, dignum regis filia affirmans, qui imperio ipsius ultimos humanarum rerum terminos adiecisset. Cuius egregia Frotho merita contemplatus haud incongruum duxit eius se socerum exhibere, qui sibi tantis operum titulis patentem late claritatem struxisset.
Sustulit autem Arngrimus duodecim ex Ofura filios, quorum haec nomina subnotavi: Brander, Biarbi, Brodder, Hiarrandi, Tander, Tirvingar, duo Haddingi, Hiorwarth, Hiarwarth, Rani, Angantir. Hi ab adolescentia piratico muneri incumbentes uno omnes forte navigio Sampsø insulam advecti duas in maritimis naves Hialmeri atque Arvaroddi piratarum reperiunt; quas pugna adorti remigibus vacuefecere atque, an gubernatores oppressisent, incerti interfectorum corpora suis quaeque transtris aptantes quaesitos abesse cognoscunt. Qua de re maesti partam floccipendere victoriam, scientes sibi consequentis pugnae discrimen maiore salutis impendio subeundum. Quippe Hialmerus atque Arvaroddus, quorum iam pridem, abrupto gubernaculo, tempestas navigia laceraverat, alterius excidendi gratia nemus ingressi ligni rudem extenuavere materiam, eo usque truncum dolabris ambientes, donec navalis instrumenti formam vastum robus indueret. Quod cum humeris impositum sociae cladis ignari deferrent, ab Ofurae filiis recenti oppressorum cruore madentibus lacessiti, duo cum pluribus ferro decernere coacti sunt. Nec par quidem congressus exstabat, cum geminam bissena manus exciperet. Ceterum victoria numero non respondit. Interfectis enim omnibus Ofurae filiis oppressoque ab iisdem Hialmero, victoriae Arvaroddum titulus non fefellit, quem solum ex tanto sociorum agmine fortuna residuum fecit. Qui informem adhuc gubernaculi truncum incredibili libratum nisu tanta vi hostium adegit corporibus, ut duodecim unico eius impulsu contusos elideret.
14. Ita cuncta admodum bellicarum rerum tempestate depulsa, Oceanum manus adhuc piratica non reliquit. Quae res maxime Frothonem ad Occidentem armis incessendum adduxit, cuius unicum in propaganda pace studium versabatur. Accersito ergo Erico cunctaque famulantium sibi regnorum classe concita, Britanniam innumera advehitur puppi. Cuius insulae rex manu se imparem noscens (quippe fretum navigiis videbatur occludi), Frothone per deditionis simulationem petito, non solum magnitudinem eius adulationis officio prosequi coepit, sed etiam domitoribus gentium Danis suam patriaeque subiectionem promittit; pensiones, censum, vectigalia sive, quicquid expeterent, offerebat. Ad ultimum hospitaliter invitandos curat. Grata Frothoni Britanni humanitas fuit, quamquam doli suspicionem aleret tam facilis omnium absque coactione promissio, tam prompta hostium ante bella deditio, quae raro sincera fide administrari solet. Lacessebat quoque convivii metus veritos, ne clandestinis insidiis appeteretur subeuntis crapulae laqueis implicata sobrietas. Ceterum rarior invitatorum numerus videbatur quam ut tuto invitanti parere possent. Ineptum quoque existimatum inexpertae hostium fidei credere salutem suam.
Qua rex mentium fluctuatione comperta denuo Frothonem accedit, cum duobus millibus ac quadringentis viris epulaturum accersens, quem ante cum mille ducentis proceribus convivium inire poposcerat. Frotho nondum suspicione deposita, quamquam adaucto invitatorum numero fretus petendi convivii fiduciam mente praesumere posset, subornat, qui regionis abdita percurrentes, si quid insidiarum speculando deprehenderent, ocius intimandum curarent. Cuius rei causa nemus ingressi, reperta castrorum area, quae Britannorum copias continebat, dubium pressere gressum. At ubi res liquidius agnita est, pedem referre deproperant. Furva siquidem tentoria fuere et quasi piceis quibusdam obscurata tegminibus, quo minus obtutum propinquantis offenderent. Quo cognito Frotho validiore procerum manu mutuas dispensat insidias, ne, convivio incautius adito, opportunis fraudaretur auxiliis. Quibus latebram nactis, ferendae opis signum litui sonitum praenotavit.
