1. Defuncto Frothone, Dani Fridlevum, qui apud Rusciam educabatur, falso exstinctum rati, cum iam regnum heredis inopia claudicare nec in regia gente continuari posse videretur, hunc sceptro dignissimum arbitrati sunt, qui illustrandi Frothonis gratia recenti eius tumulo plenum laudis carmen affigeret famamque exstincti regis specioso posteris titulo commendaret. Tunc quidam Hiarnus Danicae admodum poesis peritus, ut claritatem viri insigni dictorum monumento prosequeretur, praemii magnitudine concitatus more suo barbarum condidit metrum. Cuius intellectum quattuor versiculis editum in haec verba transscripsi:
Frothonem Dani, quem longum vivere vellent,
per sua defunctum rura tulere diu.
Principis hoc summi tumulatum caespite corpus
aethere sub liquido nuda recondit humus.
Quo carmine edito, auctorem Dani diademate munerati sunt. Ita ab iis epitaphium regno repensum imperiique pondus paucarum litterarum contextui donatum est. Adeo exili impendio ingens praemium stetit. Eximium exigui poematis pretium famam quoque Caesarianae retributionis excessit. Divus siquidem Iulius victoriarum suarum toto orbe editarum scriptorem illustratoremque municipio donare contentus exstitit, nunc vero rusticano regnum prodiga plebis humanitas erogavit. Sed ne Africanus quidem in rependendis operum suorum monumentis munificentia Danos aequavit: illic enim elucubrati voluminis merces auro simplici stetit, hic agresti sceptrum incondita versuum paucitas ministravit.
2. Eodem tempore Ericus, qui Suetiae praefecturam gerebat, morbo exanimatus est. Cuius filius Haldanus paterna procuratione functus, cum duodecim fratrum Norvagiae oriundorum crebris congressibus terreretur, nec oppressioni vindicta suppeteret, spe capessendae opis Fridlevi tunc Rusciae consistentis copiam profugio petivit. Quem supplici vultu aggressus seque ab externo hoste confractum ac contusum deplorans, tristem iniuriarum querimoniam afferebat. Per quem Fridlevus accepto paternae mortis nuntio supplicem auxiliis prosecutus Norvagiam armis instructus accedit.
Quo tempore praedicti fratres, deficientibus a se sociis, intra insulam rapidissimo ambitam fluvio praealtum moliti vallum, terrestrem in plano munitionem extenderant; cuius receptaculo freti crebra vicinos irruptione lacessebant. Excedentes enim insula continentem instructo ponte petere consueverant, quem portae munitionis adnexum ita quodam funiculorum regimine moderari solebant, ut quasi volubili aliquo cardine circumvectus modo trans flumen iter sterneret, modo occulto restium ductu superne retractus ianuae deserviret.
Fuere autem iuvenes hi acres animis, robusti iuventa, praestabiles habitu corporis, giganteis clari triumphis, trophaeis gentium celebres, spoliis locupletes. Quorundam vero ex ipsis nomina (nam cetera vetustas abstulit) subnotavi: Gerbiorn, Gunbiorn, Arinbiorn, Stenbiorn, Esbiorn, Thorbiorn et Biorn. Hic equum habuisse traditur praestantem robore, praepetem velocitate, adeo ut, ceteris amnem traicere nequeuntibus, hic solus obstrepentem indefessus verticem superaret.
Cuius aquae lapsus tam incito ac praecipiti volumine defertur, ut animalia nandi vigore defecta plerumque pessundare soleat. Ex summis enim montium cacuminibus manans, dum per clivorum praerupta saxis exceptus eliditur, in profunda vallium multiplicato aquarum strepitu cadit; verum continuo saxorum obstaculo repercussus celeritatem impetus eadem semper aequabilitate conservat. Itaque toto alvei tractu undis uniformiter turbidatis, spumeus ubique candor exuberat. At ubi scopulorum angustiis evolutus laxius stagnando diffunditur, ex obiecta rupe insulam fingit. Praeruptum hinc inde iugum eminet, variis arborum generibus frequens, quarum obiectus amnem eminus pervideri non sinat.
Praeterea Biornoni inusitatae ferocitatis canis exstabat, horrendae quidem acerbitatis belua atque humano convictui formidolosa, quae saepius bissenos sola viros oppresserit. Sed quoniam tradita magis quam cognita referuntur, fidem arbiter penset. Haec siquidem, ut accepi, deliciarum quondam loco habita Ofoti gigantis inter pascua tuebatur armentum.
At iuvenes latrocinio viciniam incessere soliti magnas saepe strages edebant. Populari penates, armenta sternere, diripere omnia, ingentem agere praedam, spoliatas rebus aedes exurere, mares passim cum feminis obtruncare probitatis loco ductum est. Quorum improvidam Fridlevus irruptionem excipiens omnes ad munimentum refugos egit, occupato eximiarum virium equo, quem praeceps metu sessor maturandae fugae gratia citra amnem relictum pontem secum traicere non audebat.
Deinde, si quis fratrum illorum quempiam interemisset, interfecti corpus auro se repensurum edixit. Qua spe quidam regiorum pugilum incitati nec tam avaritiae quam virtutis ardore correpti, convento tacite Fridlevo, operam se facinori daturos promittunt, salutem admodum devoventes, ni trunca praedonum capita retulissent. Quorum Fridlevus virtute et promissione laudata, arbitris exspectare iussis, solo contentus comite noctu fluvium petit. Ne enim alienis quam propriis viribus instructior videretur, auxilium virtute praecurrere statuit. Post haec comitem crebro contusum silice exanimavit iniecitque exsangue undis corpus; cui etiam detractum sibi cultum applicuit, eiusdem exuvias mutuatus, ut intuito cadavere periclitationis regiae species daretur. Iumentum quoque, quod eum vexerat, elicito de industria cruore conspersit, eodem castra repetente necis suae fidem facturus.
Deinde calcaribus subditis mediis equum verticibus adegit eoque, superato amne, delapsus praetentum munimento vallum per subiectas aggeri scalas transscendere conabatur. At ubi superne evectus propugnacula manu complecti poterat, illato tacite pede aedem, quam comissabundi praedones insederant, ignaris vigilibus levi suspensoque vestigio petit. Cuius conclave nactus sub imminente foribus testudine consistebat. Iuvenes siquidem a munimenti firmitate profecta securitas ad crapulam provocabat, arbitrantes incitatissimi lapsus fluvium inaccessum fecisse praesidium, qui nec nando traici nec ratibus superari posse videretur. Neque enim ulla amnis pars perviam vadi copiam dabat.
Tum Biorno, convivali hilaritate suffusus, egressam undis beluam per quietem sibi conspectam affirmat, quae tristes ore flammas egerens continenti cuncta incendio daret. Quamobrem indagandam insulae latebram esse, nec adeo locorum habitui confidendum, ut nimia securitatis praesumptione extrema incautis pernicies afferatur. Nihil enim ita situ munitum esse, cui, si humana desit opera, simplex naturae tutela sufficiat. Propterea summopere cavendum, ne somnii sui denuntiationem tristior cladis eventus excipiat. Igitur omnes munimentis egressi totiusque insulae ambitum curiosius speculati, reperto caballo, Fridlevum fluvialibus aquis obrutum coniectabant. Equum vero praecipitato sessore transnasse rati, perinde ac regiae mortis nuntium portis gratulanter excipiunt. At Biorno nocturnarum adhuc imaginum memoria territus excubiis utendum hortatur, quod periculi suspicionem nondum tuto deposituri viderentur. Ipse deinde capiendae quietis gratia cubiculum petit, visionem mente altius repositam habens.
Inter haec equus, quem Fridlevus ob vulgandam interitus sui fidem intercutis tantum cruoris effusione resperserat, militum eius castra maculosus irrupit. Qui ilico amnem petentes repertum servi cadaver regium existimavere corpus, quod nitida veste cultum stridulus ripae vertex adegerat. Quorum maxime errorem converberati corporis turgor adiuvit, cum lacerata contusaque silicibus cutis informes oris notas exsangui pallore confunderet. Huius rei indignatione permoti pugiles, qui Fridlevo nuper delendorum praedonum curam spoponderant, praeruptum aquae periculum accedebant, ne promissionis gloriam timidiore voti neglegentia respergere viderentur. Quorum ceteri fiduciam imitati pari cupidine fluvium petunt, ni regem ulciscerentur, extrema passuri. Quibus visis, Fridlevus pontem continenti committere properavit receptisque pugilibus prima vigiles irruptione prosternit. Residuos quoque consequenter adortus, Biornone excepto, ferro consumpsit. Quem impensiori curatione e vulneribus recreatum sub sacrae obtestationis pignore collegam ascivit operaque eius uti quam exitio gloriari satius duxit. Indignum quoque asserebat tantae fortitudinis florem prima pubertate decerptum intempestiva nimis clade consumi.
3. Dani vero Fridlevum adventantem experti, cuius iam pridem obitum falso didicerant nuntio, missis qui eum accerserent, Hiarnonem regno cedere iubent, quod ipsum precario ac perfunctorie gerere videretur. Qui tanto honore defungi non passus, spiritum pro gloria erogare quam in obscuram vulgi sortem concedere praeoptavit. Quamobrem, ne regiis honoribus exutus pristinum fortunae habitum recipere cogeretur, praesentem armis tueri constituit.
Itaque dividua regio praeruptis consternationis motibus agebatur. Alii siquidem ab Hiarnonis partibus stabant, alii Fridlevi titulis ob egregia Frothonis merita astipulati sunt, haerebatque vulgi discors suffragium, his praesentium habitum, illis praeteritorum memoriam venerantibus. Praeponderavit tamen Frothonianae recordationis intuitus, eiusque suavitas maiorem Fridlevo favoris partem conciliavit. Plerique enim, quibus altior sensus exstabat, rusticae condicionis hominem, quique ad insperatum rerum culmen praeter generis ius solo fortunae beneficio pervenisset, regno submovendum censebant, ne verum honoris heredem adulterinus possessor elideret. Fridlevus vero Danorum legatos redire iubet, Hiarnonem aut regnum deponere aut acie secum confligere rogaturos.
At Hiarno lucis aviditatem honori anteferre salutemque gloriae dispendio quaerere morte tristius ratus, dum bello Fridlevum excipit, in Iutiam obtritus aufugit victoremque denuo reparata manu aggressus, haustis ferro sociis, fugam absque comite habuit, quam insula vocabulum ex eius nuncupatione sortita testatur. Igitur humiliorem animo fortunam expertus, cum se gemina strage omnibus propemodum copiis exutum videret, traiecto in dolum studio, obscurato oris habitu Fridlevum accedit, ipsum quaesitis per familiaritatem insidiis necaturus. A quo susceptus aliquamdiu servitii simulatione propositum occultabat. Siquidem decoquendi salis opificem professus inter sordidioris ministerii famulos ignobilia exsequebatur officia. Cibi quoque capiendi tempore discubitu ultimus exsistere solebat. Praeterea balneis abstinebat, ne nudato corpore crebris vulnerum vestigiis proderetur. Quo rex absolvendae suspicionis gratia lavari compulso, ut hostem ex cicatricibus cognovit: 'Age,' inquit, 'improbissime latro! qualiter in me consulturus fores, si interficiendi tui cupidum liquido comperisses?' Ad haec stupefactus Hiarno: 'Ex provocatione te', ait, deprehensum aggrederer, quo maiore demendae criminationis copia potireris.' Quem mox Fridlevus sententiae suae exemplo provocatum oppressit, tumulo cadaver obruens interfecti vocabulum referente.
4. Qui postmodum a suis propagandae subolis gratia coniugio sibi consulere monitus caelibem praestare vitam paterno contendebat exemplo, quod Frothoni coniugis petulantia grave probrum affixerit. Ad ultimum perseverantissimis omnium precibus victus per legatos aggressus est Norvagiae regis Amundi filiam postulare. Quorum unus, Frøco nomine, fluctibus inter navigandum absumptus inusitatum moriens prodigium dedit. Quippe ubi illum confluus undarum aestus implicuit, sanguis medio enatus gurgite ita totam ponti faciem peregrino quodam rubore perfudit, ut spumeum paulo ante pelagus procellisque albidum mox puniceis fluctibus intumescens alienum a natura sua colorem induere videretur.
Amundus vero, regiae petitionis inexorabiliter vota frustratus, legatis indecentius habitis, tyrannidem Frothonis olim Norvagiae gravius imminentem causam spernendae legationis asseruit. Frogertha vero (filia haec Amundi erat) non modo Fridlevi genus intuita, sed etiam factorum claritudinem venerata convicio patrem insequi coepit, quod generum habere sprevisset, cuius consummata nobilitas nec virtute deficeret nec sanguine claudicaret. Adiecit quoque prodigialem illam maris faciem, undis repente in sanguinem versis, quid aliud quam Norvagicae cladis interpretem, Danicae vero victoriae liquidum exstitisse portentum?
Quam cum Fridlevus iteratae legationis officio postularet, perseverantia repulsam vincere cupiens, indignatus Amundus rem a se semel negatam pertinacius flagitari, raptis ad necem legatis, improbi petitoris studio crudelius obviandum curavit.
Cuius iniuriae Fridlevus famam expertus, Haldano ac Biornone accitis, Norvagiam navigatione complectitur. Contra Amundus patrio instructus praesidio obviam exserit classem. Frøcasund appellant sinum, in quem classis utraque coierat. Ubi Fridlevus noctu speculandi gratia castris egressus, cum inusitatum quendam icti aeris sonum comminus percepisset, fixo gradu suspiciens trium olorum superne clangentium hoc aure carmen excepit:
Dum mare verrit Hythin rapidosque intersecat aestus,
auro verna bibit et lactea pocla ligurit.
Optima condicio servi, cui rege creatus
obsequitur, temere mutatis sortibus, heres.
Denique post ipsas alitum voces lapsum ab alto cingulum litteras carminis interpretes praeferebat: regis quippe Thialamarchiae filium pueriliter obludentem, Hythin nomine, gigas usitatum mortalium habitum mutuatus abduxerat eoque usus remige, cymba in proximum litus traiecta, Fridlevum tunc forte speculationis officio fungentem navigio praeteribat. Quem rex captivi adolescentis opera uti non passus, praeda raptorem exuere gestiebat. Adversum quem adolescens primum acriori invectionis genere utendum esse praemonuit, facilius oppugnandum promittens, dum ante cynico fuisset carmine lacessitus. Tunc Fridlevus sic orsus:
Cum sis gigas tricorpor invictissimus
tuoque caelum paene exaeques vertice,
cur hoc ridendus ensis femen obligat,
latusque grande curta cingit framea?
Quid forte munis pectus ense debili
habitusque corporalis instar neglegis,
sicae brevis parvo fretus gestamine?
Iam iam tuum frustrabor audax impetum,
ferro retuso molientem proelia.
Meticulosa cum sis ipse belua
molesque digno destituta robore,
umbrae fugacis more praeceps tolleris,
spectabili claroque nactus corpore
imbelle pectus et pavore lubricum
membrisque summe dissidentem spiritum.
Ex hoc tuae compago nutat fabricae,
cum forma felix strage mentis claudicet
suisque sit natura discors partibus.
Te laudis ex hoc munus omne deseret,
nec fortium clarus loco censeberis,
obscura computandus inter agmina.
Quo dicto gigantem pede manuque curtatum, liberato captivo, coegit in fugam. Cuius consequenter promontorium petens egestam antro pecuniam asportavit. Quibus spoliis ovans ereptique adolescentis in traiciendo mari navigatione usus hoc alacri carmen voce subtexuit:
Sanguine suffusos enses ferrumque cruore
puniceum rabidi versavimus in nece monstri,
dum te, Norvagicae cladis moderator Amunde,
excipit alta quies, quem, cum sine lumine mentis
nox ignava premat, virtus dilapsa fefellit.
At nos defunctum membris opibusque gigantem
contudimus vastique chaos penetravimus antri.
Illic congestum raptu violavimus aurum.
Et iam fluctivagum tonsis everrimus aequor
confertamque ratem spoliis ad litus ovantes
remigio reduces agimus, percurrimus undas
permensore maris carabo; sulcemus alacres
hoc pelagus, ne nos hosti lux obvia prodat.
Ergo leves totoque manus conamine nisi
rimemur mare, castra prius classemque petentes,
quam roseum liquidis Titan caput exserat undis,
ut, cum rem rumor vulgaverit atque Frogertha
noverit egregio partam conamine praedam,
blandior in nostrum moveat praecordia votum.
Die postera Fridlevo adversus Amundum magno copiarum concursu cruentum incidit bellum, quod partim terrestri, partim maritimo certamine gerebatur. Nam et in campis acies explicabantur et classi nihilo minus bellator incesserat. Cumque res plurimo sanguinis impendio gereretur, Biorno demum, inclinata suorum acie, solutum nexibus molossum concitavit in hostem, quam ferro obtinere non poterat, canino morsu victoriam adepturus. Quae res adversariis probrosam peperit stragem, cum fortium phalanx mordicus lacessita profugeret. Quorum fuga tristior an turpior fuerit, nescias. Erubescendus siquidem Normannorum exercitus erat, quem hostis opem a belua mutuatus obtrivit. Nec fraudi Fridlevo fuit labentem militum virtutem canino reparare praesidio.
Occidit hoc bello Amundus. Cuius assecla Ano, cognomento Sagittarius, Fridlevum ad secum dimicandum hortatus, a Biornone, sequioris ordinis viro, regem cum plebeio congredi prohibente lacessitur. Cumque Biorno, sinuato arcu, nervo sagittam aptaret, subito emissum ab Anone spiculum chordae summa transfixit. Cuius altera mox sagitta comes mediis digitorum condylis impacta successit. His tertia superveniens in applicatam nervo sagittam incidit. Ano quippe promptissima sagittandi opera eminus utens de industria gestamen tantum hostis offenderat, ut idem in ipsum sibi licere demonstrans pugilem a proposito revocaret. Biorno vero nihil ob hoc animi minuens, spreto corporis periculo, constanti mente et vultu discrimen iniit, ita ut nec Anonis quicquam ingenio deferre neque ex consueta aliquid fortitudine deponere videretur. Itaque nulla ex parte proposito deturbatus intrepidus duello se credidit. Quo cum uterque saucius excessisset, aliud item apud Agdarnes mutua laudis aemulatione gesserunt.
Interfecto Amundo Fridlevus, acerrimo hoste liberatus summumque et securum otium nactus, ferocissimum ingenium suum voluptati cedere coegit, traiectoque in Venerem studio classem instaurat, negatas olim nuptias petiturus. Denique navigationem ingressus, cum defecta ventis classe vicos alimenta petiturus irrumperet, a Grubbo quodam hospitaliter habitus tandemque filiae eius connubio potitus Olavum vocabulo filium procreavit. Interiecto quoque tempore Frøgertham adeptus, dum patriam parum prospera navigatione repeteret, ignotae insulae litoribus appulsus thesaurum humi conclusum effodere custodemque eius draconem vitandi veneni gratia bovino tergore tectus appetere cuiusdam per quietem conspecti monitu perdocetur intentumque scuto corium venenatis dentium morsibus obiectare praecipitur. Igitur experiendae visionis causa anguem undis emergentem adortus diu in squameum latus irrita tela coniecit; quippe spiculorum impulsum crustata corporis durities frustrabatur. Ipse vero coluber crebras admodum spiras agitans orbiculato caudae flexu tactas obiter arbores stirpitus evertebat. Ceterum crebro corporis tractu, cavata ad solidum humo, praeruptum hinc inde latus effecerat, ut quibusdam in locis adversos colles media valle sequestrari conspicimus. Igitur Fridlevus invicta beluae suprema considerans ima gladio tentat perfossaque inguinis parte saniem palpitantis elicuit. Qua exstincta, pecuniam hypogaeo erutam navigiis deportandam curavit.
Evoluto anno Biornonem atque Anonem saepius ex provocatione congressos maxima cura in gratiam reduxit amicitiisque odia mutare compulit; quibus etiam filium Olavum tres annos natum nutricandum concessit. Pelicem vero Iuritham eandemque Olavi matrem recepto in commilitium Anoni matrimonio copulavit, aequiori animo repudium laturam existimans, si tanto pugile maritata pro regio strenuum sortiretur amplexum.
Mos erat antiquis super futuris liberorum eventibus Parcarum oracula consultare. Quo ritu Fridlevus Olavi filii fortunam exploraturus, nuncupatis sollemniter votis, dearum aedes precabundus accedit, ubi introspecto sacello ternas sedes totidem nymphis occupari cognoscit. Quarum prima indulgentioris animi liberalem puero formam uberemque humani favoris copiam erogabat. Eidem secunda beneficii loco liberalitatis excellentiam condonavit. Tertia vero, protervioris ingenii invidentiorisque studii femina, sororum indulgentiorem aspernata consensum ideoque earum donis officere cupiens, futuris pueri moribus parsimoniae crimen affixit. Ita aliarum beneficiis tristioris fortunae veneno corruptis, accidit, ut Olavo pro gemina munerum ratione permixta liberalitati parcitas tribueret cognomentum. Quo evenit, ut prioris indulgentiae suavitatem inserta beneficio nota confunderet.
Cumque regressus Norvagia Fridlevus iter per Suetiam haberet, ultro legati partibus assumptis, caelibi adhuc Haldano filiam Hythini, quem monstro quondam exemerat, impetravit. Interea coniunx eius Frogertha Frothonem enixa est, ab eximia mutuantem largitate cognomen.