Deinde cum statuta manu levi armorum genere culta convivium petit. Aula erat cultu magnificentiae regalis instructa, aulaeis ostro tinctis undiquesecus obducta, in quibus mirifici luxus operam adnotares. Cortina murice picta compactos ligno parietes adornabat. Constrata pallis nitidioribus pavimenta, quas pede premere perhorreres. Superne cerneres crebras micare lucernas, adultas oleo lampades coruscare. Ex acerris quoque fragrantia fundebatur, quam suavissimus vapor exquisitis cumulabat odoribus. Ambitum omnem frequentibus epulis mensae consaepserant. Intextis auro pulvinaribus ornabantur accubitus. Cervicalibus sedilia replebantur. Reverendam aulae faciem visentibus arridere putares, nec quicquam in tanto paratu aut visu inconcinnum aut olfactu triste deprendi poterat. Media dolium aede prostabat, explendis aptum poculis et liquoris immodici capax, unde haurire esset, quod ingentis ora convivii satiaret. Ministri purpura culti aureos gestantes cyathos propinandique munus comiter exsequentes compositis gradiebantur ordinibus. Nec bubalinorum cornuum, quibus potio promeretur, usus aberat. Aureis cena pateris refulgebat, nitidioribus onusta poculis, quae plerumque fulgentes interstinxerant gemmae. Ingens omnia luxus repleverat. Mensae dapibus luxuriabant, crateris vario potionis genere redundantibus. Nec meri simplex usus exstabat, cum petiti late suci vario nectar sapore conficerent. Sapidioribus lances epulis renidebant, quas maxime venatica referserat praeda. Sed ne domesticae quidem carnis obsonia deerant.
Parcius domesticis quam convenis bibendi studium erat. Hos enim securitas incitabat ad crapulam, illis insidiarum commentum ebrietatis illecebram dempserat. Dani igitur (ut patriae pace loquar), siccandis certatim calicibus assueti, ingenti se oneravere vino. Quos Britanni potos admodum conspicati, convivio furtim elabi coeperunt, relictisque intra aulam convivis, summis conniti viribus valvas regiae admotis obicibus variisque impedimentorum generibus obserare, deinde tectis ignem inferre orsi. At Dani, qui intra aedem clausi continebantur, incendio pullulante, pulsatis nequicquam foribus, ab egressu prohibiti, ipsum mox adorti parietem eruptionis facultatem petebant. Quem Angli validiore Danorum impulsu labefactari cernentes, mutuis obniti viribus molibusque extrinsecus applicatis nutabundam fulcire congeriem institerunt, quo minus convulsus paries clausis exitum aperiret. Qui tandem robustiori Danorum manui cedens, quorum quo periculum maius, hoc validior conatus exstabat, facilem pressis eruptionem contribuit. Tum Frotho classicum succinere iubet, quo manum in insidiis constitutam accersiret. Quae litui sono clangentis excita dolum in auctores retorsit, Britannorum rege extremae cladi cum innumeris suorum copiis tradito. Quo facto geminum Frothoni beneficium praebuit, cum et saluti sociis et hostibus exitio fuerit.
Interea Hiberni crebrescente Danicae fortitudinis fama perculsi, quo difficiliorem partium suarum irruptionem praestarent, ferreos terrae murices instraverunt, quibus litorum vetaretur accessus. Utitur autem Hibernorum gens levi et parabili armatura. Novaculis comam extenuat; totum occipitii crinem abradit, ne fugiens capillitio teneatur. Ceterum telorum cuspides obvertit instantibus mucronumque acumina insequentibus de industria opponere assolet ac plerumque post tergum lanceas iaculari, doctior fuga superare quam bello. Quo fit, ut, cum victoriam tibi cessisse putes, discrimen immineat. Tam insidiosam hostium fugam Frotho consideratius quam cupidius insectatus ducem gentis Kervillum acie fudit. Cuius superstes frater, deposita rebellandi fiducia, patriam dedidit regi. Captivam rex praedam militi dispertivit, uti se totius avaritiae expertem et a nimia rerum cupiditate aversum solius gloriae lucrum appetere testaretur.