Itaque Frotho ob avitae felicitatis memoriam, quam suo nomine referebat, ab incunabilis primisque infantiae rudimentis adeo cunctis carus evasit, ut ne humi quidem incedere aut consistere toleratus sinu iugiter atque osculis foveretur. Ita non uni modo paedagogo addictus, sed quasi communis omnium alumnus exstabat. Defuncto vero patre, cum duodecimum aetatis annum ageret, Saxoniae regulos, Suertingum et Hanevum, imperium detrectantes ac palam rebellare connisos, acie superavit devictisque gentibus servitutis nomine pendendi pro capite nummi multam inflixit. Adeo namque liberalis exstitit, ut recenti largitatis consuetudine prisca militiae stipendia duplicaret. Neque enim se tyrannorum more communibus vitiorum illecebris obiciebat, sed quicquid honestati proximum pervidebat, ardenter appetere, opes in propatulo habere, ceteros largiendo praecurrere, omnes humanitatis officiis antevenire et, quod difficillimum est, virtute invidiam vincere contendebat. Cuius rei gratia brevi tantam apud omnes claritatem contraxit, ut adolescentulus non modo fama maiorum titulos exaequaret, sed etiam vetustissima regum monumenta transscenderet.
5. Iisdem temporibus Starcatherus quidam, Storwerki filius, periclitatis naufragio sociis, solus vi aut fortuna delapsus ob incredibilem corporis animique praestantiam hospes a Frothone colligitur. Cuius cum aliquamdiu contubernalem egisset, in dies cultius ac decentius habitus, tandem specioso donatus navigio maritimas excubias procurando piraticum munus agitare praecipitur. Siquidem excellentius humano habitu corpus a natura sortitus, ita id animi magnitudine aequabat, ut nulli mortalium virtute cedere putaretur. Cuius tam late patens claritas fuit, ut adhuc quoque celeberrima factorum eius ac nominis opinio perseveret. Neque enim solum apud nostros egregiis operum titulis coruscabat, verum etiam apud omnes Sueonum Saxonumque provincias speciosissima sibi monumenta pepererat.
Hunc in ea regione, quae Suetiam ab Oriente complectitur quamque nunc Estonum aliarumque gentium numerosa barbaries latis sedibus tenet, originem duxisse memoriae proditum constat. Fabulosa autem et vulgaris opinio quaedam super ipsius ortu rationi inconsentanea atque a veri fide penitus aliena confinxit. Tradunt enim quidam, quod a gigantibus editus monstruosi generis habitum inusitata manuum numerositate prodiderit, asseruntque Thor deum quattuor ex his affluentis naturae vitio procreatas, elisis nervorum compagibus, avulsisse atque ab integritate corporis prodigiales digitorum eruisse complexus, ita ut, duabus tantum relictis, corpus, quod ante in giganteae granditatis statum effluxerat eiusque formam informi membrorum multitudine repraesentabat, postmodum meliore castigatum simulacro brevitatis humanae modulo caperetur.
Olim enim quidam magicae artis imbuti, Thor videlicet et Othinus aliique complures miranda praestigiorum machinatione callentes, obtentis simplicium animis, divinitatis sibi fastigium arrogare coeperunt. Quippe Norvagiam, Suetiam ac Daniam vanissimae credulitatis laqueis circumventas ad cultus sibi pendendi studium concitantes praecipuo ludificationis suae contagio resperserunt. Adeo namque fallaciae eorum effectus percrebuit, ut in ipsis ceteri quandam numinum potentiam venerantes eosque deos vel deorum complices autumantes veneficiorum auctoribus sollemnia vota dependerent et errori sacrilego respectum sacris debitum exhiberent.
Quo evenit, ut legitima feriarum series apud nos eorundem nominibus censeatur, cum ipsis Latinorum veteres sive a deorum suorum vocabulis sive a septeno planetarum numero nuncupationem singulatim adaptasse noscantur. Eos tamen, qui a nostris colebantur, non esse, quos Romanorum vetustissimi Iovem Mercuriumque dixere, vel quibus Graecia Latiumque plenum superstitionis obsequium exsolverunt, ex ipsa liquido feriarum appellatione colligitur. Ea enim, quae apud nostros Thor vel Othini dies dicitur, apud illos Iovis vel Mercurii feria nuncupatur. Si ergo Thor Iovem, Othinum Mercurium iuxta designatae interpretationis distinctionem accipimus, manente nostrorum assertione Iovem Mercurii filium exstitisse convincitur, apud quos Thor Othini genitus vulgari sententia perhibetur. Cum ergo Latini contrario opinionis tenore Mercurium Iove editum asseverent, restat, ut constante eorum affirmatione Thor alium quam Iovem, Othinum quoque Mercurio sentiamus exstitisse diversum.
Sunt qui dicant deos, quos nostri coluere, cum iis, quos Graecia vel Latium celebrabat, solum participasse vocabulum, sed istos tamquam maiestate suppares ab illis cultum cum nomine mutuatos fuisse. Et haec super Danicae vetustatis numinibus disseruisse sufficiat; quae ideo paulisper a me in commune deducta sunt, ut legentibus liquidum fiat, quibus patria nostra ritibus pagana superstitione paruerit. Nunc propositum a deverticulo repetam.
Tradunt veteres Starcatherum, cuius supra memini, in Wicari Norvagiensium regis iugulo deorum favori facinorum suorum principia dedicasse, cuius rei tenor tali quorundam assertione contexitur: Volens quondam Othinus Wicarum funesto interire supplicio, cum id aperte exsequi nollet, Starcatherum, inusitata prius granditate conspicuum, non solum animi fortitudine, sed etiam condendorum carminum peritia illustravit, quo promptiore eius opera ad peragendum regis exitium uteretur. Hanc quippe eum dignationi suae gratiam relaturum sperabat. Quem etiam ob hoc ternis aetatis humanae curriculis donavit, ut in his totidem exsecrabilium operum auctor evaderet. Adeo illi consequente flagitio vitae tempora proroganda constituit.
Qui mox Wicarum adiens inque eius aliquamdiu contubernio deversatus insidias obsequito texit. Tandem piraticum cum eo opus ingreditur. Cumque quodam in loco diutina tempestatum saevitia vexarentur, ita ventis navigationem frustrantibus, ut maiorem anni partem quieti tribuerent, deos humano sanguine propitiandos duxerunt. Itaque coniectis in urnam sortibus, regiae necis victimam deposci contigit. Tunc Starcatherus facto ex viminibus laqueo regem implicuit, poena speciem dumtaxat exiguo temporis momento daturum. Sed nodi rigor suum ius exsequens supremum pendentis halitum rapuit. Cui Starcatherus adhuc palpitanti ferro spiritus reliquias evulsit, cumque remedium afferre deberet, perfidiam detexit. Neque enim illa mihi recensenda videtur opinio, quae viminum mollitiem subitis solidatam complexibus ferrei morem laquei peregisse commemorat.
Deinde, capto Wicari navigio, Bemonum quendam cunctis Daniae piratis virtute praestantem maritimum praedonem gesturus accedit. Bemoni namque collega, Fraccus nomine, piratici laboris taedio nuper se eius societati, interposita pecuniae pactione, subduxerat. Tantam autem Starcatherus ac Bemonus servandae sobrietatis curam habebant, ut numquam ebriosam sibi potionem indulsisse dicantur, ne praecipuum fortitudinis vinculum continentia luxuriae viribus elideretur.
Cum ergo, profligatis late provinciis, ardore quoque tyrannico Rusciam invasissent, incolae parum moenibus armisve confisi prohibendis hostium incessibus inusitati acuminis clavos obicere coeperunt, ut, quorum reprimere nequirent impetum, morarentur excursum, taciteque plantas humus elideret, quibus palam acies resistere trepidasset. Sed ne id quidem impedimenti genus arcendis hostibus efficax fuit. Neque enim Danis ad eludendam Rutenorum operam calliditas defuit. Continuo namque lignea pedibus tegmina submittentes subiectos plantis aculeos innocuis pressere vestigiis. Est autem ferrum hoc quattuor dispertitum stilis iisdemque taliter constitutis, ut in quamcumque illud partem casus eiciat, trium incunctanter pedum aequalitate subsistat. Tum saltus invios ac nemorum densissima quaeque penetrantes Rutenorum principem Floccum montanis, quibus irrepserat, latebris eiecere. Quo in loco tanto praedae potiti sunt, ut ne unus quidem exstaret, qui non auro argentoque onustus classem repeteret.
Mortuo autem Bemono, Starcatherus ab athletis Biarmensibus ob virtutem accitus, cum plurima apud eos memoratu digna edidisset facinora, Sueonum fines ingreditur. Ubi cum filiis Frø septennio feriatus ab his tandem ad Haconem Daniae tyrannum se contulit, quod apud Upsalam sacrificiorum tempore constitutus effeminatos corporum motus scaenicosque mimorum plausus ac mollia nolarum crepitacula fastidiret. Unde patet, quam remotum a lascivia animum habuerit, qui ne eius quidem spectator esse sustinuit. Adeo virtus luxui resistit. Itaque cum Hacone classem in Hiberniam extulit, ne vel ultima rerum humanarum imperia Danicis armis intacta consisterent.
Ea tempestate rex insulae Huglecus exstabat. Qui cum frequens opibus aerarium haberet, adeo tamen avaritiae obnoxius exstitit, ut datis aliquando calceis, quos studiosi manus commendasset opificis, ligamenta detraheret summotisque loco suo corrigiis donum ad iniuriam transferret. Cuius rei deformitate tantum muneri criminis afferebat, ut odium pro gratia percipere videretur. Itaque neminem ex honestis liberalitate prosequi sollicitus circa mimos ac ioculatores munificentiae studiis uti consuevit. Oportebat namque, ut turpis turpibus commercia familiaritatis impenderet et vitiorum tabo obsitus culpae socios blandimentorum lenocinio demulceret. Fuere tamen ei spectatae virtutis proceres Gegathus et Suibdavus, qui inter effeminatorum consortia veluti gemmae stercoribus insitae conspicuo militarium operum fulgore pollebant. Itaque soli regiarum opum defensores exstabant.
Igitur proelio inter Huglecum et Haconem coepto, mimorum greges, quibus instabilitatem corporum levitas peperit animorum, trepidis aciem solvere decursibus tantaque regis beneficia sola fugae deformitate pensarunt. tunc Gegathus et Suibdavus soli tot hostium millibus obiecti incredibili bellum virtute gesserunt, ut non duorum modo militum, sed universi agminis partes agere viderentur. Sed et Gegathus Haconem sibi pertinacius imminentem tanto pectoris vulnere affecit, ut iocinoris suprema detegeret. Illic Starcatherus, dum ferro Gegathum petit, acerbissimum capite vulnus excepit; unde postmodum in quodam carmine non alias tristiorem sibi plagam incidisse perhibuit, quod, licet discissi capitis partes exteriore pellis ambitu necterentur, latens tamen in vulnere livor clausum putredinis contagium occultabat.
Victo occisoque Hugleco, sed et Hiberniensibus in fugam actis, Starcatherus, quoscumque ex histrionibus captioni casus obtulit, caedendos curavit, satius ratus in scurrarum agmen cuticulae damno ridiculum dictare supplicium quam poena capitis funestum imperare discrimen. Ita iocularis ministerii sordidaeque condicionis catervam probroso animadversionis genere insecutus obsceno verberum ludibrio multare contentus exstitit. Tum Dani apud urbem Duflinam regias opes aerario egestas publico raptu convelli iusserunt. Tantae siquidem magnitudinis pecunia reperta fuerat, ut minor partitionis cura cunctis exsisteret.
Post haec Starcatherus ad inhibendam Orientalum defectionem una cum Wino Sclavorum principe delegatur. Qui simul adversum Curetum, Semborum, Samgalorum omniumque postremo Orientalum exercitus proeliati claras late victorias edidere. Eximiae opinionis gladiator, nomine Wisinnus, apud Rusciam rupem, quae Anafial dicitur, sede et mansione complexus vicinas longinquasque provincias omni inuriae genere vexavit. Hic omnem telorum aciem ad hebetudinis habitum solo conspectu redigere solebat. Quamobrem tantam viribus eius audaciam peperit exclusus vulnerum metus, ut etiam illustrium virorum coniuges, maritis spectantibus, raptas ad stuprum pertraheret. Cuius sceleris Starcatherus rumore excitus tollendi auctoris gratia Rusciam petit. Qui quoniam nihil expugnatu difficile habuit, petitum ex provocatione Wisinnum etiam artis suae beneficio spoliatum oppressit. Ferrum quippe, ne praestigiatori conspicuum foret, tenui admodum pelle contexit; neque Wisinno aut praestigii virtus aut virium magnitudo, quo minus Starcathero cederet, auxilio fuit.
Deinde apud Byzantium invictae opinionis gigantem, Tannam nomine, corporis viribus fretus colluctando devicit ignotasque terrarum partes proscripti titulo petere coegit. Igitur cum nulla fortunae saevitia vires eius victoria fraudare potuisset, Poloniae partes aggressus athletam, quem nostri Wasce, Theutones vero diverso litterarum schemate Wilzce nominant, duelli certamine superavit.
Interea Saxones defectionem moliri idque maxime in animo habere coeperunt, qualiter invictum bello Frothonem praeter publici conflictus morem opprimerent. Quod optime duello gerendum rati, mittunt, qui regem ex provocatione lacesserent, scientes eum discrimen omne prompta semper mente complecti, animique eius magnitudinem nulli prorsus exhortationi cessuram. Quem tunc temporis maxime adoriendum putabant, cum Starcatherum, cuius plerisque formidolosa virtus exstabat, negotiosum abesse cognoscerent. Cunctante vero Frothone seque cum amicis super dando responso collocuturum dicente, supervenit Starcatherus piratica iam regressus; qui ex hoc maxime provocationis habitum reprehendit, quod diceret regibus non nisi in compares arma congruere eademque adversum populares capienda non esse; per se vero tamquam obscuriore loco natum pugnam rectius administrandam exsistere.
Igitur Saxones Hamam, qui apud eos gymnicis palmis clarissimus habebatur, multis aggressi pollicitationibus, si duello operam commodaret, molem corporis eius auro se repensuros esse promittunt illectumque pecunia pugilem ad campum conflictui deputatum militaris pompae tripudio prosequuntur. Hinc Dani Starcatherum regis sui partes exsecuturum ad certaminis locum militiae insignibus ornati perducunt. Quem Hama aetate marcidum iuventae fiducia despicatus defunctum viribus senem lucta quam armis excipere praeoptavit. Eundem adortus terrae nutabundum adegerat, ni fortunae, quae vinci vetulum non sinebat, iniuriae restitisset. Ita enim impellentis Hamae pugno obrutus memoratur, ut genibus nixus humum mento contingeret. Quam corporis nutationem egregia ultione pensavit: nam ubi resuscitato poplite manum expedire ferrumque destringere licuit, medium Hamae corpus dissecuit. Complures agri sexagenaque mancipia victoriae praemium exstitere.
In Saxones vero post Hamae caedem adeo Danorum insolevit imperium, ut pro cubitalium membrorum quolibet indicem servitutis stipem quotannis pendere cogerentur. Quod aegre ferens Hanef bellum demendae pensionis cupidine cum animo volutabat. Cumque pertinax amor patriae mentem in dies oppressorum miseratione perfunderet, spiritum pro libertate civium erogare cupiens, rebellionis studium patefecit. Quem Frotho, traiectis per Albiam copiis, apud vicum Hanofra, taliter ab eo nuncupatum, occidit.
Suertingus vero, quamquam non minus civium afflictatione moveretur, dissimulato patriae malo, pervicaciori quam Hanef ingenio libertatis propositum agitabat. Quod quidem studium dubitari potest virtuti an vitio propius fuerit. Ego vero plane id sceleris arguo, quod insidiosa defectionis cupiditas edidit. Nam etsi patriae libertatem quaerere perutile videbatur, ad hanc tamen dolo ac proditione contendere non licebat. Cum ergo Suertingi facinus plane ab honesto desciverit, ne utile id quidem exstitisse constabit. Nam speciosius est aperte quem velis incessere odiumque in propatulo exercere quam adulterina familiaritate veram nocendi cupidinem obscurare. Sed quicquid scelere paritur, gloria vacuum est brevesque et occiduos fructus habet. Nam sicut lubricus animus est, qui fallendi supercilium clandestinis artibus tegit, ita quicquid dolo affine est, fluxum ac fragile esse convenit. Plerumque enim crimen in auctorem recidere cognitum est; quod et Suertingo evenisse fama compertum habetur. Qui cum convivii simulatione exceptum regem incendio consumere statuisset, ab eodem occupatus, tametsi ipsum mutuo peremisset, occiditur. Quo evenit, ut alterius scelus amborum interitus foret. Itaque etsi dolus in hostem efficax fuerit, auctorem tamen impunitatis praesidio non donavit.
6. Frothoni filius Ingellus succedit. Cuius transversus ab honesto animus, relictis maiorum exemplis, totum petulantissimi luxus illecebris mancipavit. Igitur a bono rectoque discolor vitiaque pro virtute complexus, discissis continentiae nervis intermissisque regiae maiestatis officiis, sordidum luxuriae mancipium evasit. Sane quicquid compositis moribus obvium aut inconcinnum erat, excoluit. Paterna avitaque decora foedissimarum libidinum assuetudine polluebat, clarissimos maiorum titulos improbissimis obscurabat operibus. Adeo namque libidini ventris obnoxius erat, ut nec patris ultorem agere nec hostium iniurias propulsare gestiret nihilque, dum gulae pareret, modeste ac continenter habendum putaret. Egregium stemma otio inertiaque corrupit fluxamque ac voluptariam vitam degens degenerem spiritum atque a parentum vestigiis obliquo longe calle distortum in obscenissimas foeditatum voragines praecipitare gaudebat. Fartores, lixas, frixoria, gulae multiplices officinas variosque torrendae aut condiendae dapis artifices legere claritatis loco ducebat. Arma vero, militiam, bella nec ipse quidem usu discere nec alios exercitio celebrare sustinuit. Ita abiecto virili studio, femineum aemulatus est, quem in omnem culinae nidorem irrestrictus palati pruritus accenderat. Semper crapulam proflans cunctisque sobrietatis partibus exutus indigestam ventris saniem fetido oris anhelitu ructabatur. Nec minus luxuria foedus quam Frotho militia clarus exstabat. Adeo deliciis animum intempestiva gulae corruptela molliverat. Cuius intemperantiae fastidio Starcatherus ad deserendam Ingelli familiaritatem adductus, petito Sueonum regis Haldani contubernio, otio negotium praetulit. Adeo ne minimae quidem luxuriae assensor esse sustinuit. Filii vero Suertingi, veriti, ne Ingello poenas paterni facinoris darent, sororem ei in matrimonium contulerunt, ultionem beneficio praecursuri.
Cuius sororem Helgam quidam auri opifex, obscurae stirpis, blanditiis compositus ac variis instructus munusculis, quibus muliebris maxime cupiditas capitur, in mutuas faces amatoria comitate pertraxerat. Quippe post obitum regis non existentibus, qui paterna in prole merita colerent, custodiae inops tutoribusque defecta fuerat. Quod cum Starcatherus ex assidua viatorum relatione cognosceret, impunitum fabri luxum praeterire non sustinens (quippe ut memorem beneficiorum cultorem, ita promptum insolentiae vindicem agere consueverat) tam inusitatae praesumptionis audaciam ultum ire deproperat, orphanae alumnae vetusta Frothonis marita repensurus.
Denique, peragrata Suetia, fabri penates ingressus vicinum limini locum occupat, caput pilleolo, ne proderetur, obscurante. Quem faber, non satis doctus vili interdum amiculo validas subesse manus, obiurgatum aede ocius excedere iubet, inter egentium gregem ultimis escarum reliquiis potiturum. At senex ab inolita sibi moderatione patientiam mutuatus nihilo minus ibidem acquiescere paulatimque petulantiam hospitis experiri studebat. Procursum namque furoris superior impetu ratio refrenabat.
Tum faber aperta puellam procacitate aggressus in eius forte sinum iactaverat corpus, capitis comam virgineis manibus offerens depectendam. Exserto quoque lumbari operam eius demendis pulicibus expetebat extorsitque, ut splendidissimae familiae femina pollentes amoenitate digitos sordidissimis femoralibus inserere non erubesceret. Deinde, credita voluptatis licentia, interiori ipsius togae prurientes inferre palmas instabilesque manus pectori propius admovere sustinuit. At illa noti quondam senis intuitu curiosiore praesentiam capiens, concepto pudore, libidinosae contrectationis petulantiam sprevit manusque repulit impudicas, quin etiam armis opus habendum edocens lasciviori lusu desistendum hortatur.
Quo viso Starcatherus, qui propter fores, pilleo caput obscurante, consederat, iam tantum hauserat irae, ut ulterius cohibendae manus impatiens, deposito velamine, dextram destringendo iniceret ferro. Tum faber, qui nil nisi lascivum noverat, improviso fluctuans metu, ubi rem ad manus pervenisse cognovit, abiecta defensionis spe, in fuga unicum necessitatis praesidium circumspexit. Itaque tam foribus, quarum hostis aditum tuebatur, erumpere arduum erat, quam intra penates percussorem opperiri grave. Tandem obstrictus necessitate animus finem cunctationi posuit censuitque certo atque evidenti periculo appetibilius esse discrimen, cui vel modica salutis spes subesse poterat. Fugam quoque, quamquam periculi affinitate praearduam, tamen, quia ministra opis salutique propior videbatur, appetiit, moram, quae tamquam expers subsidii malum inevitabilisque iacturae capax videbatur, abiciens.