15. Itaque post Britannicos triumphos Hibernasque manubias in Daniam reditum est annisque tricenis ab omni bellorum negotio temperatum est. Quo tempore cunctis paene terris eximia fortitudinis laude Danicum nomen inclaruit. Volens itaque Frotho fulgorem imperii sui perpetuo firmitatis habitu prorogare, primum adversum furta ac latrocinia tamquam familiaria mala ac domesticas pestes severitatem suam destringere curae habuit, quibus vacuefactae gentes tranquilliorem vitae usum apprehenderent, ne propagatae pacis incessus ullo malignitatis obstaculo laederetur. Providit quoque, ne cessante hoste civilis patriam lues exederet aut post exteram pacem domestica grassaretur improbitas.
Denique in Iutia, tamquam in capite regni sui, magni ponderis auream armillam triviis affigi curavit, edictae a se innocentiae experimentum tam insignis praedae documento daturus. Cuius irritamentum quamquam improbas lacesseret mentes ac sinistra sollicitaret ingenia, superabat tamen indubitatus periculi metus. Tanta siquidem Frothonianae maiestatis auctoritas erat, ut eitam aurum rapinae expositum perinde ac firmioribus claustris obsitum tueretur. Cuius rei novitas ingentem auctori claritatem concivit. Qui cum, patratis late caedibus, insignes ubique victorias edidisset, otium omnibus erogare constituit, ut pacis iucunditas bellorum atrocitati succederet et cladis finis salutis initium foret. Sed et omnium opes ob hoc maxime edicti munimento vallandas curavit, ne domi raptorem invenirent, quae foris hostibus caruissent.
Per idem tempus publicae salutis auctor mundum petendo servandorum mortalium gratia mortalitatis habitum amplecti sustinuit, cum iam terrae, sopitis bellorum incendiis, serenissimo tranquillitatis otio fruerentur. Creditum est tam profusae pacis amplitudinem, ubique aequalem nec ullis orbis partibus interruptam, non adeo terreno principatui quam divino ortui famulatam fuisse, caelitusque gestum, ut inusitatum temporis beneficium praesentem temporum testaretur auctorem.
16. Inter haec matrona quaedam magicae rei perita, plus spei in arte sua quam metus in regis saevitia reponens, filium petendae furtim praedae cupiditate sollicitat, impunitatem promittens, quod Frotho fato propemodum confinis exstaret, occiduo corpore aegras senilis animae reliquias trahens. Quo materno hortatui periculi magnitudinem opponente, melius eum sperare iubet, aut maritimam bovem fetum edituram aut alium quempiam casum ultioni repugnaturum affirmans. Qua voce solutum metu filium hortamento obsequi coegit.
Quo facto Frotho perinde ac contumelia lacessitus ad diripiendos matronae penates maximo impetu studioque contendit, praemissis, qui eam cum liberis comprehensam adducerent. Quod praesciens femina, ludificatis praestigio hostibus, femineam speciem equina permutandam curavit. Accedente vero Frothone, maritimae bovis figuram complexa pastum in litore vagabunda petere videbatur; filios quoque tamquam minores corpore vitulos adumbrabat. Cuius monstri rex admiratione captus circuiri ipsos reditumque iis ad undas negari iubet. Denique vehiculo, quo ob annosi corporis invaletudinem utebatur, excedens humi mirabundus consedit. At mater, quae maioris beluae speciem sumpserat, praetento cornu regem adorta alterum eius latus confodit. Quo vulnere exanimatus indebitum tantae maiestati exitum habuit. Cuius mortem milites ultione prosequi gestientes, petita iaculis portenta configunt. Quibus interemptis, animadvertunt humana cadavera ferinis capitibus praedita. Ea res maxime praestigium detexit.
Hic Frothonis toto orbe clarissimi regis excessus fuit. Huius, egestis visceribus, salitum corpus triennio proceres asservandum curabant, provinciarum defectionem vulgato regis exitu formidantes mortemque eius ob hoc maxime clam exteris esse cupientes, ut vitae simulatione propagati iam pridem imperii terminos tuerentur pristinaque ducis auctoritate subnixi consuetam a subiectis pensionem elicerent. Deportabatur itaque ab iis exanimum corpus, ut iam non funebri lecto, sed regali vehiculo gestari videretur, tamquam invalido seni nec satis virium compoti id muneris a milite deberetur. Tantum magnificentiae etiam exstincto ab amicis tributum est. At ubi putidos artus extrema corripuit sanies nec tabes reprimi poterat, secus Weram Sialandiae pontem regio funere tumulavere corpus, affirmantes Frothonem eo loci mortis ac busti copiam exoptasse, ubi regni eius praestantissima haberetur provincia.
© Tim Stridmann