Sed dum limen occupat, a praesidente foribus sene medias caesus nates lapso seminecis vestigio concidit. Quippe percussor magnopere cavendum duxerat, ne clarissimas manus turpissimi ciniflonis exitio commodaret, improbi amoris faces gravius ignominia quam morte multatas existimans. Ita a quibusdam calamitosus exstincto punitior existimatur. Quo effectum est, ut puella parentum officiis defecta eruditissimam moribus feminam ageret inque semet ipsam quasi seduli tutoris officium exerceret. Cumque Starcatherus circumspectam undique familiam recenti hospitis iactura indoluisse cognosceret, ignominiam saucii invectivis exaggerandam curavit insultandoque sic coepit:
Unde stupet taciturna domus? Quae causa dolorem
integrat, aut ubi nunc uxorius ille quiescit,
nuper ob indignum ferro multatus amorem?
Numquid adhuc hastum luxumque reservat inertem
aut tenet inceptum primaque libidine fervet?
Extrahat alternis mecum sermonibus horam
hesternumque odium verbis componat amicis.
Laetior emergat facies, nec plangor in aede
personet aut maestos sinat obtorpescere vultus.
Scire volens, quis virgineo flagraret amore
dilectaeque mihi facibus premeretur alumnae,
pilleolum sumpsi, ne noto proderer ore,
cum faber ille procax lascivis gressibus intrat
hac illacque agitans instructo femina gestu
nec minus ad varios intendens lumina nutus;
castorio cui tegmen erat chlamys obsita limbo,
instratae gemmis crepidae, toga cultior auro.
Splendida nexuerant tortum redimicula crinem,
et variata vagum stringebat vitta capillum.
Hinc adolevit iners animi tumor ingeniumque,
divitias genus esse putans aut aera parentes,
fortunamque magis opibus quam sanguine pensans;
hinc subiit fastus, habitumque superbia traxit.
Nam miser ob cultum magnis se credere coepit
ingenuisque parem ciniflo, qui pellibus auras
venatur crebroque ciet spiramina tractu;
qui digitis cineres verrit, qui saepe reductis
aera folliculis captat tenuique flabello
spiramenta creat torpentesque excitat ignes.
Inde puellare gremium petit appositusque:
'Virgo,' inquit, 'mihi pecte comam tactuque salaces
comprensa pulices et quo cutis uritur aufer.'
Hinc residens auro sudantia brachia pandit,
pulvino annixus tereti cubitoque reclinis
ornatum iactare volens, ceu belua latrans
explicat obtortae contracta volumina caudae.
Illa mei noscens compescere coepit amantem
lascivasque fugare manus meque esse professa:
'Parce, precor, digitis,' inquit, 'stimulumque coercens
contiguum valvis vetulum placare memento.
In luctum recidet lusus. Starcherus adesse
creditur et lento quid agas disquirit ocello.'
Cui faber: 'Imbellem noli pallescere corvum
pannosumque senem; numquam validissimus ille,
quem metuis, tam vulgato vilescere cultu
sustinuit. Gaudet nitido vir fortis amictu
et vestem pro mente petit.' Tunc tegmine dempto
eripui ferrum fabrique pudenda fugacis
persecui; patuere nates et ab osse resectae
viscera nudabant. Surgo mox atque puellae
ora premens pugno contusa nare cruorem
elicio; tunc labra malis assueta cachinnis
sanguine permixto lacrimis maduere, luitque
stultus amor, quicquid blandis commisit ocellis.
'Luserit infelix, quae caeca libidine fertur
more furentis equae sepelitque cupidine famam.
Gentibus externis pretio venire mereris
digna mola, ni te falso probet insimulatam
elicitus mammis cruor expurgetque reatum
uber inops lactis. — At ego te criminis huius
arbitror immunem, sed noli suspicionis
ferre notas aut te falsis permittere linguis
et male carpendam populo praestare loquaci.
Rumor obest multis, nocuitque infamia mendax.
Fallitur exiguo vulgaris opinio dicto.
Defer avis, venerare patres, memor esto parentum
et proavos metire tuos; stet gloria carni.'
Quis furor incessit? quod te, faber improbe, fatum
impulit ingenuam tentare cupidine stirpem?
Aut quis te, virgo claris dignissima fulcris,
egit in obscuram Venerem? Dic quo potes ausu
os cinerem redolens roseis gustare labellis
vel foedas carbone manus in pectore ferre
ac lateri sociare tuo versantia prunas
brachia et assidua duratas forcipe palmas
sinceris adhibere genis sparsumque favilla
complecti caput et nitidis mandare lacertis?
Quanta sit in cunctis memini distantia fabris,
ictus ab his quondam. Nomen quippe omnibus unum
officii commune manet, sed pectora subsunt
ingeniis discreta suis. Me iudice praestant,
qui gladios et tela viris ad proelia cudunt
ingenioque animos produnt et corda rigore
officii signant ausumque labore fatentur.
Sunt et nonnulli, quibus aes cava testula promit
diversas fuso species imitantibus auro,
qui torrent venas recoquuntque metalla, sed ipsis
mollius ingenium finxit natura manusque,
eximia quas arte dedit, formidine pressit.
Tales saepe dolo, dum flatilis eliquat ardor
aes testae immissum, subducunt aurea massis
crustula, furtivum concha sitiente metallum.
His dictis, Starcatherus, non minorem ex voce quam opere voluptatem sortitus, Haldanum repetit eiusque militiam promixa familiaritate complexus numquam bellorum exercitio abstitit, ita ut abstractum deliciis animum continua armorum intentione torqueret.
7. Fuere autem Ingello sorores Helga et Asa, ex quibus Helga toris admodum matura, Asa vero annis minor connubioque inhabilis erat. Tunc Helgo Norvagiensis postulandae Helgae cupidine concitatus navem conscendit. Ceterum navigationem tanto instruxerat luxu, ut excultorum auro velorum apparatu uteretur, quae etiam inauratis malis subnexa purpureis restibus tenebantur. Venienti Ingellus votum impetrandum promittit, si modo oblatos pugiles ad testandam opinionis suae experientiam pugna sustinere praesumeret. Nec condicione permotus Helgo quam libentissime se pacto operam daturum respondit. Itaque sollemni sponsalium titulo futurae copulae pactio consecratur.
Per idem tempus apud insulam Sialandiam novem ducis cuiusdam filios inolevisse memoriae proditum est, apprime viribus et audacia praeditos, quorum maximus Anganterus exstabat. Qui cum eiusdem puellae competitorem ageret negatasque sibi nuptias Helgoni promissas videret, palaestrica illum provocatione sollicitat, ferro molestiam propulsurus. Approbat Helgo propositas pugnae partes, et nuptiarum die dimicandi tempus amborum votis condicitur. Confundebatur enim apud omnes, quisquis certamen ad dimicandum provocatus abnueret. Quamobrem Helgonem hinc detrectandae pugnae rubor, inde gerendae metus angebat. Siquidem praeter commune provocationis ius impari manu se lacessitum credebat, quod solus adversum novem pugnam spopondisse videretur.
Haec volventem sponsa auxilio opus habiturum docet hortaturque, pugna abstineat, qua nihil praeter mortem aut ignominiam petiturus videatur, praesertim cum eorum, adversum quos dimicaturus esset, numerum nulla definitionis certitudine clausisset; quamobrem periculo parcat Starcatherumque apud Sueones agentem saluti consulturus exposcat, qui indigentibus adesse et tristes plerumque casus felici interventu redimere soleat.
Gratum Helgoni consilium fuit; qui cum, parvulo comitatu sumpto, Suetiam ingressus ad nobilissimam eius urbem Upsalam pervenisset, ingressu abstinens praemittit, qui Starcatherum salutationis officio praetentatum ad Frothonis filiae nuptias invitaret. Qua comitate Starcatherus perinde ac iniuria lacessitus, acrius inspectum iuvenem tam ineptae legationis poenas daturum respondit, nisi carissimi sui Frothonis mentionem mandatis insertam haberet, quod se scurrae vel parasiti more lautioris alimoniae gratia ad alienae culinae nidorem decurrere solitum existimaverit. Quod postquam Helgo ex satellite cognovit, regiam ingressus Frothonis filiae titulo consalutatum senem condictae ex provocatione pugnae socium deposcit, cui ob hoc se minus sufficere dixit, quod conflicturae secum partis numerum condictionis modus incertum reliquerit. Quem Starcatherus, loco certaminis ac tempore cognito, non solum supplicem recepit, verum etiam auxilii promissione firmatum Daniam cum comitibus repetere iussit, affirmans se eius aditum occulto callis compendio quaesiturum.
Quo discedente, interiectis diebus profectionem orsus, si famae credi fas est, velocitate gressus tantum locorum diali itinere emensus proditur, quantum praecedentes diebus duodecim peragrasse dicuntur, ita ut utrique fortuito vestigiorum concursu uno eodemque tempore destinatos Ingelli penates attingerent. Ubi cum Starcatherus ministrorum more mensas convivis obsitas praeteriret, praememorati novem plenis deformitatis gestibus torvos ore fremitus dantes ac more scaenico decursantes in pugnam se mutua adhortatione firmabant. Sunt qui eos venienti athletae saevientium canum exemplo oblatrasse perhibeant. Quibus Starcatherus increpatis, quod adulterino oris habitu ridiculam sibi formam consciscerent patulisque buccarum rictibus lascivirent, taliter effeminatorum dissolutam mollitiem intemperantiae suae luxum deducere praedicabat. Interrogatus igitur, an ei dimicandi virtus suppeteret, non unum tantum, verum quotlibet admissos excipiendi certissimas sibi vires exstare respondit. Quod audientes novem animadvertunt hunc esse, quem in subsidium Helgonis e longinquo venturum acceperant.
Idem, ut sponsae thalamum attentioribus vallaret excubiis, voluntariam vigiliarum curam amplexus, reductas cubiculi fores obicis loco gladio obserat, stationis suae beneficio securam nuptiis quietem daturus. Experrectus Helgo, cum, somni stupore discusso, promissum memoriae subiecisset, armis corpus induendum curavit. Animadvertens autem parvulam noctis adhuc superesse caliginem, cum praestolari vellet diluculi tempus, dum animo propinqui discriminis negotium volutaret, obrepentis furtim somni suavitate praeventus gravatum stupore corpus lecto restituit. Quem ut Starcatherus prima luce superveniens dormientem uxoris amplexibus inhaerere cognovit, importunae concussionis molestia a quietis otio revocare passus non est, ne per ignaviam excitandi officium praesumere et tam recentis copulae dulcedinem interpellare videretur.
Solus itaque periculum petere quam alienae voluptatis offensione comitem quaerere speciosius duxit. Tacitus igitur vestigium retulit campumque, qui lingua nostra Røliung dicitur, cum contemptu adversariorum ingressus, sub montis cuiusdam clivo sessione quaesita, adversum ventis ac nivibus corpus praebuit. Tunc, ac si verna caeli temperies aspiraret, deposita veste, demendis operam pulicibus dabat. Purpureum quoque, quo nuper ab Helga donatus fuerat, sentibus amiculum iniecit, ne contra saevientia grandinis tela indumentorum umbracula mutuatus videretur.
Tunc venientes athletae montem ex opposito subeunt aversumque ventis sedendi locum petentes accenso frigus igne depellunt. Denique, non viso Starcathero, quendam montis fastigio immittunt, qui tamquam e specula liquidius eius contemplaretur adventum. Is postquam montanae celsitudinis verticem conscendit, in devexa eius parte senem prospicit, scapulis tenus nivali desuper respersione contectum. Percontatur itaque, an is sit, qui prommissas pugnae partes agere debeat. Cumque se hunc esse Starcatherus astrueret, supervenientes ceteri, pariterne omnes an singillatim excipere statuisset, interrogant. At ille: 'Quoties mihi', inquit, 'triste canum agmen oblatrat, simul, non vicissim, eos abigere soleo.' Ita se cum universis quam singulis confligere malle significans, adversarios prius dictis quam armis contemnendos putabat.
Inito conflictu, sex eorum absque mutuo vulnerum receptu prostravit; tres vero residuos, quamquam decem ac septem vulneribus ita ab iis affectus esset, ut maior viscerum pars ventre elaberetur, nihilo minus fratrum exemplo consumpsit. Cumque extis vacuus, labefactis viribus, gravi sitis angustia premeretur, petendae potionis cupiditate pergenuans labentis comminus rivi lympham exposcit. Quem ut cruore tabidum animadvertit, a polluto eius haustu, fastidita aquae specie, temperavit. Anganturus siquidem inter amnis fluenta prostratus ita alveum eius sanguinis sui rubore consperserat, ut iam non aquis, sed roseo quodam liquore manare videretur. Ita Starcatherus corporis viribus defici quam eas a tam foeda potione mutuari speciosius duxit.
Igitur consumpto paene robore, saxo, quod in vicino forte situm erat, genibus advolutus paulisper eidem acclinis incubuit; cuius cava adhuc superficies cernitur, ac si illam decubantis moles conspicua corporis impressione signasset. Ego autem hanc imaginem humana arte elaboratam reor, cum veri fidem excedere videatur, insecabilem petrae duritiam ita cerae mollitiem imitari potuisse, ut solo innitentis contactu humanae sessionis speciem repraesentaret habitumque perpetuae concavitatis indueret.
Cumque Starcatherum quidam forte curru praeteriens toto paene corpore sauciatum vidisset, horrore rei pariter atque admiratione permotus propius lora deflectit, quaerens, quid sibi praemii foret, si plagas eius medendi officio prosequeretur. Sed Starcatherus, vulnerum acerbitate cruciari quam sordidae condicionis hominum ministerio uti praeoptans, officium eius ac genus cognoscere institit. Quem cum praeconis partibus fungi didicisset, spernere non contentus etiam convicio proculcavit, quod, cunctis honestatis partibus neglectis, scurrilitatis officia sectaretur omnemque vitae cursum nefanda semper opinione resperserit et quaestus loco pauperum duxerit detrimenta, nemini innocentiam tribuere, cunctis accusationis iniuriam irrogare paratus, tunc praecipue laetus, cum quid alienis luctuosum rebus incideret, dum in hoc maxime sua desudet intentione, ut omnium actus insidiosae explorationis arte cognoscat et innocuos mores quaesita fraudis occasione perstringat.
Abeunte eo, supervenit alius opis medelaeque promissor, qui prioris exemplo condicionem fateri iussus ancillam se cuiusdam in matrimonio habere eiusque domino emancipandae coniugis gratia rusticum opus dependere testabatur. Cuius opera Starcatherus idcirco se uti nolle perhibuit, quod erubescendo connubii genere serviles sibi conscivisset amplexus. Cui si quid virtutis suppeteret, fastidita alieni saltem familiaritate mancipii, libera tori participe frueretur. Quantam porro huius viri magnitudinem existimemus, qui summis vitae periculis implicatus tantum se in repellendis auxiliis gessit, quantum in excipiendis vulneribus gesserat!
Itaque discedente eo, subiens femina fortuito senem praeteribat incessu. Quae cum pertergendorum eius vulnerum gratia propius accessisset, in primis, quo genere aut officio esset, exponere iussa, ancillam se molendi officio assuetam perhibuit. Quam rursum Starcatherus, an prolem haberet, percontatus, postquam femineam ei subolem esse cognovit, domum abire et vagienti filiae mammas praebere iussit, perquam deforme existimans ab extremae sortis muliercula subsidium mutuari. Quin etiam melius eam proprium sanguinem lactis nutrimentis quam aliena vulnera remediis prosecuturam sciebat.
Hanc quoque discedentem iuvenis curru delatus insequitur. Qui cum, conspectis senis vulneribus, opem laturus accederet, quisnam esset, rogatus, agricola se patre natum rusticique laboris operibus assuefactum subiunxit. Cuius Starcatherus natalibus collaudatis officium quoque veneratione dignissimum iudicavit, quod talibus vitae subsidia iusto laboris commercio peterentur, qui nimirum quaestum non nossent, nisi quem fusi sudoris impendio peperissent. Nec immerito ruralis vitae habitum etiam excellentissimis opibus praeferendum putavit, cuius integerrimi fructus inter splendidam abiectamque fortunam mediocritatis gremio orti educatique viderentur. Ne autem indonatam iuvenis humanitatem relinqueret, chlamydem a se vepribus iniectam oblatae dignationis praemium effecit. Accedens itaque ruricolae filius evulsas stomachi partes pristino loco restituit elapsamque extorum congeriem nexili viminum complexione perstrinxit. Deinde exceptum vehiculo senem ad regios usque penates pleno venerationis studio deportandum curavit.
Interea Helga verbis magnam prae se cautelam ferentibus virum instruere aggressa, scire se inquit Starcatherum, mox ut victis pugilibus remearit, absentiae poenas ab eo sumpturum, a quo plus ignaviae et libidini quam condicti certaminis fidei indultum existimet. Cui ideo acrius resistendum fore, quod fortibus parcere, ignavos odisse soleat. Cuius praedictionem Helgo aeque ac consilium veneratus, corpus animumque capessendae virtutis ardore firmavit. Cumque Starcatherus ad regias esset aedes delatus, vulnerum dolore neglecto, ocius curru desiliit ac veluti toto integer corpore nuptialem irrumpens thalamum pugno valvas perfregit.
Tunc lecto exsiliens Helgo, ut coniugis erat consilio doctus, adversae eius fronti ferrum immersit. Cumque secundi vulneris meditatione denuo ferrum adacturus videretur, Helga toro ocissime evolans senem ab imminenti exitio correpti scuti interiectu defendit, quod tamen ab Helgone validiore ferri impulsu medio tenus umbone dissectum est. Ita laudabilis femina ingenii amicum auxilio prosecuta, quem consilio laeserat, manu servavit, utque monitis maritum, ita factis senem protexit. Quae res Starcatherum ad incolumitatem Helgoni tribuendam adduxit, praefatum parci oportere, cui certum virtutis indicium praesens fortitudinis fides exhibeat. Morte siquidem indignissimum praedicabat, quem tanta resistendi fiducia plenum probitatis ingenium exornasset.
8. Idem, plagis nondum medicamine procuratis nec ulla adhuc cicatrice respersis, occiso ab aemulis Haldano, Suetiam repetens, filium eius Sywardum, devicta quorundam rebellione, paternae dominationis heredem constituit. Apud quem diutule conversatus, cum Frothonis fraudulenter oppressi filium Ingellum transverso animo actum patris interfectoribus animadversionis loco humanitatem atque amicitiam erogasse, fama rei crebrescente, cognosset, ob tam horridum facinus indignationis aculeis lacessitus dolenterque ferens tantae indolis iuvenem tam incliti patris filium exuisse, eximium carbonum fascem tamquam opimam sarcinam humeris suis Daniam petiturus impendit. Rogatus ab obviis, quid tam insolitum onus deferret, Ingelli regis hebetudinem ad acuminis habitum carbonibus se perducturum astruxit.
Itaque expedita et compendiaria semita velut uno spiritu rapidum ac praeceps iter tandemque Ingelli hospitio usus sedem maioribus destinatam suo more conscendit. Quippe apud prioris saeculi reges amplissimum dignitatis gradum obtinere consueverat. Quem cum regina squalore obsitum sordidisque et agrestibus pannis utentem ingressa conspiceret, ob deformitatem cultus parum curiosa hospitis aestimatrix effecta simulque virum ex veste metiens, stoliditatis increpitum, quod maiores discubitu praecurrisset ac sedem rustico cultu indignam occupasset, loco excedere iussit, ne pulvinaria taetriore quam par esset habitu contrectaret. Quod enim ille ex fiducia agebat, stoliditati atque impudentiae deputabat, ignara aliquanto splendidius mentem quam vestem in sublimi lucere consessu.
Paruit animosus senex, tametsi repulsa aeger, indebitamque fortitudini suae contumeliam egregio animi temperamento suppressit, acceptum ruborem nec voce nec gemitu prosecutus. Nec tamen tacitam doloris acerbitatem prorsus occultare sustinuit. Exsurgens enim atque in ultimam aedis partem secedens adeo ipsa parietum robora demissi corporis impulsu contudit, ut tectum ruina paene eximia tignorum trepidatione submitteret. Quo evenit, ut non solum repulsa, sed etiam exprobratae sibi paupertatis ignominia lacessitus iram suam adversum contumeliosam reginae vocem irrevocabili severitate destringeret.
Quem cum Ingellus a venatione regressus curiosioribus oculis collustratum nec os usquam hilariter circumferentem nec se assurgendi officio venerantem animadverteret, Starcatherum esse parum blandae frontis adnotatione cognovit. Nam cum manus eius bellico opere duratas, cicatrices adverso corpore exceptas acerrimumque oculorum vigorem attenderet, animadvertit nequaquam enervi animo esse, cuius corpus tanta vulnerum vestigia confodissent. Obiurgatam igitur uxorem impensius monuit, ut, abiecto irarum supercilio, quem convicio insecuta fuerat, blandimentis permulsum liberalitatis officiis deleniret ciboque et potione firmatum benigno recrearet alloquio, praefatus hunc sibi olim a patre tutorem datum infantiae suae indulgentissimum exstitisse custodem. Tum sera senilis animi cognitrix, rigore in mansuetudinem verso, quem repulsa affecerat, convicii amaritudine laceraverat, ministrandi studio venerata est atque ex hospita indignante obsequentissimam adulatricem agere coepit, curiositatem suam irae eius opponere cupiens, eo quidem minus errore culpabilis, quo illum celerius obiurgata deseruit. Nec tamen leves eius poenas pependit, cum loca, in quibus fortissimum senem discubitus repulsa sugillaverat, postmodum fratrum suorum cladibus cruentata conspiceret.
Nocte vero Ingello cibum cum Suertingi filiis capiente, apparatissimis dapibus insistens luxurioso mensas epulo cumulavit senemque, ne maturius se convivio subtraheret, familiari invitatione retinuit, tamquam operosioris escae oblectamenta solidum virtutis rigorem excavare potuissent. Quibus cum Starcatherus oculos inseruisset, eorum usu lasciviore contempto, ne quid externo ritui indulgeret, temperantia, qua plurimum pollebat, appetitum suum adversus deliciarum irritamenta firmavit, ne bellicam claritatem convivalibus illecebris absumendam permitteret. Erat enim fortitudo eius frugalitatis amatrix, aliena nimiae ciborum abundantiae et ab immoderato dapum usu aversa, utpote quae aliquo in momento ponendi luxuriam numquam vacavit semperque, voluptate omissa, virtutis respectum egit.
Cum ergo vetustos continentiae mores omnemque pristinae consuetudinis habitum novo luxu ac lautitia corrumpi animadverteret, rusticioris escae paratum appetens cenae sumptuosioris impendium fastidivit. Igitur profusam dapum indulgentiam aspernatus fumidoque ac rancidulo cibo usus famem eo sapidius quo simplicius pepulit, ne verae virtutis nervos externarum deliciarum contagione tamquam adulterino quodam dulcore remitteret aut priscae frugalitatis normam inusitatis gulae superstitionibus abrogaret. Ceterum indignanter ferebat assam dapem eandemque elixam unius cenae sumptibus erogari, edulium pro monstro accipiens, quod culinae nidoribus delibutum fartoris industria multiplicis temperamenti varietate perfricuit.
E contrario Ingellus, proiectis maiorum exemplis, in novando mensarum ritu licentius sibi, quam mos patrius permittebat, indulsit. Postquam se enim Theutoniae moribus permisit, effeminatae eius lasciviae succumbere non erubuit. Ex cuius sentina in patriae nostrae fauces haud parva luxuriae nutrimenta fluxerunt. Inde enim splendidiores mensae, lautiores culinae, sordida coquorum ministeria variaeque farciminum sordes manavere; inde licentioris cultus usurpatio a ritu patrio peregrinata est. Itaque regio nostra, quae continentiam in se tamquam naturalem aluit, luxum a finitimis depoposcit. Cuius Ingellus illecebra captus iniurias beneficiis rependere erubescendum non duxit, neque illi misera parentis clades cum aliquo amaritudinis suspirio obversata est.
At regina, ne propositi irrita abiret, iram senis donis optime propulsandam existimans, mirifici operis vittam proprio capiti detractam gremio cenitantis apposuit, benevolentiam eius, quia virtutem hebetare nequiverat, mercari cupiens. Quam Starcatherus, necdum offensae acerbitate deposita, in os offerentis reiciens, plus contemptus quam venerationis in eo munere repositum arbitrabatur prudentique animo egit, ne cicatricibus obsito galeisque assueto capite insolitum effeminati ornamentum exciperet, sciens virilibus comis muliebre redimiculum inici non oportere. Itaque repulsam repulsa ultus, contemptum suum mutua aspernatione pensavit, tantum se paene in vindicando rubore gerens, quantum gesserat in sustinendo.
Veterani namque bellatoris animus, Frothonis cultum inextricabilibus amicitiae hamis complexus totque ac tantis munificentiae eius meritis invitatus, ad abiciendum ultionis propositum nullo indulgentiae blandimento seduci poterat, quo minus debitam beneficiis eius gratiam etiam post fata referre satageret exstinctoque vicissitudinem humanitatis rependere curaret, cuius adhuc exstantis amantissimum animum liberalissimamque amicitiam expertus fuerat. Adeo quippe miserrimam Frothonianae cladis imaginem alte pectori insertam gerebat, ut ab intimo praecordiorum eius secessu clarissimi ducis respectus convelli nequiret, atque ob hoc praesenti beneficio pristinae familiaritatis titulum anteponere non dubitaret.
Ceterum superioris contumeliae memoria nihil gratiae sequenti obsequio reddidit, lacessiti pudoris ignominiam deponere nequiens. Tenacius enim iniuriarum vel beneficiorum imagines fortium quam mollium animis inhaerere consueverunt. Neque enim illorum insuevit moribus, qui amicorum prosperum vitae cursum comitantur, adversum deserunt, quique fortunae magis quam caritati cultum tribuunt, propriis commodis quam alienae benevolentiae propiores.
Animadvertens autem pertinax propositi femina ne sic quidem convivalem a sene hilaritatem elici posse, ut blanditiarum coeptum liberaliori comitate prosequeretur cumulatioremque hospiti honorem redderet, tibicine de industria modulari iusso, musam, qua indignationis eius perseverantia flecteretur, instituit, artificialis soni ministerio naturales inclementiae nervos elidere cupiens. Sed fistulae aut chordarum lenocinium in hebetanda viri pertinacia parum efficax mansit. Auditor enim exhibitum sibi cultum figmentum magis quam caritatem redolere cognovit. Quo evenit, ut elusus opinione sua mimus statuae magis quam homini canere putaretur disceretque ponderosissimae severitatis statum frustra scurrarum lusibus attentari, inanique oris spiraculo maximae rei molem labefactari non posse. Adeo enim Starcatherus oris habitum indignationis pertinacia firmaverat, ut nulla ex parte consueto infractior videretur. Quippe debitus votis rigor, nec tibiae cantu nec gulae lenimento permulsus, plus strenuo virilique proposito quam aurium aut epuli blandimentis tribuendum putavit. Osse itaque, quod vescendo carne spoliaverat, in vultum gesticulantis proiecto, plenas aurarum buccas violenta flatus excussione laxavit. Quo facto, quantum severitas scaenicos plausus fastidiret, edocuit. Ira siquidem obseratae aures nulli voluptatis affectui patuerunt. Dignum histrione munus turpi praemio deforme multavit obsequium. Siquidem optimus meritorum aestimator muneris loco tibicini tibiam erogavit ac durum mercedis genus molli officio retulit. Itaque mimus, nescias sonorius cecinerit an fleverit, quam parum in luxuriosis pectoribus fortitudo possideat, effusa lacrimarum acerbitate testatus. Neque enim, qui totum se voluptati substraverat, quandoque calamitatis incursum tolerare didicerat.
Cuius laesio futuras cenae clades ominata est. Et bene quidem cultor severitatis animus vindictae constantiam pertinaci gravitate complexus, qui, quantum alii suavitatis, tantum ex fidibus fastidii traxit, probroso ossis iactu ingratum pensavit officium, plus se valentis amici speciosis cineribus quam improbis turpissimi alumni moribus debuisse confessus. Deinde in ampliorem histrionis suggillationem huiusmodi carmen subtexuit. Regina vero virtutem, quam debilitare nequiverat, stupens, eius, quem frustra beneficiis coluit, admiratrix evasit.
9. Videns autem Starcatherus eos, qui Frothonem oppresserant, in summa regis dignatione versari, concepti furoris magnitudinem acerrimo oculorum habitu prodidit internosque motus externo oris indicio patefecit, occultam animi procellam aperta luminum saevitia testatus. Denique, Ingello se regiis dapibus delenire cupiente, edulium repulit, quod vulgaris cibi vilitate contentus peregrina admodum obsonia fastidiret communibusque apulis assuetus nullius gulam saporis oblectatione palparet. Interrogatus, cur fronte tam nubila regiae liberalitatis obsequio uti noluisset, reperiendi Frothonis filii gratia Daniam sibi petitam asseruit nec eius, qui petulantis stomachi ingluviem operosa dapum ubertate farciret. Hoc enim familiaris regi Theutonum luxus egerat, ut excoctas aquis epulas deliciosae satietatis studio rursum igni torrendas praeberet.
Post haec Ingelli mores intactos praeterire non passus, in eius caput omnem reprehensionis amaritudinem transtulit, impietatis damnatum, quod nimiae saturitatis usu oscitans partam edendo crapulam foeda ructatione exhalaret Saxonicamque imitatus illecebram amplissimis a sobrietate excessibus aberrasset, adeo virtute vacuus, ut ne minimam quidem eius umbram consectaretur. Maximae autem illi turpitudinis cumulum accedere memorabat, quod in ipso militiae tirocinio ulciscendi parentis immemor, neglecta naturae lege, paterni sanguinis carnifices benevolentia atque officio amplecteretur, iniquissime meritos amantissima caritate complexus, eosque, in quos quam acerrime animadvertere debuerat, non modo impunitate donasset, verum etiam convictu ac mensae honore dignos iudicasset, a quibus potius capitale supplicium sumendum fuisset. Praeterea hic hoc carmine usus asseritur:
Cedat imbellis vetulo iuventus
et senis crebros veneretur annos;
in viro forti numerosa nemo
tempora culpet.
Albicet quamquam senio capillus,
permanet virtus eadem vetustis,
nec fluens aetas poterit virile
carpere pectus.
Me gravis sessor cubito repellit,
qui boni formam vitio profanat,
dum gulae parens nihilum diurnis
praerogat escis.
Quando Frothonis comes adnotabar,
militum semper medius resedi
aede sublimis, procerumque primus
prandia duxi.
Sorte nunc versa melioris aevi,
angulo claudor simuloque piscem,
qui vago captat latebram recursu
abditus undis.
Saeculo certe solitus priore
cultius strato recubare fulcro,
inter extremos premor et referta
pellor ab aula.
Pellerer forsan foribus supinus,
ni latus pulsum paries referret
et fugam truso facilem negaret
obvius asser.
Aulici risu populi lacessor
advenae digno vacuus receptu,
aspero carpor sale, dum loquaci
mordeor ausu.
Quid novi rumor celeber volutat,
quis tenor rerum, patriae quis ordo?
Gliscerem vestrae regionis actus
advena nosse.
Ut quid, Ingelle, vitio sepultus
vindicem patris remoraris ausum?
Num pii cladem genitoris aequo
pectore ducis?
Quid dapem deses colis otioque
mollior scortis stomachum reclinas?
An tibi parvo patris interempti
ultio constat?
Proxime quando, Frotho, te reliqui,
mente praesaga didici, quod armis
hostium certe periturus esses,
maxime regum!
Cumque rus longum tererem viator,
praescius mentem gemitus subibat,
qui, quod hinc esses mihi non videndus,
omine finxit.
Pro dolor! quod tunc aberam remotus
extimos orbis populos lacessens,
cum dolo regis iugulum petebat
perfidus hospes.
Aut enim vindex domini probarer
aut comes poena sociusque fati,
et pari gaudens sequerer beatum
funere regem.
Non gulam veni dapibus beare,
cuius enitar vitium ferire,
nec cutis curam sequar aut obesi
gaudia ventris.
Nemo me regum prius inclitorum
exteros iuxta medium locavit,
cui frui primis licuit cathedris
inter amicos.
Suetia veni spatiosa mensus
rura, mercedem ratus affuturam,
si modo cari fruerer reperta
prole Frothonis.
Sed probum quaerens adii gulosum
deditum ventri vitioque regem,
cuius in luxum studium refudit
foeda voluptas.
Claret Haldani ratus esse sermo,
qui brevi nobis cecinit futurum,
quod patri gnaro generandus esset
filius excors.
Degener quamquam reputetur heres,
non opes magni patiar Frothonis
advenis lucro fore vel rapinae
more patere.
Ad hanc vocem tremefacta regina detractum capiti suo redimiculum, quo forte capillitium muliebriter adornabat, efferato seni tamquam beneficio bilem aversura porrexit. Quo Starcatherus quam turpissime in os offerentis cum indignatione reiecto, clara rursum voce recinuit:
Amove, quaeso, muliebre donum
et tuo mitram capiti repone!
Infulas nemo Venerem decentes
fortis adoptat.
Absonum namque est, ut in arma promptis
nexili crinis religetur auro;
mollibus cultus tenerisque turbis
competit iste.
At tuo munus refer hoc marito,
cui placet luxus digitusque prurit,
dum nates versans volucris rubellae
viscera tractat.
Uxor Ingelli levis ac petulca
Theutonum ritus celebrare gestit,
instruit luxus et adulterinas
praeparat escas.
Nam novis palpat dapibus palatum,
captat ignoti libitum saporis,
aestuans ferclis onerare mensas
lautius omnes.
Haec viro vinum pateris propinat,
cuncta propenso meditans paratu,
cocta torreri iubet et secundo
destinat igni.
Pascit ut porcum petulans maritum,
impudens scortum natibusque fidens
gratis admissum tolerare penem
crimine stupri.
Assat elixum recoquitque tosta,
prodigo cenam meditata luxu,
neglegens morum vitiique cultrix,
femina turpis.
Haec procax fastu Venerisque miles,
appetens escae, bene temperatos
abdicat ritus simul et gulosas
instruit artes.
Rapulum levi patina liquatum,
praeditas suco tenui placentas
pruriens alvo petit ordinesque
conchyliorum.
Non ego magnum memini Frothonem
dexteram fibris volucrum dedisse,
podicem cocti lacerasse galli
pollice curvo.
Quis prior regum potuit gulosus
viscerum putres agitare sordes
aut manu carptim fodicare foedum
alitis anum?
Fortium crudus cibus est virorum,
nec reor lautis opus esse mensis,
mens quibus belli meditatur usum
pectore forti.
Aptius barbam poteras rigentem
mordicus presso lacerare dente
quam vorax lactis vacuare sinum
ore capaci.
Fugimus lautae vitium popinae,
rancidis ventrem dapibus foventes;
coctiles paucis placuere suci
tempore prisco.
Discus herbosi vacuus saporis
arietum carnes dabat et suillas;
temperans usus nihil immodesto
polluit ausu.
Lacteum qui nunc adipem liguris,
induas mentem, petimus, virilem;
esto Frothonis memor et paterni
funeris ultor!
Occidet nequam pavidumque pectus,
nec fugax fati stimulum refellet,
valle condatur licet aut opacis
incubet antris.
Undecim quondam proceres eramus,
regis Haconis studium secuti;
hic prior Belgo Begathus resedit
ordine cenae.
Hic famis primae stimulum licebat
aridis pernae natibus levare;
ventris ardorem rigidi domabat
copia crusti.
Offulam nemo vapidam petebat;
quisque communes celebrabat escas;
simplici tantum stetit apparatu
cena potentum.
Vulgus externum fugiebat esum,
nec fuit summis epuli libido;
ipse rex parvo meminit modestam
ducere vitam.
Mellei temnens speciem saporis
combibit tostum Cereris liquorem,
nec parum coctis dubitabat uti,
assa perosus.
Mensa perstabat modico paratu
exhibens sumptum tenui salino,
ne quid externo variaret usu
docta vetustas.
Amphoras nemo paterasve quondam
intulit mensis; dolio profudit
poculum promus, nec erat catillis
copia pictis.
Nemo transacti venerator aevi
cantharis iunxit teretes diotas,
nec cibis lancem cumulavit olim
comptus agaso.
Non brevi concha cyathove levi
prandium vanus decorabat hospes;
nunc recens morum facies pudenda
omnia pressit.
Aere quis sumpto toleraret umquam
funus amissi redimi parentis
aut loco patris peteret necati
munus ab hoste?
Qui valens heres subolesque fausta
talibus iunctum latus applicaret,
ut viri nervos vacuaret omnes
pactio turpis?
Unde, cum regum tituli canuntur
et ducum vates memorant triumphos,
pallio vultum pudibundus abdo
pectore tristi.
Cum tuis nil eniteat trophaeis,
quod stilo digne queat adnotari,
nemo Frothonis recitatur heres
inter honestos.
Improbis quid me laceras ocellis,
qui reum patris veneratus hostem
panibus tantum tepidoque iuri
crederis ultor?
Vindices quando scelerum probantur,
quo minus mentem pudeat profanam,
aurium prompto vacuatus usu
esse peropta!
Saepe nam virtus aliena suevit
conscium culpae lacerare pectus,
et boni fama premitur malignus
pectore sensus.
Appetas ortum licet aut remotus
occidentali regione degas,
seu situm mundi medium sequaris
concitus istinc,
seu plagam caeli gelidam revisas,
qua poli vertex patet impetuque
versili sphaeram rapit et propinquam
despicit Ursam,
te pudor late comes insequetur
et gravi vultum feriet rubore,
quando magnorum sociata ludit
contio regum.
Dedecus quem commaculat perenne,
inter illustres medius venire
non potes turmas reprobusque in omni
climate deges.
Fata Frothoni subolem dedere
editam mundo superis sinistris,
cuius affectum scelus et libido
sordida cepit.
Sicut in navi fit, ut obsoletum
foeda sentinae gremium requirant,
sic in Ingellum vitiosa rerum
copia fluxit.
Ergo vulgatum veritus ruborem
angulis pressus patriae iacebis,
torpidus foedo lare nec videndus
agmine claro.
Sorte tum barbam quaties sinistra,
concubinarum stimulis repressus,
cum tibi pelex querulis perurat
vocibus aurem.
Cum pavor mentem gelidus repigret,
et patris vindex fieri timescas,
degener plane parilisque servi
ritibus exstas.
Obrui parvo poteris paratu,
ut quis arreptum iugularet haedum
aut ovem cultro teneram trucidet
gutture secto.
Ecce Suertingo genitus tyranno
Dania post te potietur heres,
cuius ignavam retines sororem
foedere turpi.
Dum gravem gemmis nitidamque cultu
aureo gaudes celebrare nuptam,
nos dolor probro sociatus urit,
turpia questos.
Quando te praeceps agitat voluptas,
anxius nobis animus prioris
temporis formam revocat monetque
multa dolere.
Nam secus quam tu scelus aestimamus
hostium, quos nunc veneraris; unde
prisca noscenti facies molesta est
temporis huius.
Re magis nulla cuperem beari,
si tui, Frotho, iuguli nocentes
debitas tanti sceleris viderem
pendere poenas.
Tantum autem monitus sui incitamento profecit, ut ab enervi et frigescenti animo veluti quadam reprehensionis silice flagrantissimum fortitudinis ignem extunderet. Primum enim rex vacuas carmini aures praebuit, deinde impensiori educatoris sui hortamine concitatus serum ultionis calorem animo traxit oblitusque convivae hostem induit. Ad ultimum discubitu evolans omnem irae suae procursum in consessores effudit, ita ut ferrum adversus Suertingi filios cruenta severitate nudaret et, quorum gulam mensae deliciis foverat, destricto mucrone iugulum peteret. His namque continuo trucidatis, sacra mensae sanguine involvit, infirmum societatis vinculum diremit erubescendumque convivium egregia crudelitate mutavit atque ex hospite hostis, ex abiectissimo luxuriae mancipio truculentissimus ultionis minister evasit.
Siquidem industria hortatoris oratio molli ac tenerae iuventae animositatis spiritum ingeneravit latebrisque suis extractam recreavit audaciam extuditque, ut gravissimae cladis auctoribus poena factis debita rependeretur. Exsulaverat siquidem probitas iuvenis, non exspiraverat; quae in lucem senili suffragatione producta opus eo maius quo tardius edidit, aliquanto speciosius cruore quam mero calices imbuens. Quam porro industrium existimemus senem, qui disertissima admonitione immensum regalis animi vitium expugnavit eiusque loco, perruptis nequitiae claustris, efficacissimam virtutis sementem inseruit? Ipse quoque, manum regis pari facinore prosecutus, fortitudinem non solum in se plenissimam exhibuit, sed etiam ex alieno pectore erutam revocavit. Quo peracto sic coepit:
Rex Ingelle, vale, cuius iam prodidit ausum
plenum animi pectus. Tibi mens in corpore regnat
auspicio patefacta suo, nec defuit altum
pectore consilium, quamquam taciturnus ad horam
exstiteris; nam damna morae probitate rependis,
torporemque animi redimis virtute potenti.
Fac age, fundamus reliquos, nullusque periclum
effugiat, quod quisque pari ratione meretur.
Cedat in auctorem facinus, premat artificemque
culpa relata suum. Caesorum corpora curru
excipiant famuli, promptusque cadavera lictor
efferat, officiis merito caritura supremis
et bustis indigna tegi; non funebris illis
pompa rogusve pium tumuli condonet honorem;
putida spargantur campis aviumque terenda
morsibus, infesto maculent rus undique tabo.
Tu quoque, rex, saevam, si quod sapis, effuge nuptam,
ne lupa consimilem sibi fetum gignat et ex te
belua consurgat proprio nocitura parenti.
Dic, Rotho, perpetue timidorum irrisor, an ultos
Frothonem satis esse putas, qui funera septem
vindictae unius impendimus? Ecce feruntur
exanimes, qui non rebus, sed imagine tantum
imperium coluere tuum fraudemque parabant
obsequio. Sed me semper spes illa subibat,
quod solet ingenuis sua respondere propago,
more secutura sortem, quam sanguine traxit.
Nunc ergo, Ingelle, melius quam tempore lapso
Lethrarum dici dominus Daniaeque mereris.
Imberbis quando ductum auspiciumque sequebar
militiae, rex Hako, tuae, lasciva perosus
ingenia et luxum, nil praeter bella colebam.
Exercens animum cum corpore, mente profanum
omne relegavi stomachoque placentia fugi,
fortia complexus animo; namque arma professis
aspera vestis erat cultusque parabilis olim,
rara quies somnique breves; labor otia longe
propulit, et parco fluxerunt tempora sumptu;
non ut nunc quidam, quibus insatiata cupido
ingluvie caeca visum rationis inumbrat.
Horum aliquis vestis operosae tegmine cultus
molliter alipedem flectit sparsamque renodat
caesariem et laxos patitur fluitare capillos.
Dicere saepe foro turpique inhiare lucello
gaudet, et hoc studio vitam solatur inertem,
venali celebrans commissa negotia lingua.
Vi violat leges ferro iura lacessit,
obterit innocuos, alieno pascitur aere,
stupra gulamque colit, risu convivia mordax
insequitur, sic scorta petens ut sarculus herbam.
Occidit ignavus, dum proelia pace quiescunt.
In media si valle cubet, testudine nulla
tutus erit, qui fata timet. Sors ultima vivum
quemque rapit; latebra letum depellere non est.
Ast ego, qui totum concussi cladibus orbem,
leni morte fruar placidoque sub astra levandus
funere vi morbi defungar vulneris expers.